ni potest) sentiam Lugd-Bat. operæ pretium judicavi integram doctissimi Gronovii notam subjicere, ex lib. Obs. 3. c. 19. p. 601. Hav. Hunc igitur contra mittam contendere causam, Qui capite ipse suo instituit vestigia retro. Jure Lambinus offenditur illo, qui capite instituit vestigia retro. Quid enim interest, si capite institui vestigia possunt, ante an retro fiat? Neque tamen statim hi duo versus expungendi erant, aut sollicitandum τὸ'contendere causam.' Primo quidem sic loqui ait Tullium in Catilinam: 'si causas contendere velimus.' At hic 'contendere' est comparare. Dein conjicit: Hanc igitur: ut'contendere' sit absolutum. Sed si tollimus Hunc, ad quid referetur d ' Qui?” Rursus, quia in quibusdam libris est mittuam vel mittnam pro mittam, cusem pro causam, sese pro retro, ariolatur: quidnam contendere curem. Palmerius eodem impetu, mutim jam aut tendere cusem: aut modestius, minuam contendere causam. Mihi quoque contendere causam satis placet. Est enim 'contendere aliquid' sæpe magna contentione ac studio, summa opum vi, conari atque agere: ut Ciceroni, 'Hoc contendo,' et tantum contendere in republica, quantum probare civibus possis.' Monuit autem idem Tullius orationem esse duplicem, alteram contentionis, alteram sermonis; et contentionem tribui disceptationibus judiciorum, concionum, senatus, lib. 1. de Off. Accipio igitur 'contendere causam, ut cernere vitam,' ' cernere bellum,' 'pugnare pugnam,' ' militare bellum,' 'certare mulctam.' Nec moverim facile mittam, ob sermonem Terentianum, 'Mitte orare.' Membranæ tamen Vossianæ quoque mituam: ut non absonum sit illud minuam Palmerii, aut metuam, ut Horatio solet poni pro nolle aut cavere. In altero Palmerius, institit in vestigia sese. Gifanius instituere vestigia scribit esse gladiato rum, aut pugilum προβολὴν. Equi dem ' in statu stare,' 'gradum componere' novi: sed qua re his illud simile sit, nondum intelligo. Neque id docet Virg. Æn. 7.689. 'vestigia nuda sinistri Instituere pedis.' Nihil enim aliud dicit, quam πεζετέρους esse, altero tantum pede ocreatos vel peronatos. Quid est autem: 'Nonadversus illum pugnabo, qui statum componit capite ipse retro?" Non enim voluerit exprimi illud Virg. 5. 428. 'Abduxere retro longe capita ardua ab ictu: aut Statii lib. 6, 'tuto procul ora recessu Armorum in speculis.' Hoc artis est, neque causa, cur quisquam ea utentem recuset parem. Decurramus igitur ad membranas, in quibus : in statuit vestigia sese. Prima quidem manus esse: sed id correctum juxta veteri manu in sese. Accipiamus igitur: Qui capite ipse suo in statuit vestigia sese. Desinam contra illum disputare, qui sibi non constat, qui se ipse evertit, qui cernuat et se ipse capite suo in vestigia statuit. Amant sic transmovere præpositiones poëtæ, interdum citra necessitatem metri. Virg. Ecl. 6. 19. 'injiciunt ipsis ex vincula sertis.' Potuisset enim, 'ex ipsis.' Ov. de Rem. Amor. vs. 113. 'Post tamen hic multos servatus creditur annos.' Potuisset: 'Post multos tamen hic." eodem numero. quo Virg. Æn. 1. 481. Lora tenens tamen: huic cervixque comæque trahuntur.' Et ipse Naso alibi: 'Judicium tamen hic nostrum non decipit error.' Sic Met. 1. 231. 'In domino dignos everti tecta penates.' Ubi poterat: 'In dignos domino converti.' Gronov. 475 Hoc] Scilicet, τὸ μηδὲν εἰδέναι. Fab. 480 Invenies primis ab Sensibus] De hoc consentiunt inter se omnes philosophi; præter Academicos, scientiam oriri a sensibus. Sed, quod dicebat Epicurus, Κριτήρια τῆς ἀλη θείας εἶναι τὰς αἰσθήσεις, οὐδ ̓ εἶναι τὸ δυνάμενον αὐτὰς διελέγξαι, i. e. 'Judicium veritatis penes sensus esse, neque esse quicquam quod eos refellere queat.' Id negabant etiam veteres Academici, et multi alii. Mentem enim volebant esse rerum arbitram atque judicem : sensus autem omneis, hebetes et tardos, nec ullo modo res eas percipere, quæ sibi subjectæ viderentur: utpote quæ essent aut ita tenues et parvæ, ut sub sensum cadere non possent: aut ita mobiles et celeres, ut nihil umquam unum et idem esset, quia omnia continenter fluerent et laberentur. Lamb. Jam tandem vss. 22. sensus esse criteria veritatis demonstrat. Id enim veritatis criterion sit necesse est quod falsum corrigere et refutare possit: illud vero faciunt sensus. Ipsos autem sensus quid corrigat, aut refellat? An ratio? Ratio autem a sensibus tota pendet. An alii sensus alios convincent? Hoc minime dicendum, nam singuli sensus circa propria sua objecta versantur; nec quid alii sensus agunt curant, aut cognoscunt: an iidem igitur sensus seipsos emendent? Id fieri non potest, quoniam sensibus æqua fides est semper adhibenda. Simplici igitur sensuum repræsentationi (i. e. pri. mis sensibus) fidendum. Creech. 481 Neque sensus] Sic legendum est: et ita scriptum ést in libris omnibus. Denique, ut ita legatur, sententia postulat. neque ulla opus est conjectura: et Zoilus, qui neque sensibus vult legi, nihil aliud quam stuporem suum indicat ac declarat. Lamb. Neque sensibus posse refelli. Ita conjectura ductus scripsi, postulante sententia. In libris sensus. Gifan. Neque Sensus. Sensibus Gifanius: imperite. Creech. 487 Qui nisi sint veri] Si sensus non sint veri, (inquit,) ne ratio quidem ipsa vera sit, cum sit orta a sensibus. Sic Epicurus, Πᾶς γὰρ λόγος ἀπὸ τῶν αἰσθήσεων ἤρτηται· πᾶσα δὲ αἴσθησις ἄλογός ἐστιν, i. e. ‘Omnis enim ratio a sensibus pendet; sensus autem omnis rationis expers est.' M. Tullius lib. 1. de N. D. Timuit Epicurus, ne si unum visum esset falsum, nullum esset verum; omneis sensus veri nuntios dixit esse.' Lamb. 488 An poterunt oculos] Sic Epicurus: Οὔτε ἡ ὁμοιογενὴς αἴσθησις τὴν ὁμοιογενή διελέγξαι δύναται, διὰ τὴν ἰσο· σθένειαν· οὔτε ἡ ἀνομοιογενὴς τὴν ἀνομοιογενῆ, οὐ γὰρ τῶν αὐτῶν κριτικαί· i. e. ' Neque enim sensus similis generis, ejusdem generis sensum refellere potest, propter virium et potestatis æqualitatem: neque qui dissimilis generis est, eum qui dissimili genere est: propterea quod dissimilis generis sensus de iisdem judicandi facultatem non habent.' Lamb. 493 Quod molle aut durum est, gelidum fervensve seorsum] Quis non videt, hunc versum deesse, librariorum negligentia prætermissum? Hoc enim sentit Lucret. suum cujusque sensus munus est, sua cuique vis et potestas data est. Ideo necesse est, seorsum id videri molle, aut durum; gelidum, aut fervens; quod sit molle, aut durum; gelidum, aut fervens: nempe hæc tactu solo judicari: et seorsum colores, eaque quæ sunt coloribus conjuncta, sentire necesse est, videlicet oculis, et videndi sensu, et ita de ceteris. ' deorsum' autem et 'seorsum' interdum esse disyllaba, interdum trisyllaba, supra ostendimus, ibid. 3. 499. 'et (ut docui) divisa seorsum.' Lamb. Ita Lambinus, recte, ut puto. Vulgati aliter multo. Gif. Gelidum] Tepidum. Est diminut. hac dictione usus est Ovid. ita loquens Am. 2. 11. 10. 'Et gelidum borean egelidumque notum.' Sed cum præceptor Ovidii Portius Latro tria loca dixisset esse in poëmate Ovidiano, quæ illum offendissent: jusso tacere Portio ipsemet Ovidius illa ex fide retulit: inter quæ hoc carmen dignum nota fuit: 'Et gelidum borean, egelidumque notum.' Cum Ausonius inquit: 'Impiger egelido movet arma Severus ab Istro;' nonnulli 'egelidum' pro valde gelidum capiunt, tanquam tractus ille magis ad rigorem quam ad teporem vergat: et ea figura dicetur 'egelidum,' qua 'eduræ coryli a Virgilio pro valde duris. Nunc vitio depravantium scripturas in poëmate Ovi diano præcipitem positum est ubi fuit egelidum. Pius. Seorsum] Unicuique singillatim, ita ut hanc aut illam qualitatem sensus quidam noscat, ille alter non possit. Fab. 500 Nec porro poterunt] Διὰ τὴν ἰσοσθένειαν, i. e. ‘propter æqualitatem potestatis.' Non poterit (inquit) visus visum refellere, nec auditus auditum, nec gustatus gustatum, propter æqualem utriusque potestatem, fidem atque auctoritatem. quidam li. bri habent, Nec porro possunt. ego nihil muto. Lamb. Nec poterunt ipsi reprehendere se se] Sunt enim inter se ἰσοσθενεῖς, uti illos vocabat Epicurus. Faber. 501 Æqua fides] Melius forsan per hyphen legas, Æqua-fides, eo ducen tibus Mss. Hav. 503 Et, si non poterit, &c.] Cum vero sæpe fallimur, cum v. g. turris quadrata eminus visa appareat rotunda, quid agendum est? Respondet Lucretius vss. 13. satius esse negligere ista problemata, aut quamcunque causam assignare, quam sensibus diffidere, quibus tota vita et salus innitatur; nam sine illis salubria eligere, aut noxia, præcipitia, v. g. flammas, et ejusmodi alia vitare non possumus. Hic vero tangit scepticos, de quorum principe Pyrrhone Diogenes Laërtius: Μηδὲν ἐκτραπόμενος, μηδὲν φυλαττόμενος ἦν, ἅπαντα ὑφιστάμενος, ἁμάξας, εἰ τύχοι, καὶ κρημ vous, καὶ κύνας, καὶ ὅσα τοιαῦτα, μηδὲν ταῖς αἰσθήσεσιν ἐπιτρέπων. Creech. 506 Mendose] Perperam, male. Lamb. 507 Quam manibus manifesta suis emittere quæquam] Quam emittere seu amittere res manifestas de suis manibus. amittere autem legendum videtur, non emittere. 'Amittere' enim valet idem quod apud Græcos ἀποβάλλειν, ἀφιέναι, ἢ προϊέναι, quoquam autem olim excudendum curavi, quemadmodum habent aliquot libri manuscr. et omnes vulgati, præter Florentin, qui habent quenquam, et Parisiens. in quibus est quæquam, quibuscum consentiunt nonnulli etiam veteres. atque hanc postremam lectionem nunc magis probo : et quæquam interpretor ulla seu aliqua. licet tamen etiam legere quemquam, i. e. aliquem. Lamb. Emittere quæque. Ita in veteribus, optime. In aliis: quæquam. In vulg. et in quibusdam vet. quoquam. Gif. 508 Et violare fidem primam] Eanı scilicet, quæ debetur sensibus. M. Tull. in Lucullo ait, 'Chrysippum, dum studiose omnia conquisierit contra sensus, et perspicuitatem, contra omnium consuetudinem, contraque rationem, ipsum sibi respondentem, se inferiorem fuisse. Itaque ab eo armatum esse Carneadem Academicum contra sensus disputantem.' Lamb. 510 Non modo enim] Sic Q. Sept. Fl. Tertullianus lib. de Anim. cap. de quinque sensibus. ' Quid agis, Academice procacissime? totum vitæ statum evertis: omnem naturæ ordinem turbas: ipsius Dei providentiam excæcas: qui cunctis operibus suis intelligendis, incolendis, dispensandis, fruendisque fallaceis et mendaceis dominos præfecerit sensus.' Lamb. 511 Nisi credere sensibus ausis] I. e. si diffidas, et fidem deroges sensibus: si dicas, sensus esse fallaceis et incertos. Lamb. 513 Sequi, contraria quæ sint] Sequi quæ sint 'contraria fugiendis, i. e. quæ sint expetenda. Lamb. 514 Illa tibi est, &c.] Versum illum sequentem: Omnis, quæ contra sensus instructa parata est. Qui in Vulgatis quidem exstat; a vet. libris autem aberat; atque adeo ineptum non admisi. Gifan. Cassa] Vana, inanis. Lamb. 515 Omnis, quæ contra sensus instructa parata est] Hunc versum habent codex Vatican. Tettian. et Memmian. et ejus sententia est non inconcinna, meo quidem judicio. Thraso autem non delendum judicavit, sed funditus delevit. Si quos versus negamus esse Lucretii, tragœdias excitat, clamat indignum facinus. Cur tam indulgens in se ipse, in alios tam severus est? Lamb. 516 Denique ut in fabrica] Vult sensus esse tamquam omnium rerum normas ac regulas. Quemadmodum igitur si fabri regulis, normis, libellis fallacibus utantur, ædificia quæ struunt, prava et distorta sint; ita si sensus nostri sint fallaces, actiones omnes nostræ, ratio quoque ipsa, quæ sensibus nititur, incerta, absurda, prava, perversa sit. Licet etiam hoc modo sensus defendere. Scientiæ certæ sunt. Principia scientiarum oriuntur a sensibus. nam inductiones constant ex singularibus. singularia autem in sensibus posita sunt. At syllogismi, qui sunt principia et causæ scientiarum, confirmantur et probantur inductionibus. Ergo sensus certi sunt, minimeque fallaces. alioqui scientiæ, quæ oriuntur a sensibus, essent ipsæ quoque fallaces atque incertæ. 'Regula,' lignum est rectum, oblongum, et latum, quo fabri utuntur ad rectitudines exigendas, et parietes ædificiorum dirigendos. fiunt etiam e ferro regulæ. 'Regulam' Græci κανόνα appellant. 'Norma' autem ex duabus regulis con stat inæqualibus, ita conjunctis, ut angulum rectum efficiant : γνώμονα Græci, 'squadram' fabri nostri nominant. Lamb. Longam hanc disputationem vss. 9. concludit: Sensus ii sunt, ad quorum fidem res omnes exigimus; ideoque si isti fallaces sint, de omni certitudine et scientia erit actum. Nec minus nos erraremus quam Faber ille, qui fallaci regula, norma, et libella utitur. Creech. Si prava est regula. Pravum' proprie distortum notat, ut exemplis egregie ostendit vir incomparabilis Joh. Fr. Gronovius ad Senec. Ep. 102. Preig. 518 Et libella] 'Libella' constat regulis duab. æqualibus ita junctis inter se alteris duobus capitib. et divaricatis duob. alteris, ut rectum angulum efficiant.additur tertia regula, et ab utroque suo extremo cum ceteris duabus per medias circiter parteis compingitur. pendet præterea e filo ab angulo, quem efficiunt duæ majores regulæ, plumbea parvula massa turbinata. collocatur jam libella hoc modo, ut duarum regularum longiorum extremis nitatur, et illæ regulæ pronæ altera in alteram incumbant: ab angulo antem plumbum deorsum demissum ita filum ad transversam regulam adplicet, ut eam mediam tangat, et æqualiter a ceteris duabus regulis distet. Lamb. Aliqua si ex parti] I. e. si aliqua ex parte. 'parti,' pro parte, ut supra contagi' pro contage, et simil. Lamb. 519 Atque obstipa] I. e. curvata, obliqua, inflexa. Ennius lib. 18. p. 118. Montibus obstipis, obstantibus, unde oritur nox.' M. Tull. Arato: 'Obstipum caput, et tereti cervice reflexum.' Hor. Sat. 2. 5. Davus sis comicus, atque Stes capite obstipo, multum similis metuenti.' Persius Sat. 3.79. 'ærumnosique Solones, Obstipo capite, et figentes lumine terram.' Ne quis autem dubitet de hac scriptura, sic reperi scriptum in quinque libris manuscr. quod eo testatus sum, quod apud Festum legitur obstitum, non obstipum, fortasse mendose: nisi dicamus aliud esse obstipum quam obstitum: qua de re judicet lector. Lamb. Obstipa. Ita fere in vet. libris. Apud Festum: obstita. Sed ego Festi librum ibi mendosum esse contendo. Et pro obstitum legendum obstipum. Nam obstitum aliud significat. Vide et 'Nixare' in Indice. Gifan. 525 Nunc alii sensus] Nunc docebit quo pacto rem sibi subjectam quisque sensus sentiat: atque initium ducet ab auditu. Lamb. Hactenus de visu, et simulachris. Jam usque ad vs. 618. de voce et auditu. Primo autem vss. 14. docet quid sit audire. Audimus vero cum vox aures attingit, suoque corporé movet et impellit sen. sum voci isti percipiendæ destinatum. Quod autem vox corporea sit, id vero est manifestum, radit enim fauces, facit asperas et lædit, ideoque tangat necesse est, at quod tangit, aut tangitur, est corpus. 'Add μὲν καὶ τὸ ἀκούειν γίνεται ῥεύματός τινος φερομένου ἀπὸ τοῦ φωνοῦντος, ἡ ἠχοῦντος, ἢ ψοφοῦντος, ἢ ὅπως δήποτε ἀκουστικόν πάθος παρασκευάζοντος. Epicurus ad Herodot. Creech. 526 Scruposa] Difficilis, aspera. Tralatio a viis. 'Scrupi' autem dicuntur saxa aspera: ex quo 'scruposam' rem dicimus, quæ aliquid habet in se asperitatis. Proprie dixit Plautus in Capt. 'scruposam viam,' i. e. asperam, et saxis impeditam : quamvis totus ille sermo sit allegoria tectus. Sic igitur Plautus, Capt. 1. 2. 81. 'I modo, venare leporem: nunc irim tenes. Non meus scruposam victus commeat viam.' Lamb. 'Scrupi' dicuntur aspera saxa, et difficilia attrectatu, unde rem aliquam 'scrupulosam' dicimus, quæ in se habet aliquid asperi: Festus. Creech. 528 Insinuata] Ordo est, vox et sonus insinuata in aureis. Lamb. 529 Corpoream quoque enim] Quia dixerat 'pepulere;' pellere autem quicquam nulla res potest, nisi corpus: ('Tangere enim et tangi nisi corpus, nulla potest res:') iccirco subjunxit, 'Corpoream quoque enim,' &c. 'Plato' (ut scribit Gell. 5. 15.) ' non putat vocem corpus esse: quia non percussus aër, sed plaga ipsa, atque percussio, vox est. Neque vero quævis aëris plaga, vox est; aërem enim verberat etiam digitus motus, neque tamen vocem efficit; sed acris et valida plaga; tanta denique ut aureis feriat, auditumque lacessat.' Quo loco videtur φωνῆς (i. e. vocis) nomen pro sono posuisse. Oportet enim vocem ab aëre per aureis, et cerebrum, et sanguinem ad animum pervenire. alioqui plaga aëris, sonus erit, non vox. Stoici autem vocem corpus esse volunt. quicquid enim facit, aut patitur, corpus esse: vocem facere et pati: facere quidem, cum aureis et aërem, qui est in capite, verberat, cumque ab ea imprimitur auditus, tamquam cera ab annulo: pati autem, cum ea incidens in loca lævia et solida refringitur ac repellitur. Plato in Timœo sic vocem definit, Τὴν δι ̓ ὤτων ἀπ ̓ ἀέρος, ἐγκεφάλου τε, καὶ αἵματος μέχρι ψυχῆς πληγὴν διαδιδομένην· i. e. 'Plagam, quæ ab aëre per aureis, cerebrum, et sanguinem usque ad animum diditur.' Aristot. autem lib. 2. de anim. sic : Φωνή ἐστι πληγὴ τοῦ ἀναπνεομένου ἀέρος ὑπὸ τῆς ἐν τούτοις τοῖς μορίοις ψυχῆς πρὸς τὴν καλουμένην ἀρτηρίαν, i. e. ‘Vox est plaga aëris, qui respiratur ab anima quæ est in his particulis, ad eam, arteria quæ appellatur.' Hunc versum cum tribus deinceps sequentibus profert Gell. 10. 26. Lamb. 530 Quoniam possunt] In Noct. Attic.10.26. quantum. Mendose credo, ex ea nota qm. Gifan. 531 Præterradit enim vox fauces sæpe, facitque Asperiora foras gradiens |