Obrazy na stronie
PDF
ePub

omnium formarum expers, et informis, ut sit formarum capax: merito oculis arquatorum, cum sint lurore infecti, quæ non sunt lurida, lurida videntur. Lamb. Ictericis omnia objecta apparent lurida, quia viz. vss. 5. Iurida multa semina ab ictericis fluunt, et venientia rerum simulachra tingunt, saltem in oculos intrantia inficiunt. Creech.

334 Arquati] Pressi morbo regio : quod ei nomen hæsit quoniam victu regio curantur; Græci vocant 'Icteron:' unde nomen avi, quæ Ictericum morbum curat. 'Arquatus' dicitur hic morbus quod 'arquus' sit concolor de virore: vel quod ita stringat corpora ut in arcum ducat. Lucilius: 'Qui nos esse arquatos ducunt, surgamus, eamus, agamus.' Hic morbus in sacris literis 'aurigo' nuncupatur. Hieronymus in interpretatione Hieremiæ: 'Interrogate et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum supra lambum suum quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auriginem?" Celsus lib. 3. Medicin. 'Æque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant: quem Hippocrates ait si post septimum diem febricitante ægro su. pervenit, tutum esse mollibus tantummodo præcordiis substantibus. Diocles ex toto si post febrem oritur etiam prodesse : si post hunc febris : occidere. Color autem morbum detegit maxime oculorum: in quibus quod album est fit luteum. Per omne autem tempus utendum est exercitatione, frictione, si hiems est balneo, si æstas frigidis natationibus; lecto etiam et conclavi cultiore, clauso loco: uti ludis: lascivia: per quæ mens exhilaretur, ob quæ regius morbus dictus videtur.' Pius. Qui morbo regio laborant. 'Arquatus morbus' (inquit Nonius) ' dictus (qui et regius appellatur) quod arquo seu arco, i. e. iridi, sit concolor virore:

vel quod ita stringat corpora, ut in arcum ducat.' Varro Eumenid. 'Nam, ut arquatis et veternosis, quæ lutea non sunt, æque ut quæ sunt, lutea videntur: sic insanis ac furiosis, sani et insani videntur esse insani.' Profert iterum eadem verba in voce ‘Lutens,' sed utrobique mendose, ut intelliget qui attentius considerabit. Ego, quomodocumque potui, emendavi: sed non omni ex parte. nam manet mendum in voce veternosis, cui quomodo hic locus esse possit, non video. Fortasse delenda. Lamb. Icterici, quorum color et oculi virent quasi in 'arqui,' quem poëtæ Irim vocant, similitudinem: Lucret. 6. 525. Tum color in nigris extabat nubibus arqui.' Nonius. Creech.

337 Contage] Contagione, ut sup. Lamb.

Palloribus] Notabilis hujus vocis apud poëtam usus in numero multiplicato, quum singularia agnoscat Charisius tantum illa rerum nomina, quæ nec videri nec tangi possunt. Verba ejus hæc sunt pag. 22. Edit. Putsc. ' Item singularia semper sunt, quæ nec videri nec tangi possunt.' Verum sicuti idem in fine addit: 'Sed auctores non usquequaque hæc observaverunt; ita videmus inter illos etiam nostrum esse Lucretium. Haver.

338 E tenebris autem] Quamobrem e tenebris ea quæ sunt in luce, cernamus, non contra, per longas ambageis hoc loco rationem exponit. Sed ex Aristotelis et mathematicorum sententia, multo brevior ratio reddi potest, hoc modo: Nihil per se videtur præter lucem et colorem. Itaque quicquid cernitur, opera et beneficio coloris, a luce illustrati, cernatur necesse est. At videndi sensus fit per contactum quendam, nempe forma rei quæ cernitur ad oculos perveniente, et suam vim in videndi sensum explicante. Ita fit, ut e tenebris ea quæ sunt in luce po.. sita, cernamus. Lamb. Deinde ex tenebris ea videntur quæ sunt in luce, non item in luce quæ in tenebris: id nempe fit vss. 16. propter protrusionem diversi aëris; nam cum lucidus aër tenebrosum sequitur, purgat meatus oculi, ita ut rerum simulachra intrare possint, aër enim lucidus est tenuior, mobilior saltem, et majori vi pollens; cum vero tenebrosus aër lucidum subsequatur, tum meatus oculi ab isto inerti aëre ita implentur, ut advenientibus rerum simulachris excipiendis incapax evadat. Creeck.

340 Ater init oculos] 'nit, ocu-' tribrachus pro spondeo, seu dactylo: nisi dicamus, 'init' dictum pro ' iniit;' propter eaque 'nit' esse longum; quod malo: ut sup. 1. 71. 'Inritat animi virtutem.' itaque sequitur 'possedit' ejusdem temporis. Quod si quis init in præsenti legere malet, quod probari potest, neque est inusitatum; possidit erit legendum, in præsenti, a verbo possido, dis: ut jam dicam. Sed omnino malo legi possedit, et init sic accipi, ut sit præteritum. Lamb. Sive init, et possidit et vs. 346. Obsiderat,' ut 'Obsiditque vias' vs. 352. perinde est: omnino autem legendum e luce non a luce vs. 349. et vs. 353. conjecta, non contecta, ut Lambinus contendit, quoniam vox adaperta in vs. 347. legitur, Creech.

Et possedit] Quidam legunt possidit, a verbo sido, dis: ut infra vs. 352. • Obsiditque vias oculorum.' et 1. 387. 'possidat inane.' et alibi persidit, et residit. Ego nihil mutuo. Lamb. Et possidit. Ita malim, petente id sententia. In libris: possedit. Ita sæpe variatum. Gifan.

341 Lucidus aër] Aristoteles diceret, ad oculum pervenire ἐνέργειαν, i. e. actionem coloris luce perfusi. Lamb.

349 E luce] Sic habent libri manuscr. duo, in quibus est Memmianus: non, ut alii, a luce. sic sup. dixit vs.

338. E tenebris autem.' Lamb. In aliis: a. Gifan.

353 Contecta moveri] Omnes fere libri manuser. habent contecta: unde olim suspicabar legendum conjecta, aut conlecta. Nam apud hunc scriptorem 'conjectus' idem valet interdum quod collectus et congregatus. Nisi dicamus ubique legendum conlectus. Sed placet nunc retineri scripturam veterem, contecta: quod opponitur illi quod supra positum est, ' adaperta.' Verumtamen judicet lector eruditus. Lamb. Conlecta, sic legendum ex omnibus vet. Marullus et vulg. conjecta. Gifan.

354 Quadratasque procul turreis] Nunc nonnullas visus fallacias seu captiones proponit: quas tamen negat esse fallacias sensus, sed animi opinationes. Qua de re legendus Q. Septimius Florens Tertullianus lib. de anima, ubi de quinque sensibus disputat: cujus sententia neque sensus mentitur, neque opinio. Ita partim assentitur Epicuro, partim dissentit. Satis autem probabilem et acutam rationem reddit, quare quadrata figura procul rotundavideatur: quoniam scilicet omnis angulus, si longius distet, obtusus videtur, sen potius non videtur: cujus rationis causa est, quod, dum simulacra rei quæ cernitur, per multum aëra feruntur, ab eo aëre anguli ictus, sive ipse angulus, obtunditur; et ita videndi sensum effugit. quo fit, ut quæ sunt quadrata, tamquam rotunda videantur. Mathematici et optici hoc sie demonstrarent: Quicquid cernitur, definitam habet loci distantiam, ultra quam non potest cerni. Finge igitur, magnitudinem aliquam in ultima distantiacerni, cernetur igitur sub quam minimo fieri potest angulo. Removeatur nunc hæc magnitudo longins ab oculo; proculdubio non cernetur. alioqui sub minore angulo cerneretur, quam qui est minimus, quod fieri non potest: magnitudo autem angulis prædita circa suos angulos minor est, quam circa quaslibet alias suas parteis: ita fiet, ut ocalus, corporis quadrati longissime distantis angulum, quamvis sibi propinquiorem, minus cernere possit, quam reliquas illius corporis parteis. ex quo efficietur, ut quadratum, rotundum videatur. Huc pertinent illa Alexandri Aphrodis. lib. 1. probl. 37. Διὰ τί τετράγωνα πόῤῥωθεν στρογγύλα νομίζονται; ἢ τῷ τὴν ὄψιν μὴ σθένουσαν μακρόθεν ὁρᾷν τὰς γωνίας, ὡς ὀξείας, μὴ βλέπειν αὐτὰς ὡς γωνίας ; τούτων δ ̓ ὑπεξαιρουμένων, κατ ̓ ἀπάτην τῆς ὄψεως τὸ λοιπὸν σῶμα στρογγύλον φαίνεσθαι ; i. e. Quamobrem quadrata e longinquo loco rotunda putantur? An quod visus cum angulos procul cernere nequeat, ut acutos, non cernat eos ut angulos? His autem detractis fallacia oculorum reliquum corpus rotundum videtur? Lamb. Turres quadratæ nobis procul aspicientibus apparent rotundæ, quia viz. vss. 11. turris quadratæ imago dum procul ad nos per aëra advolat sæ. pius percutitur aëre occursante, quo fit at anguli illius deterantur, saltem ita obtundantur, ut cum ad nos pervenit quasi tornata et rotunda sub forma ferit oculos nostros, licet ista rotunditas non sit adeo distincta, ac si turris ipsa rotunda foret, et cominus spectaretur. Creech.

358 Neque ad nostras acies perlabitur] Sic nunc reposui. Olim autem cum ex libris vulgatis alii haberent illabitur, alii delabitur; ex manuscriptis autem alii delabitur, cum vulgatis aliquot consentientes, alii deriabitur, cujus scripturæ rationem exputare non poteram: adlabitur edideram; pro quo vulgati fere omnes habent delabitur. Placet igitur nunc mihi perlabitur: quod ego ex deriabitur corrupto elicio: ex der scilicet, per, ex i, l: omnino facile et sine vi, et usitato more: nam dest pinversum. Lamb. Perlabitur: ita ex vestigiis

vet. librorum, in quibus sic erat in derivab. et deriabitur, restitui. Vulgati: delabitur, labitur. Alii: allabitur. Gifan.

360 Hebescere eum] Obtundi angulum, sive anguli ictum. Lamb.

362 Quasi tornata ut sax.] Ordo est: fit ut structa saxorum, i. e. saxa quæ structa sunt, tuantur, i. e. videantur, quasi tornata, τετορνευμένα, i. e. rotundata, et torno facta: 'structa saxorum' autem sic dictum, ut 'septa' et 'clausa domorum,' apud eundem : 'strata viarum,' apud Virgil. et apud hunc eundem: 'ficta rerum,' ' amara curarum,' apud Horat. et similia, quæ in commentariis Horatianis notavimus. Cum hæc scripsissem, Adr. Turnebus lectionem receptam, Fit, quasi ut ad tornum saxorum, &c. defendere conatus est in libris Adv. 13.20. sed frustra. Ferri enim non potest. Hoc autem ad tornum natum ex interpretatione est, quæ postea in contextum irruit: ad vocem enim 'tornata' adscripsit aliquis, 'ad tornum facta.' Hinc nata hujus loci depravatio est. 'Tornare' autem idem interdum valere quod teres, aut rotundum efficere, declarant illa Ciceronis in Timæo: 'Idque ita tornavit, ut nihil effici possit rotundius.' Lamb. Quasi ut ad tornum, ita in veteribus. In quibusdam: turrim. Lambinus: quasi tornata ut. Gifan.

364 Adumbratim] Τυπωδώς, non ad amussim, non exquisite rotunda. Lamb.

Simulata] I. e. similata. Lamb.

365 Umbra videtur item] Cum corpus inter solem et locum a sole illustratum, interpositum, umbram efficiat, eo quod locum illum, qui a solis radiis percussus erat luminosus, sua interpositione lumine privet, (nihil enim aliud est umbra, quam aër a lumine vacuus,) cumque, quocumque in loco, in sole ambulantes, soli officimus, is locus lumine privetur: non est mirum, si una cum corpore nos

tro umbra moveri videatur. Quod si quis quærat; quamobrem umbra nigra videatur: ratio est in promtu. Umbra omnis lumini contraria est, ut privatio habitui. At lumen omne clarum est: ergo umbra obscura: at quod obscurum est quodammodo nigrum est. Potest et hoc dici: Omne lumen candidum est: umbra privatio luminis est: umbra igitur lumini contraria, merito nigra est. Lamb. Non solum imago in speculis sed umbra corporis videtur nobiscum incedere, et gestum imitari; quoniam viz. vss. 15. umbra nihil aliud est nisi aër lumine privatus a corpore aliquo denso soli obverso, ideoque ut corpus istud densum moveatur, ut sese erigat aut inclinet, umbram etiam variari necesse est, quoniam ab isto corpore movente, erecto, inclinato &c. alius aliusque aër alio alioque modo lumine privatur. Creech.

369 Lumine cassus] A lumine vacuus, lumine privatus. Lamb.

ὀλίγου τε ποιοῦν τὸν νομοθέτην τὸ τῶν
παιζόντων, εἰς πῦρ ξαίνειν, καὶ μυρία
ἕτερα τοιαῦτα ἀνήνυτα ποιοῦντα δρᾷν, οὐ
ῥάδιον οὔτ ̓ εἰπεῖν, οὔτ ̓ εἰπόντα ἀποτελεῖν.
i. e. 'Deinceps autem, quod et recte
fieri potest, si fiat, et nunc nulla ra-
tione fit, et propemodum facit, ut
scriptor legis in igne lanam trahat, et
similia sexcenta inania faciens agat,
non est facile neque dicere, neque
cum dixeris, perficere.' 'Trahere
lanam' autem pro nere dixerunt ve-
teres. Varro Γέροντι διδασκ. ‘Sed
simul manibus trahere lanam, nec non
oculis observare ollam pultis ne adu-
ratur.' Ex quo 'tractum genus di-
cendi,' i. e. perpetuum, et uno te-
nore tractuque procedens. Hunc lo-
cum autem sic reperi scriptum in
duobus lib. manuscr. Bertiniano et
Memmiano, ut excudendum curavi,
cum in vulgatis miserabilen in mo-
dum sit depravatus: alii enim habent
quasi imagine, alii qua margine, alii qua-
si margine. Lamb. Ita Lambinus, et
veteres quidam consentiunt. In aliis:
quasi margine. Alii: quasi imagine.
Haud scio tamen, an quid lateat.
Gif. Proverbium Græcum, quo usus
Plato, ξαίνειν εἰς πῦρ, de re inutili,
ἀνηνύτῳ, et quæ absolvi non possit.
Quod autem existimavit Erasmus
ξαίνειν εἰς πῦρ esse, 'ignem dissecare,'
'ignem diverberare,' alibi erat cum
id scriberet. Fab. Proverbium Græ-
cum, quo usus est Plato, ξαίνειν εἰς πῦρ,
de re inutili, ἀνηνύτῳ, et quæ absolvi
non possit: Faber. Et hæc optime
conveniunt menti Poëtæ, et perpe-
tuum istum radiorum solis interitum
satis apte exprimunt: Scaliger autem
Observ. ad Tibull. legit: 'Quasi car-
mine lana trahatur.' 'Carmen' autem
est instrumentum lanificum. Creech.

373 Officimus] Obstamus soli. Lamb. 376 Semper enim nova] Numquam manet idem lumen, sed primum quodque perit, et aliud atque aliud continue a sole fluit. Idem de flamma sentiendum. Qua de re pluribus versibus disseret 5. 282. eo loco, ubi probare conatur, hunc mundum esse interiturum: 'Largus item liquidi fons luminis ætherius sol,' &c. Lamb. 377 Primaque dispereunt, quasi in ignem] Illustri et luculenta similitudine demonstrat, prima quæque lumina disperire, et semper recens suboriri: nempe, quemadmodum si lana in ignem aut flammam aliquam traheretur, quicquid lanæ in ignem incideret, absumeretur: ita et de lumine sentiendum. Videtur non longe abludere a proverbio, εἰς πῦρ ξαίνειν· quod est, 'in ignem,' seu 'in igni nere.' quod usurpat Plato lib. 6. de Leg. cujus verba adscribam: Toluit umbras' autem translate dictum. ἑξῆς τούτῳ πεφυκός τε ὀρθῶς ἂν γίγνεσ- Lamb. θαι, γιγνόμενον, νῦν τε οὐδαμῇ γιγνόμενον,

379 Nigrasque sibi abluit umbras] Cur umbræ nigræ' dicantur, supra probabileis rationes attulimus: 'ab

380 Nec tamen hic oculos] Sensus

enim certos esse defendebat Epicurus; at ex opinatu animorum nasci falsa illorum judicia. Sensus autem omnes sunt ἄλογοι; quare non judicant. Fab. Absoluta de visu et visione disputatione, a duobus problematis ultimo propositis occasionem arripit defendendi certitudinem sensuum, quam non tantum ista problemata, sed alia etiam, quæ usque ad vs. 470. enumerat, labefactare videantur: quæ omnia explicare non opus est, dum plana sint et familiaria: sensus vero certos esse ideo arguit, quia accipiunt rerum imagines quales sibi deferuntur; non cognoscunt naturas rerum, non judicant, neque aliquid pronunciant, ideo nullus in iis error, omnes autem errores ex opinatu animi nascuntur. Creech.

384 Paullo quod diximus] Nempe nova se radiorum lumina identidem fundere, et prima quæque disperire.

Lamb.

387 Proinde animi vitium] Si quid fallimur (inquit) in rebus cernendis, animi vitium est, non oculorum.quare noli hanc culpam oculis adscribere. Pergit multa exempla commemorare, ex quibus et sensus oculorum, et alii falsi videntur: quod negat ita esse. Volebat enim Epicurus, sensus esse certos ac veros: qua de re lege M. Tullium in Lucullo, et in primo de N. Deor. nos item nonnihil ex Epicuro ipso infra referemus. Lamb.

388 Qua vehimur navi] M. Tullius in Lucullo, 'Videsne' (inquit) 'navem illam ? stare nobis videtur, at iis qui in navi sunt, moveri hæc villa.' Mathematici docent, ac demonstrant, ex immoderato atque intemperato habitu octo circumstantiarum, in motu et quiete cernenda, errorem objici potestati seu virtuti ad res distinguendas valenti, in octo autem circumstantiis illis numeratur nimia distantia. itaque per immoderatam rei quæ cernitur distantiam, fit ut et eo qui cernit quiescente, res

quæ cernitur, cum movetur, quiescere; et eo qui cernit locum mutante, res quæ cernitur, cum quiescit et fixa manet, moveri videatur. Itaque qui navigant, si e portu solvunt, et in altum provehuntur, iis urbes recedere videntur : contra si ex alto portui appropinquant, urbes ad eos accedere. Ex hac opinione dixit Virg. Æn. 3. 72. Provehimur portu: terræque, urbesque recedunt.' ibidem, 'et angusti rarescunt summa Pelori.' Ibid. 205. 'Quarto terra die primum se attollere tandem Visa, aperire procul monteis ac volvere fumum.' Ibid. 274. Mox et Leucatæ nimbosa cacumina montis, Et formidatus nautis aperitur Apollo.' Lamb. Amicus quidam opinabatur, legendum esse navis. Verum quis non videt Græcos suos hic secutum esse poëtam? Hav.

389 In statione] Portu: Virg. Statio malefida carinis.' Creech.

391 Quos agimus præter navim] I. e. præter quos agimus et impellimus navim. Lamb.

392 Etheriis adfixa cavernis] Sic inf. 6. 251. ' magnas cæli complesse cavernas.' Lamb.

393 At adsiduo in sunt omnia motu] Cod. Bertin. habet omnia mota. Ego hanc scripturam, quam secutus sum, sic declaro: et omnia sunt in assiduo motu. illam autem Bertinianam sic paullum immutatam adjuvarem, et assidue sunt omnia mota. Fortasse etiam at pro et legendum est, ut hoc totum sic legatur: at assiduo in sunt omnia motu, id est, at in assiduo sunt omnia motu: quo modo edi jussi. Lamb. Motu. Quidam libri, mota. Gifan.

398 Extantesque procul] Huc apprime facit, quod de freto Siculo scribit Justinus. Faber.

399 Iidem apparent] I. e. conjuncti et continentes apparent : unum montem efficere videntur: seu, cum duo montes sint, unus mons videntur esse,

« PoprzedniaDalej »