Obrazy na stronie
PDF
ePub

utroqué. Marullas: utrimque. Gifan. 293 Nunc ea, quæ nobis, &c.] Cum ex hoc loco, tum ex aliis multis intelligere licet, quod traditum est, Epicurum neque mathematicis artibus, neque ullis aliis disciplinis, quibus qui instructi sunt, eruditi dicuntur, politum fuisse. Affert enim rationem admodum ineptam, et infirmam, et popularem, quare quæ nobis dextra sint, in speculis læva videantur, et contra: nempe quia imago a nobis in speculum jacta, et in id of fendens, non revertatur ad nos incolumis, sed retrorsum elidatur : quemadmodum si quis personam aliquam e creta etiam nunc humidam et madidam allidat ad columnam aut trabem, et ea retro convertatur expressa, ita ut servet priorem figuram: tum enim fiet, ut qui antea dexter erat oculus, nune sit lævus, et contra. Sic igitur Epicur. seu Lucr. At mathematici longe aliter, quemadmodum et quamobrem hoc fiat, demonstrant: exstatque hujus rei cognitio et perceptio (seu θεώρημα) ordine 19. apud Euclidem. Docent igitur illi, reflexionis angulum, ei angulo quem facit linea a puncto rei visæ in speculum incidens, æqualem esse. Itaque semper fit reflexio in partem oppositam ei parti speculi, in quam incidit linea a puncto rei visæ producta. Præterea imagines quæ in speculo cernuntur, qualecumque sit speculum, quam brevissimis fieri potest lineis continentur. Cum igitur pars dextera rei visæ, lineæ reflexionis sinistræ respondeat ac subjaceat potius quam dexteræ; et contra pars læva rei visæ, dexteræ reflexionis lineæ subjecta sit potius quam lævæ: fit ut linea reflexionis, quæ magis dextera sit, sub dexteram imaginis partem cadat: et quæ sit magis læva, lævam imaginis partem tangat. Quare læva rei visæ pars, dextræ imaginis parti opponitur: et contra dextera rei visæ pars, lævæ imaginis parti re

spondet. Denique visa imago et res visa sic se habent inter se, ut duo gladiatores, qui frontibus adversis inter se certant. hic enim alterius oculus lævus, alterius oculo dextro opponitur, et contra. Plato denique in Timæo paucis verbis hanc rationem affert, Ὅτι τοῖς ἐναντίοις μέρεσι τῆς ὄψεως περὶ τὰ ἐναντία μέρη γίνεται ἐπαφὴ κατὰ καθεστὼς ἔθος τῆς προσβολῆς. i. e. 'quia contrariis partibus aspectus contrariæ partes speculi attinguntur, pro consuetudine adjectionis, seu commissuræ.' Sciendum est autem hoc fieri dumtaxat in speculis planis et convexis: nam in concavis respondent dextra dextris, et læva lævis, cujus rei rationem disces etiam ex Platone et Euclide. Lamb. Opinioni Epicuri repugnat, quod in speculis imago adversa contemplatorem suum respicit, cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut læva lævam, dextra dextram respiciat; nam et histrio personanı sibi detractam ex ea parte videt, qua induit, viz. non faciem sed posteriorem cavernam. Macrob. Sat. 7. 14. Huic difficultati ut satisfaciat Poëta, illo exemplo, quo adversarii utuntur, suam sententiam tuetur. Personam (larvam) fictilem, non induratam quidem, sed madidam adhuc, ad trabem aut columnam aliquam allidas, ita ut retrorsum invertatur, et facies cavernam impleat, tum enim in persona videbis id factum quod jam in speculo miraris. Imagines autem, utpote res tenuissimas, ad speculum allisas ita retrorsum inverti posse non est dubitandum. Creech.

Hæc

294 In speculis fit ut in læva] Sic quidem habent libri omnes et manuscr. et typis excusi, nisi quod in codice Tettiano non est præpositio in: in eoque ita scriptum est, fit, ut læva videatur, ex qua scriptura Muretus suspicabatur esse legendum, uti leva videatur, cum diceret ille, non esse quod quemquam moveat va syllaba brevis: sæpe enim poni tribrachum pro dactylo, et choreum pro spondeo. Cum hæc scripsissem, Zoilus hanc Mureti conjecturam tacitus arripuit: et damnavit eam, quam secuti sumus, non solum injuste, verum etiam imperite: nam genus hoc loquendi, 'fit, ut, quæ pars nobis membrorum dextera est, ea in læva speculi parte videatur' (h. e. cernatur) non est barbarum, meo quidem judicio. Mureti conjecturam tamen neque olim damnavimus, neque nunc improbamus: quam ille non debuit præreptam sibi vindicare. Lamb. Vulgati: ut in lava. Sed barbarum est. Gif. Fit uti læva, Muretus. Creech.

295 Planitiem ad speculi] 'Planiti. em speculi,' hic dicit, quam alias **æquor speculi,' et lib. 1. 'glaciem æris.' Lamb.

298 Cretea Persona] Sic mihi legendum videtur, et ita scriptum est in cod. Bertin. et Memm. In Vaticano autem cetera, litteris transpositis. Quod autem in nonnullis impressis legitur Cerea persona, ferri non potest: nam neque, quod hic dicit Lucretius, ex cerea persona fieri potest, neque cera arescit, sed durescit potius. Quidam putant legendum Terrea, quod minus probo. Malim tamen legi, Cressam personam. Liceat etiam Creteam legere, ut cet a per συνίζησιν coëant in unam syllabam. Lamb. Quæ olim 'e gypso et luto figulari' fiebat. Res e Comicis Græcis notissima. Faber. Vulg. Cerea. Gifan. Nam e gypso aut luto figulari fiebat; ideo Cerea persona rejicitur: Lambinus vero amat Cressam seu Creteam personam. Vetusti Codd. quos Heinsius vidit, constanter exhibent Cretea persona. In Catalect. Petron, 'Dum sumit creteam faciem Sertoria, cretam Perdidit illa simul, perdidit et faciem.' Creech.

Pilave] Apuleius, Pila, media quæ
Delph. et Var. Clas.

Stabuli trabes sustinebat. Virg. Æn. 9.710. ' Qualis in Euboico Bajarum littore quondam Saxea Pila cadit.' Creech.

299 Rectam si fronte figuram] Quidam legendum censent, rectam si forte figuram. Lamb. et Creech.

302 Mutua] Mutuo. Sic inf. vs. 946. Nec motu mutua fungi. Creech. 303 Fit quoque de speculo] Fit etiam (inquit) ut de speculo in speculum transferatur imago, adeo ut quinque aut sex ejusdem rei simulacra reddantur, dum e speculo in speculum translucent. Nam si qua sunt in ædibus quantumvis remota atque abstrusa, et retro condita, ea, pluribus speculis adhibitis, per flexos quosdam aditus, in ædibus esse videbuntur. Immo vero pluribus speculis certo modo sitis et compositis fieri potest, ut tergum tuum cernas. Exempli gratia: sumito duo specula plana, eorumque alterum a tergo ita collocato, ut sit resupinatum, i. e. neque prorsus rectum, neque prorsus supinum ; alterum sublime et suspensum supra caput teneto, ita ut ob oculos tuos obversum sit, prono et proclivi situ. sine dubio tergum tuum in speculo illo sublimi, et tuis oculis superne opposito cernes, tui videlicet tergi imagine a posteriore et resupinato speculo in alterum translata. Erat autem ordo versuum hoc loco in libris vulgatis mirum in modum perturbatus: quem ego invita invidia princeps restitui. Lamb. Hic melior est ordo quam qui in aliis quibusdam. Gifan. Imaginum elisionem atque inversionem ulterius vss. 9. confirmat, nam ex interiori ædium parte per specula rite disposita veluti educitur imago, et in quamlibet partem transfertur; illa autem imago quæ sinistram partem dextræ objecti parti in primo speculo oppositam exhibebat, in secundo speculo converti. tur, et dextras partes dextris objecti partibus adversas refert. Creech.

Lucret.

4 R

304 Quinque etiam sexve ut fieri Codex Bertin. non habet disjunctivam ve: sic enim in eo scriptum est, Quinque etiam sex ut. atque ita fortasse legi debet. sic Hor. Epist. 1. 1. 5. ' Si quadringentis sex septem millia desunt.' quem versum tamen aliter, quam vulgo intelligi solet, explicavi in secunda editione Horatiana. Zoilus superiorem hanc annotationem arripuit, et secutus est, ab ingenio suo non discedens. Lamb. Sex ut. Ita ex quibusdam libris vet. malim, ut 'sex'septem' Hor. Epist. 1. 1. et Ter. Eun. in aliis: sexve. Gifan.

311 Inde retrorsum reddit se, et convertit eodem] Cum in codicibus quatuor manuscr. Inde retrorsum redit, scriptum reperissem sine copulatione que, continuo judicavi ab aliis ita esse repositum, ut habent libri vulgati, Indeque retrorsum redit: ab aliis, Inde retrorsum etiam redit, &c. ut habent tres Manuscripti. Nam Bertin. neque habet copulationem que, neque etiam. Itaque sic restitui, Inde retrorsum reddit se, et convertit eodem. sententia autem hæc mihi videtur esse: Inde, id est, ex primo speculo, vel ex parte dextra, imago reddit se retrorsum, id est, in lævam partem, in secundo speculo scilicet, et convertit se eodem, nempe in lævam. Cum hæc scripsissem, Zoilus exortus legendum dixit, Inde retrorsum reddit, et convertit eodem: ut sit choreus pro spondeo, et 'reddit et convertit' sint absoluta: quod fieri non potest: neque reperietur in tota Lingua Latina. Adde quod versus erit inconcinnus. cujusmodi versus ipse facit: non cujusmodi sunt Lucretiani. Lamb. Reddit et. Ita vet. libri, nisi quod antiquo more, de quo Pierius, habebant redit. Lambinus addidit se. Recte forsan; ut olim fuerit s' et. Ego veram scripturam reposui. Nam et ' reddit,' ut 'convertit,' absolute accipi possit; et in 'reddit,' choreus pro spondeo. Inf. etiam vs. 324.

utitur: 'reddita.' Gifan. Gifanius, qui integros versus non amat, omittit se. Quidam tamen Codd. Inde re. troversum redit, &c. Creech. Oblitus est sui Gifanius, cum in Indice notat ' reddere' absolute hic accipi. Sed, quum omnes veteres habeant redit, et hoc orationis filum requirat, retinere id malim; posteriorem τοῦ ' Inde' producere auctoritate Græcorum poëtarum, quiar prima litera sequenti est voci, ut versus sibi constet; similiter hoc eodem lib. vs. 362. 'Fierique perinde videmus Corpore tum plagas in nostro, tanquam aliqua res Verberet.' Ubi eadem vis literæ ad ultimam in 'aliqua' producendam. Gron. Obs. scil. lib. 2. сар. 7. pag. 261. eamque lectionem sumus secuti. Hav.

312 Quin etiam quæcumque] Significantur, opinor, multa specula conjuncta, columnæ figura, convexa. numerantur autem a mathematicis septem speculorum genera, ex quibus fiat usitata et rata reflexio: specиlum planum : speculum columnare, convexum: speculum columnare, concavum: speculum pyramidis in morem conformatum, convexum: huic similiter conformatum, concavum: speculum globosum, seu sphæricum, convexum: globosum, concavum. Lamb. vss. 7. subjungit de speculis quorum sunt latuscula (faciecule) varia, instar viz. speculorum plurium ad dextram lævamque sie oppositorum, ut ex reflexione unius in aliud, et porro in oculum situs restituatur; aut potius quorum latera sint partes, regionesve ejusdem speculi concavi, e quo reflexa, et post factam radiorum decussationem spectata imago eo exhibeatur situ, ut dextra ad dextram, sinistra ad sinistram sit; tametsi aliunde pars superior inferior, et inferior superior evadit. Gassendus. Creech.

313 Adsimili lateris, &c.] H. e. exhibeant partes imaginis respondentes iisdem nostris partibus, nempe dextras dextris, lævas lævis: Fayus. Imperite, ista enim flexura adsimilis lateris nostri ad ipsum speculum pertinet, et idem significat quod 'flexa figura speculi.' vs. 318. Creech.

314 Dextera] I. e. quorum dextræ partes nostris dextris respondent. Lamb.

318 Flexa figura] Teres speculi figura, instar columnæ. Lamb.

Docet] Efficit, et, ut alibi loquitur, curat. Faber.

Convertier] Videlicet imaginem. Lamb.

319 Indugredi porro pariter] Hæc etiam ad speculorum considerationem pertinent. idcirco hos sex proximos versus hoc loco excudendos curavi, eoque magis, quod hoc ordine leguntur in cod. Bertiniano. Sive Indugredi autem, sive Endogredi legatur, nihil refert. Nam utroque usos esse veteres, 'endo' et 'indu' pro in, et veteres grammatici testantur et multorum antiquorum scriptorum testimonia probant. Adde quod libri veteres sic habent hoc loco. Postremo vocabularium Latino-Græcum mihi a Cl. Puteano commodatum sic habet; ' Induperat, ἐπιτάσσει·' et' indu, εἰς, ἐν, ἔνδον, ἐντός.' Et Lucil. apud Nonium in verbo concelebrare:' ' Multis indu locis sermonibus concelebrarunt.' sic enim legendum, non, ut vulgo, inductis; neque, ut habent libri vet. inde locis. Lamb. His vss. 6. docet imagines in speculis videri nobiscum incedere, nostrumque gestum imitari, quoniam qua de parte speculi recedamus, statim ex ea imago nequeat reverti, nam quæcunque ab rebus simulachra mittuntur, ea ad æquos et pares angulos referuntur; itaque apposite id refert ad variatas speculi partes, ex quibus aliis ac aliis necessarium est reflexionem in oculum fieri, ac proinde imaginem progredi videri, Creech.

321 Propterea, quia de speculi] Hæc ratio est admodum arguta, facilis, at que illustris. simulacra (inquit) vi. dentur nobiscum ingredi in speculo, quia, qua de parte speculi recedas, statim ex ea parte non possint simulacra reverti. hujus rationis ratio est, quia quæcumque ab rebus simulacra mittuntur, ea ad æquos et pares an gulos referuntur. Mathematici autem docent, idcirco imaginem rei visæ in speculo moveri videri, quia cum omnia puncta rei visæ ab aliis atque aliis identidem punctis reflec. tantur, nova totius rei visæ efficitur imago. unde per motum rei visæ puncta a quibus facta est reflexio, permutantur, ita forma moveri vide. tur, cum re vera non moveatur, sed potius nova imago, situ rei visæ mutato, gignatur. id autem accidit prop. ter continuationem punctorum reflexionis, quæ fit in extrema cæsura speculi. Sed videturlegendum, Continuo nequeunt illuc simulacra rev. Lamb.

322 Nequeunt illinc] Lambinus nequeunt illuc, quæ lectio admitti non potest. remitti Gassendus pro reverti. Creech,

325 Splendida porro oculi] Absoluta de speculis disputatione, et eorum ratione, docet quamobrem splendida oculos offendant. Maxime si nimium sint splendida, cujus rei hanc etiam causam afferri posse puto. Quæ sub sensum videndi cadunt, actionem quandam in eum explicant, ita ut videndi sensus a rebus quæ cernuntur, patiatur. Cum igitur actio et perpessio sunt intra modum, et altera alteri ex proportione respondet, juvatur videndi sensus a re, quæ cer nitur potius, quam offenditur, et probe suo munere fungitur. Cum vero perpessio actionem superat, i. e. cum id quod cernitur, plus æquo acre et validum est; oculum et vi dendi sensum offendit: ex quo fit, ut ingens et immoderatus sonitus, audiendi sensum corrumpat; et nie

admodum symphonia corrumpitur, si chordæ vehementius, quam par sit, pulsentur; aut si vel nimis remissæ, vel nimis contentæ fuerint. Lamb.

mius splendor videndi sensum exstinguat: de qua re mox dicemus. Huc tamen ante adscribam Laberii versus de Democrito, et quodam sene, quos profert Gell. 10. 17. quod ad hunc locum mihi maxime pertinere videanContra si tendere] Sic habent nostri tur, et eo magis, quod mendose et omnes libri vet. et item vulg. In perturbate apud Gellium legantur : 'tendere' autem subintelligendum Democritus Abderites physicus phi- oculos. Sic autem loquuntur boni losophus Clypeum constituit contra scriptores, ' tendere,' et 'contendere exortum Hyperionis, Oculos effo- oculos.' Sic sup. 1. 67. 'Primum dere ut posset splendore æreo: Ra- Graius homo mortaleis tendere condiis solis sibi aciem effodit luminis, tra Est oculos ausus.' neque est quod Malis bene esse ne videret civibus: quisquam mihi dicat, vocem oculi aut Sic ego splendore fulgentis pecuniæ nimis longe abesse, aut nusquam hic Volo eludificare exitum ætatis meæ, esse positam. Est enim in supeNe in re bona videam esse nequam priore versu proximo, sic in hoc eodem

filium.' Lamb. Splendida objecta oculi pati non possunt, et sol excæcat, quoniam vss. 8. splendidum objectum emittit multa ignis semina quæ oculos adurunt, vel est sensibile exuperans sensorium, atque ideo corrumpit, quod ipsius texturam solvens, debitam in eo temperiem commensurationemque pervertat ac destruat, adeo ut aliis sensibilibus deinceps excipiendis incapax evadat.

Creech.

dixit, 'Sol etiam cæcat.' nempe 'oculos.' Quod si in his verbis, 'Sol etiam cæcat, recte subintelligitur 'oculos;' cur non et in 'contra tendere?" Sic enim procedit sententia: Sol cæcat oculos, si pergas oculos contra tendere. Zoilus autem legit cernere, non recte, et contra omnium librorum auctoritatem. Lamb. Contra si cernere. Ita ex veteribus malim. Vulg. et in aliis: tendere. Gifan.

329 Composituras] Τὰς ἁρμογὰς, τὰς συναφάς. Lamb. Συναρμογάς. Faber. 332 Insinuando] Παθητικῶς, insinuantur, jam alibi. Faber.

333 Lurida præterea fiunt] 'Luridi' (inquit Festus) supra modum pallidi. 'Luridum' autem a lura, i. e. corio. Auctor vocabularii Latino-Græci, 'Luridus,' inquit, 'ὠχρὸς, πήλιος, ἰκτερικός.' In quibusdam libris vulg. tamen impressum est lutea. 'Lutea' autem, i. e. crocei coloris, seu qualis

326 Sol etiam cacat, &c.] Sic Μ. Tull. lib. 6. de repub. Hic vero tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint: sicut in terris intueri solem nequitis adversum, ejusque radiis acies vestra sensusque vincitur. Aristot. lib. 3. de anima, tradit hoc esse commune omnium sensuum, ut ea quæ sub eos cadunt, si modum superent, corrumpant sensus, aut certe sensuum in- est color ovorum vitellis. Varro: strumenta. Verbi gratia, sonitus ni-Sed Cynicis involucrum et pallium mius, et modum superans, exsurdat: nimius splendor oculorum aciem præstinguit, atque adeo exstinguit: et ita de cæteris sentiendum. cujus rei hanc rationem affert, quod sensus, ratio quædam est: omnis autem ratio corrumpitur ab eo quod est nimium, et ab eo quod est parum.quem

luteum non est. Sed quærat aliquis, cur hoc fiat. propter oculi vitium scilicet. nam cum visus fiat per adventum formarum adspectabilium in oculos: quicquid autem recipit, debeat esse omnis qualitatis expers, si futurum est, ut formas probe recipiat, quemadmodum materia debet esse

« PoprzedniaDalej »