ex t, d. ita ex illis corruptis ec santire, feceram exaudire. quam emendandi rationem omnibus politi judicii hominibus probatum iri sperabam. Nunc vulgatam lectionem magis probo: aut certe tutiorem arbitror. Nam 'sentire' commune est omnium sensunm. Exempli causa inf. eodem lib. non longe, pro videre usurpavit ibi: 'Et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus,' &c. eod. libr. infr. Et seorsum varios rerum sentire colores.' Lamb. Ita veteres quidam, Vulg. sonorem. Lambinus: exaudire sonorem, pessime. 'Tempus' Gallice Tampus, 'Sentire,' Santire. Gifan. Recte quidem, et id ipsum agnovit Lambinus, qui aliquando legit exaudire sonorem: Gifanius tamen sentire sonare. Creech. 231 Præterea, quoniam] Hoc argumentum tale est. Figura (inquit) aliqua in tenebris et noctu, manibus tractata, eadem esse cognoscitur, atque ea quæ luce cernitur. At figura non potest cognosci in tenebris, nisi per speciem et imaginem. ergo neque in luce cerni. Sed hæc facile refelli possunt ab iis qui Aristotelis scholam sectantur. Sunt enim quædam singulis sensibus proprie subjecta, ut color, videndi sensui; sonus, auditui, &c. quædam plurium sensuum communia: ut figura et magnitudo communiter aspectui et tactui subjecta est, motus et quies, omnibus, præterquam gustatui, &c. Lamb. Aliud vss. 9. continetur argumentum. Corpus aliquod, quadratum v. g. manu in tenebris tractemus, illud corpus quadratum esse cognoscimus, unde vero nisi ex figura ejus quadrata? Idem corpus in luce nostris oculis usurpemus, cognoscimus quadratum, unde vero nisi ex imagine quadrata ? Creech. 233 In luce, et claro candore] Quid si dicamus scriptum esse a Lucret. in luci claro et candore? 'luce claro' enim dixisse veteres testatur Nonius Marcell. Verum tamen nihil mutan dum puto. Attendat autem lector, similitudinem atque affinitatem lucis et candoris vel hoc versu declarari. Itaque non temere, ut lux tenebris opponitur, quæ nigræ sunt: ita lux 'candida' dici solet a poëtis. Lamb. 235 Si quadratum tentamus] Legendum fortasse est tractamus. Immo vero tentamus retinendum. Tentat enim quis figuram in tenebris, qui eam tractat ea gratia, ut sciat qualis sit: tractat autem etiam is, qui, qualis sit figura, scire non laborat. Lamb. 236 In luci] 'Luci' pro luce. Lamb. Luce. Accidere ad speciem' interpretor ad oculos pervenire: et recte quidem, cum ' species' vs. 243. oculos significet. Creech. 238 Esse in imaginibus quapropter] Ex imaginibus rerum perpetuo effluentibus, et in oculos nostros advolantibus atque incurrentibus, fit visus, ex sententia Epicuri. Platoni ex conjunctione et cognatione duorum ignium seu luminum, alterius ex oculis nostris exeuntis, alterius a sole manantis, efficitur visus. Mathematici aiunt, radios quosdam ex oculis nostris effluenteis, et ad rem quæ cernitur accidenteis, videndi causas esse. Aristot. lib. 2. de Anim. docet, non ex emissione radiorum ab oculis, visum effici, sed ex functione et actu rerum, quæ sub aspectum cadunt, in oculos crebro ventitante. Arnobius lib. 2. adv. Gent. nihil horum sciri posse putat, quorum hic et deinceps causas explicat Lucretius, quibus causis mergamur in somnos, quibus evigilemus, quibus modis fiant insomnia, quibus visa, &c. Sequitur mox: Radiorum et luminis intentione videamus, an rerum imagines advolent, et nostris in pupulis sidant: utrum sapor in rebus sit, an palati contagionibus fiat,' &c. Lamb. Adde Modii Novant. Lectiones Epist. 57. Hav. Hanc Epicuri sententiam ita explicat Gell. Noct. Att. 5. 16. ' Epicurus autem effluere semper ex omnibus corporibus simulachra quædam corporum ipsorum, eaque sese in oculos inferre, atque ita fieri sensum videndi putat.' Macrob. autem Sat. 7. 14. Censet Epicurus ab omnibus corporibus jugi finore quædam simulachra manare, nec unquam tantulam moram intervenire, quin ultro ferantur inani figura cohærentes corporum exuviæ, quarum receptacula in nostris oculis sunt, et ideo ad deputatam sibi a natura sedem proprii sensus recurrunt.' Epicurus ipse apud Laërtium docet simulachra ἐπεισιέναι: et apud Plutarchum εἰδώλων εἴσκρισις simulachrorum insinuatio, et apud Ciceronem εἰδώλων ἐμπτώσεις occurrunt. Creech. 240 Nunc ea quæ dico, &c.] Vss. 5. docet imagines a corporum superficie perpetuo fluentes ubique adesse, nosque circumstare, ita ut per ipsas videre nihil nos prohibeat, si oculos modo converterimus illis percipiendis solos destinatos. Δεῖ δὲ καὶ νομίζειν ἐπεισιόντος τινὸς ἀπὸ τῶν ἔξωθεν τὰς μορφὰς ὁρᾷν ἡμᾶς, καὶ διανοεῖσθαι οὐ γὰρ ἂν ἀποσφραγίσαιτο τὰ ἔξω τὴν ἑαυτῶν φύσιν τοῦ τε χρώματος, καὶ τῆς μορφῆς, διὰ τοῦ ἀέρος τοῦ μεταξὺ ἡμῶν τε κἀκείνων· οὐδὲ διὰ τῶν ἀκτίνων, ἢ οίων δήποτε ῥευμάτων ἀφ ̓ ἡμῶν πρὸς ἐκεῖνα παραγινομένων· οὕτως, ὡς τύπων τινῶν ἐπεισιόντων ἡμῖν ἀπὸ τῶν πραγμάτων ὁμοχρόων τε καὶ ὁμοιομόρφων κατὰ τὸ ἐνάρμοττον μέγεθος εἰς τὴν ὄψιν, ἢ τὴν διάνοιαν, ὠκέως ταῖς φοραῖς χρωμένων. Epicurus ad Herod. Creech. 241 Didita] Distributa, dissipata, dispersa. nonnulli libri scripti habent dedita: ego didita retineo. Lamb. 243 Propterea fit uti, &c.] Propterea (inquit) quod solis oculis cerni. mus ideo fit, ut, tametsi imagines ex omnibus rebus in omneis parteis affluant, ea parte tamen duntaxat rem cernamus, in quam os et faciem vertimus. Lamb. Speciem] Os, faciem, ὄψιν, adspectum. Quamvis autem sic habeant omnes libri, quos quidem viderim, malim tamen legi faciem. Lamb. 245 Et quantum quæque] I. e. et cujusque rei distantiam cognoscimus, seu internoscimus per imagines. Lamb. Multa sunt, eaque insignia de visu problemata, quorum nonnulla proponit et explicat Lucretius. Primo certum est, nos non tantum colores formasque rerum cernere, sed una simul intelligere quantum res visæ a nobis distant. Qua autem ratione id efficiant imagines a rerum superficie fluentes? Respondet Poëta vss. 12. imago in oculum contendens protrudit aërem ante se, prolixiorem quidem dum eminus appellit, compendiosiorem dum cominus: quo longi. or antem aut brevior sit iste aëris tractus qui ab imagine protrusus oculum perlabitur, eo longius brevi. usve intervallum inter rem objectam et oculum intercipi sentitur. Creech. 246 Curat] Tralatio: sic inf. 5. 821. ‘Quod ne miremur, sopor atque oblivia curant.' Lamb. 247 Protrudit, agitque] Sic reposui fretus auctoritate trium librorum manuser. Alii procudit legi malunt. Lamb. Quidam veteres : protrudit. Vide vs. 188. Gifan. 249 Isque ita per nostras acies perlabitur omnes] In plurimis editionibus legitur, ut et in hac quoque scriptum est, omnes; sed legendum omnis. Neque enim intelligit 'totam' aciem penetrari, (quod tamen fieri posset secundum Epicurum, neque video qui id negari possit.) Itaque sic alibi loquitur: inf. vs. 283. Et facit ut prius hunc omnem sentire queamus.' Item vs. 563. Qualia sunt vitri, species quæ transvolat omnis.' Cui loco opus esse aliquo temperamento videtur. Fortasse in notis dicetur, si notas faciemus. Fab. in Emend. Legendum necessario omnis, non om nes; quod ostendi facile erat, ni Gassendus ὁ πάνυ id jam transactum dedisset pag. 284. Physiologiæ. Faber in Notis. Ita necessario legendum ut edidit Gifanius, etiam confitente Fabro, acri nimis et nonnunquam iniquo Gifanii censore: Lambinus omnes. Creech. 250 Perterget] Permulcet. Lamb. 255 Summe celeri] Valde celeri. Lamb. 256 Quale sit ut videamus] Ut eodem tempore videamus, et qualis res sit, et quam longe distet. Fortasse legendum, Quali' sit ut videamus. I. e. Qualis res sit. alioqui dicemus eum mutasse genus. Lamb. 257 Illud in his rebus] Non debet (inquit) mirum videri, quamobrem, cum simulacra singula non cadant sub adspectum, res ipsæ per simulacra cernantur: et ita ipsa universa simulacra quodammodo videantur. Lamb. Inquirat vero aliquis, cur res ipsæ cernantur cum imagines quæ oculos feriunt singulæ videri non possunt? Respondet pro more suo Lucretius, et vss. 13. a pari confirmat illud esse minime mirabile. Singulas partes venti aut frigoris non sentimus, ipsum vero universum ventum seu frigus sentimus; imagines autem singulis partibus frigoris aut venti, res vero ipsas universo frigori aut vento pares existima, et rem declaratam habebis: idem de tactu duri lapidis dicendum. Creech. 260 Ventus enim quoque] Id probat non esse mirandum, a simili. Cujus hæc sententia est: Quemadmodum cum a vento pellimur et verberamur, cumque acri frigore urgemur, non sentimus singulas venti et frigoris particulas, sed universum ventum et universum frigus: ita cum rem aliquam cernimus (quam sine imaginibus cernere scilicet nequimus) singulas imagines, quarum adjumento et interventu rem cernimus, videre non possumus, sed rem ipsam totam. Lamb. 261 Non primam quamque] Sic legendum, et ita habent non solum omnes, quos vidi, vulgati cod. verum etiam manuscripti. Qui autem privam quamque legi volunt, falluntur, meo quidem judicio: 'quisque' enim significat ἕκαστον, seu, si dicere licet, 'singulum :' deinde privum significaret etiam ἕκαστον. Quid igitur hoc sibi vellet, singulam singulam ?' Nunc autem 'primus quisque homo,' 'prima quæque particula,' et similia, Latine luculente dicitur. Adjuvat tamen scripturam privam quamque versus ille in lib. 3. 'Sentimus, nec priva pedum vestigia quæque.' Lamb. Privam. Ita ex vet. cod. i. e. singulam; sequitur enim : • Sed magis universum.' Sic etiam supra 3. 390. quidam codices habent: prima, pro priva, mendose. Gifan. Lambinus legit Primam, et defendere conatur, sed frustra; Privam enim rectius opponitur voci 'universum' vs. 263. et 3. 390. Sentimus nec priva pedum vestigia quæque.' Creech. 263 Unversum] Pro, universum ; neque id mirandum magis quam 'dextrorsum,' ' sursum, &c. pro dextrovorsum, supravorsum, &c. Fab. Univorsum. Ita legendum. Ut sit Creticus. Vel fiat contractio, ut inf. 6. 1065. Gif. Sic contrahitur in scandendo apud Lucillium 'Frigdaria,' apud Ennium 'Optmates,' et propterea, ait Rutgersius var. lect. 6.5. imo juxta Voss. ad Catull. p. 269. inferius in hoc poëta 6. 540. legi debet Volvere vi fluctus submerso capte putandum est. pro vulgato, submersaque saxa putandum est. Qualia ibidem ad Catullum plura recenset. Hav. 264 Tanquam aliquæ res] Sic habet codex Bertinianus: quæ scriptura si recta est, aliquæ res dictum intelligetur pro aliqua res. Alii aliqua res legendum putant, aiuntque a ultimam vocalem esse longam, etiam si sit recti casus. Quidam docti legendum censent, tamquam aliqua re, in septimo casu. Verberet autem, nempe ventus. ego aliquæ res legendum arbitror: aliqua res rejicio. Lamb. Aliqua res. Ita recte. Est autem versus Miurus. In aliis: aliquæ. Alii aliter. Gifan. Aliquæ res. Ex antiqua Latinitate pro aliqua. Faber. At aliqua mavult Gronov. Obs. 2. 7. p. 261. producta ultima, more Græcorum, sequente r. Haver. 266 Ipsum Tangimus extremum] Negaret Aristoteles tangi colorem. Color enim non tangitur, sed cernitur: nisi quis dicat, extremum colorem saxi hic accipiendum pro ipsa saxi extremitate, quam superficiem vulgus appellat. Præterea statim Lucretius, quasi se ipse reprimens et corrigens, negat nos sentire tactu colorem, sed potius ipsam duritiem. Lamb. 267 Colorem] Intellige superficiem; neque enim colorem tactu, &c. Fab. 269 Penitus sentimus in alto] ' In alto' et 'penitus' idem valent: ita fit σχῆμα ἐκ παραλλήλου. Lamb. 270 Nunc age, cur ultra speculum] Imago, quam reddit speculum, non apparet in summo speculo, sed ultra speculum. Nunc igitur quamobrem id fiat, rationem affert, eamque illustrat a simili. Lamb. Rerum imagines a speculi superficie repulsæ non videntur in ista superficie, sed intus quasi, et in profundo. Hoc vero vss. 23. explicat Poëta: Quantum res visæ distant ab oculo cognoscitur per appulsum aëris ab imagine ad oculum protrusi. Ubi igitur duplex aër protruditur, intervallum quoque magis extendi et duplicari necesse est: imago autem speculi (speculum enim ipsum una cum re cujus imago reflectitur videmus) unum aëra propellit; imago repulsa alterum, ideoque non in superficie speculi, sed intus quasi, et in profundo hæc imago apparet. Hanc explicationem illustrat allato exemplo rerum, quæ directe et procul cernuntur ex loco intra ædificium, simulachris aërem protrudentibus tum per extraria ad limen usque spatia, tum per interiora a limine ad oculum usque. Creech. 271 Remmota videtur] Sic habet codex Bertinianus: Memmianus remota, vulg. semota. 'remmota' autem eadem ratione dictum pro remota, qua 'repperit' pro reperit, 'rettulit' pro retulit, 'reccidere,' 'refferre,' et similia pro recidere, referre. Lamb. Remota. Ita melius ex veteribus quibusdam. In aliis: semota. Male. Vide 'Re' in Indice. Et inf. vs. 289. 'penitusque remota.' Gifan. Seu remota legas, sen remmota, perinde est; semota vero rejice. Creech. 272 Quod genus] Cujus generis, quemadmodum. Lamb. 273 Janua cum per se transpectum præbet apertum] Cavendum est ne nobis arrideat doctorum quorumdam conjectura, qui legunt, aperta. Neque enim, quantumvis vera videtur, necessaria est: quippe 'apertus' significat liberum, patentem, &c. Virg. expresse Æn. 1. 399. 'Jovis ales aperto Turbabat cœlo; et Æn. 9. 25. 'campis exercitus ibat apertis.' Faber. Apertum] Liberum. Faber. 275 Ipse etenim] Ita ex veteribus nostris lego. In aliis tamen: Is quoque enim; durius. Gifan. 276 Primus enim est, citra posteis qui cernitur aër] Sic reposui, secutus partim libros vulg. partim manuscriptos. Sic enim habet codex Bertinianus, citra post æstum cernitur aër. Memmianus autem et Vatican. habent postes cur cernitur aër: Paris. postes concernitur: Veneti et Lugd. Primus enim, citra postes qui cernitur aër. Quidam tum cernitur probant: et tum referunt ad illum versum qui antecedit, 'Janua cum per se transp.' &c. Lamb. Citra postes quum cernitur. Ita fere in omnibus veteribus. Vulg. qui. Gifan. Citra posteis] I. e. citra ostium, seu foreis, seu januam. sic sup. 3. 369. 'Jam magis exemptis oculis debere videtur Cernere res animus, sublatis postibus ipsis.' 'postibus ipsis sublatis,' i. e. janua ipsa sublata, atque ita Turneb. explicat. Idem locum illum apud Varron. 4. de L.L. 'Responsum est, Deum manium postuleonem postulare,' &c. sic restituendum putat, 'Responsum est, Deum, manium posti leonem postulare;' 'manium posti' (inquit ille) ' i. e. januæ, seu ostio inferorum, leonem, i. e. virum fortem.' Lamb. 278 Extraria lux] Externa, seu extranea. Ter. Phorm. 4. 1. 13. Nam hanc conditionem si cui tulero extrario.' Et scriptor ad Herennium: 'Assumtiva pars est, cum per se defensio infirma est, sed assumta extraria re comprobatur.' Creech. 280 Speculi projecit imago] Speculi imaginem accipe, non eam imaginem, quam reddit et repræsentat speculum, sed eam quæ ex speculo mittitur et jacitur, quemadmodum docuit supra, ex omnibus rebus summis fluere imagines. Lamb. 281 Protrudit, agitque aëra] Hic est primus aër, nempe is quem imago a speculo missa et projecta, dum ad oculos nostros pervenit, protrudit ac propellit: qui quidem aër est inter oculos et speculum interjectus, Lamb. 283 Hunc omnem] Faciet ad probationem illius quod pag. 99. dictum est, ad ea, 'Acies perlabitur omnes.' Faber. 285 Continuo a nobis in id hæc, &c.] Sic mihi nunc legendum videtur: non, ut in vulgatis, a nobis in eum, &c. neque, ut olim, Continuo hæc in id, a nobis, quæ fertur imago. nimis enim longe aberat a recepta scriptura. Et tamen eam secutus est Zoilus, tacitus, ut suam, non ut a nobis acceptam, suum institutum tenens, suoque ingenio indulgens. Sententia autem horum verborum hæc est: Continuo (inquit) imago, quæ a nobis fertur, ad speculum pervenit, et a speculo rejecta, nostros oculos revisit. Lamb. Vulg. a nobis in eum. Gifan. 287 Atque alium præ se] Hic est, secundus aër, nempe is quem imago a nobis fluens, et in speculum adjecta, atque inde in oculos nostros rejecta, præ se pellit: quem quia prius cernimus, quam imaginem nostri, iccirco fit, ut imago a speculo remota videatur. Lamb. 289 Remmota videtur] Semota, vulg. Gif. Vs. 271. 'Penitus remmota:' tantum enim ultra speculum imago apparet, quantum a nobis distat ipsum speculum. Creech. 290 Quare etiam atque etiam, &c.] Hunc versum cum duobus sequentibus delendos censeo, ut spurios. Eos tamen excudendos curavi, ut leguntur in codicibus manuscriptis. Cum hæc scripsissem, Zoilus, gravis auctor, sic de his versibus pronuntiavit, ' me peperam eos delendos censuisse, cum sit eorum sententia optima,' inquit. Vellem ostendisset, ὄνος πρὸς λύραν. Præterea ego non delevi: quod ille me fecisse scribit, impudentissime mentiens. 'Delet hos versus Lambinus,' inquit ille. Mentiris, nebulo. Aliud enim est delere, aliud delendos censere. Addit deinde, 'perperam.' Ain' tu, omnium mortalium audacissime atque impudentissime? itane? perperam? Unde tibi ista de quoquam, ne dicam de me, sic pronuntiandi auctoritas, sycophanta nequissime ? Lamb. Hos tres ut spurios contra omnes libros delet Lambinus; perperam, cum bonus sit sensus. Mirari par est, aliis: mirari est par. Gifan. Hos tres versus delendos censet Lambinus, nec sane video cur unquam censuræ pudeat, nam hic loci otiosi sunt, et nihil agunt. Creech. 292 Aëribus binis] Aciebus. Gifan. Utraque] Ita in veteribus. Vulg. |