Obrazy na stronie
PDF
ePub

mo habetur: supra autem, ubi de ortu earumdem loquitur, verbum gignendi et genendi usurpasse: ibique verbum gerendi, quod Zoilus pro ferendi verbo positum esse contendit, nullo modo convenire posse. Lamb. Vss. 7. monet Lucretius, se de imaginum harum mobilitate breviter disputaturum ; nec profecto longa disputatione opus, cum simulachra vagari ea motus celeritate, qua nulla major potest concipi, specula demonstrant. Creech.

179 Reddita sit] I. e. attributa sit, ut supra jam non semel, et multis verbis, multisque exemplis docuimus. Lamb.

Ut brevis hora teratur] Sic legendum censeo, secutus tamen nonnullos libros typis excusos. Significat autem Lucretius, simulacra esse mobilissima, et celerrime ferri, quia brevissimo tempore longum spatium peragrant hoc enim significant hæc verba, Longo ut spatio brevis hora teratur,' ut breve spatium temporis longo loci spatio conteratur. Et vero Arist. lib. 4. Physic. 'celere' sic definit, quod brevi tempore longum spatium percurrit: 'tardum,' quod longo tempore breve spatium permetitur. Lamb. Ita quidam vulgati. In aliis libris: feratur. Hypallage subest. Gifan. Momento temporis magnum spatium conficiatur. Fab.

180 In quemcunque locum diverso numine tendunt] Sic habet codex Vaticanus, nisi quod habet tendit, plane mendose tendunt enim legendum, cum subintelligatur vox numeri multitudinissimulacra.' Præterea codex Bertinian. et Memm. habent, In quem quæque locum. 'diverso numine' autem, i. e. diverso nutu. Quidam tamen legi volunt diverso momine, ut habent nonnulli libri vulgati, i. e. diverso motu. Lamb. Male Marullus contra vet. libros: momine. Quidam libri: quemcumque. Gifan. quæque, alii, melius et pro

In quem numine

legunt momine. Creech.

Numine] Nutu, motu. Jam alibi, et apud Virg. Fab.

182 Parvus ut est cycni melior] Sic sup. initio lib. 3. dicit non esse, quod hirundo contendat cum cycnis. Sed cum hoc loco maxime congruit illud Antipatri in Erinnam lib. 3. Epigramm. Λεΐτερος κύκνου μικρὸς θρόος, ἠὲ κολοιῶν Κρωγμὸς, ἐν εὐαριναῖς κιδνάμενος vepéλais. i. e. Parvus cycnorum melior cantus, strepitus quam Graccorum nebulis sparsus in ætheriis.' Lamb.

183 Etheriis] Quidam libri habent atherii. Lamb. Etherei, male. Noster inf. vs. 909. et alii poëtæ id epitheton attribuunt nubibus. Gif.

184 Principio, persæpe leves, &c.] Vss. 15. celeritatem trajectionis imaginum explicat, comparatione facta inter motum simulachrorum et radiorum solarium a cœlo ad terram tempore imperceptibili pertingentium. Unde enim ista radiorum solarium celeritas? nempe exigua sunt corpora et subtilia, facile emittuntur e corpore solari, ab aliis radiis perpetuo inse quentibus protruduntur, et res tam subtiles aër interjacens non impedit. Si vero hæc faciunt ut radii solares celerrime ferantur, eadem etiam efficient, ut simulachrorum trajectio sit celerrima. Creech.

186 Solis lux] Nam etiam mathematici docent, lumen non impeditum, per totum id spatium, quod ei ex pro. portione respondeat, puncto temporis, et tempore, quod sensum effugit, diffundi. Lamb.

[ocr errors][merged small]

cod. Scipionis Tettii, et item cod. Faërni: ceteri, Quæ quasi caduntur. Lamb. Cuduntur. Ita plerique omnes libri. Sic inf. procudit. In quibusdam truduntur. Non male; ut infra sæpe. Gifan.

189 Non dubitant] Sic locutus est 6. 1190. A pedibusque minutatim succedere frigus Non dubitabat.' Lamb.

[ocr errors]

191 Protelo] Tenore, impulsu vicissitudinario. Lucilius: 'Quem neque Lucanis oriundi montibus tauri Ducere protelo validis cervicibus possent.' Idem: Hunc juga mulorum protelo ducere centum Non possent.' 'Protelare' in hoc significatu est percutere, excludere. Pius. Impulsu producto, perpetuo, et continuo, ut supra diximus. Lamb. Motu continuato. Faber. 2. 531. 'Ex infinito rerum summam usque tenere Undique protelo plagarum continuato.' Creech.

Fulgure fulgur] I. e. fulgore fulgor. Fulgor enim et fulgur pro eodem usurpantur a Lucretio et nonnullis aliis. Lambin.

193 Immemorabile] Adeo prolixum ut vix memorari possit. Prisci codices habent, Innumerabile: latum scilicet ut numerari non possit. Pius. 'Adihyntov, kal àμúeŋrov, et ita immensum. Lambin. 'Averdthyntov, inexplicabile, immensum. Faber. Ita Plautus in Captiv. in Prologo vs. 56. 'Neque spurcidici insunt versus immemorabiles.' 'Versus immemorabiles' dixit, quales Græci vocant å3phrovs, observante Voss. de Anal. lib. 2. pag. 398. Haver.

194 Quod parvola causa Est, procul a tergo] Sic edi jusseram jam in prima editione quod intelligere licet ex annotatione jam olim adscripta ad locum illum, ubi tam volucri,' inf. Neque est quod quemquam secunda editio, quæ hoc loco cum prima congruit, moveat. Nam sæpe, et multis locis, me inscio et imprudente, typo

graphus primam secutus est, cum jus sissem mutari. Lamb. At ego priorem illam rationem (quod parvola causa est,') si veritati minus esse consentaneam dixero, id omnes, qui in hoc genere studiorum aliquid vident, mihi assensuros esse confido. Quis enim unquam fando accepit, quis somniavit, eo citius moveri aliquid, quo infirmior causa sit, et principium motus imbecillius et languidius ? Contra certe faciunt quæ modo de luce solis scripserat: 'In quo jam genere est solis lux, et vapor ejus; Propterea quia sunt e primis facta minutis; Quæ quasi truduntur, perque aëris intervallum Non dubitant transire, sequenti concita plaga, Suppeditatur enim confestim lumine lumen, Et quasi protelo stimulatur fulgure fulgur.' Hinc igitur ablegandum est istud parvola, et vera ac ingenua lectio in suam sedem jure postliminii revocanda : primum quod plurima causa Est, procul a tergo, &c. Vi debit lector ipse, (quid enim pluribus opus est?) quanta hic absurditas antea lateret: 'monstrum horrendum, ingens,' &c. Et tamen hoc illud est quod omnes legebant, quod omnes probabant. Nos, nisi fallimur, sanius. Fab. Hæc quidem Faber; satis arroganter: non opus autem ista emendatione, si 'parvola' non voci 'causa,' sed simulachra' jungas. vide vs. 66. Creech.

195 Est procul a tergo] Ita Veteres libri. Marullus et vulg. satis. vide Indicem, 'Est.' Gif.

Atque propellat] Quidam et propellat scribunt, evitantes ne pro corripiant : cum pluribus sit ad placitum vel, testimonio Satyrici, qui ait: 'Profectura domo.' Probum (Edit. Putschii p. 1429.) in artium institutis audire non erit præter propter. Pro præpositio, cum loquelaris fuerit, semper producitur, ut: 'Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto.' At, cum casualis fuerit, varie ponitur. alibi

enim longa, alibi brevis invenitur. Est operæ pretium monere quando brevis debeat, quando longa constitui. Si hanc præcedentem syllabam secuta fnerit altera syllaba, necessario prior corripitur; ut in Lucretio, 6. 6. 'Omnia veridico quæ quondam ex ore profudit.' At, cum positione syllaba longa fuerit consecuta, frequenter producitur in verbis sive participiis, ut in Virg. Æn. 12. 280. 'Procurrunt Laurentum: hinc densi rursus inundant.' alibi autem brevis, alibi longa est. In nominibus brevis est in hoc ut in Virg. Æn. 1. 62. 'Ni faciat, maria ac terras cœlum que profundum :' longa in ultimo verbo brevis ponitur. In his sane varietatibus quam maxime auctoritas quærenda est.' Propago' in nominativo prima syllaba brevis est, ut in Virg. Æn. 6. 871. ‘Nimium vobis Romana propago.' Propert. 2. 25.

85.

• Me

'Hæc quoque profecto ludebat Jasone Varro.' At in ablativo longa est, ut in Virg. Georg. 2. 64. lius propagine vites Respondent.' Pius.

199 Præterea, si quæ penitus, &c.] Præterea, si ea quæ ex alto et ex intimis rerum partibus mittuntur, puncto temporis per immensum spatium sese diffundunt, tantaque levitate feruntur : quanto celerius moveri, quantoque longius intervallum transcurrere credibile est ea quæ e summis corporibus mittuntur, et quæ sunt in prima fronte, atque in promp. tu posita, nempe imagines? Lamb. Modo probavit imagines pari celeritate cum solis radiis ferri, jam majorem vss. 11. illis attribuit; quippe subtiliores sunt imagines, et, quod ad illarum celeritatem vehementer facit, fluunt a rerum superficie, et sese facile expediunt, dum calor et lux ab interioribus solis partibus mittuntur, Quidam legunt Quæ penitus corpuscula rerum Ex altoque foras mittuntur: et forsan rectius. Creech.

201 Puncto diei] 'Ev àκapeî. 'Dies' tempus est. Faber.

[ocr errors]

203 Cœlumque rigare] Per cœlum diffundi, et illud complere. Sic 5. 593. Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen, Quod maria, ac terras omnes, cœlumque rigando Compleat, et calido perfundat cuncta vapore.' Sic atomorum trajectiones Epicurus ad Pythoclem vocat èrapSevσels. Creech.

204 Quod supera est] Cœlum, quod est supra. Lamb.

Ubi tam volucri] Propterea quod multa interposnerat, ab illo loco ‘si quæ penitus,' &c. ut succurrat memoriæ lectoris, subjungit quasi de integro, ‘ubi hæc,' i. e. quandoquidem hæc, &c. non dissimulabo tamen hunc versum abesse hoc loco a quibusdam lib. manuscr. et positum esse sup. post versum, 'Est procul a tergo,' &c. Ex quo suspicatus aliquando sum, eum non esse Lucretianum. Lambin. Hic versus in vet. quibusdam ponitur supra, post illum: 'Est procul a tergo,' &c. Gif.

205 Quid quæ sunt igitur jam prima in fronte] Sic habebant aliquot libri vet. et recentiores. Alii, tam prima fr. alii, in prima fr. Ego sic legendum puto, Quid quæ sunt igitur jam prima in fronte locata. Lamb. Ita omnino legendum ex veteribus. Vul, gati: jam. Gif.

206 Et emissum] Mutat numerum. Debuerat enim dicere, si numerum priorem sequi vellet, et emissa, nempe illa quæ sunt prima in fronte locata, &c. Lamb. Emissionem, ejaculationem, àwoдpohν. Fab.

208 Multiplexque loci spatium] Nihil muto, quamvis Vaticanus codex habeat, Multiplicisque loci spatium. et item Bertinianus: quamvis eos, qui alteram lectionem probant, non reprehendam. Lamb. Ita in libris nostris. Marullus et vulg. Multiplexque. Vide et sup. Gifun.

209 Pervolgant] Sic alibi, et 4. 75.

et 5. 428. Volgata.' Creech.

210 Hoc etiam in primis specimen, &c.] Sibi in subsidium vocat experientiam vss. 7. Omnis visio per imagines, at speculum vel aquam sub dio ponas, et momento temporis omnium stellarum imagines a speculo isto aut aqua resilientes in oculos incurrunt: quanta igitur trajectionis istarum imaginum celeritas? Creech.

Verum] Corrige specimen veri, h. e. indicium et signum veritatis. Persius 5. 105. Veri specimen dignoscere calles Ne qua subærato mendosum tinniat auro.' Pius. Indicium, et quasi argumentum certum. sic autem legitur in quatuor libris manuscriptis, quo modo et in plerisque vulg. in uno manuscr. et item in impresso Paris. specimen veri. de qua scriptura judicet lector. Lamb. Veteres quidam veri. Gifan.

212 Quod simul ac primum] Hoc specimen et argumentum est, quam celeriter ferantur imagines. Lamb.

Sub divo splendor aquai] Sed longe mirabilius quod inquietus ille aquæ motus per reflexionem in laquear tam varias sui species ejaculatur. Virgilii versus notiores sunt, quam ut transcribi debeant, Æn. 8. 22. 'Sicut aquæ tremulum labris,' &c. Faber.

215 Quam puncto tempore] I. e. quam brevi tempore. Lamb.

216 Ad terrarum accidat oras] Sic habent quinque libri manuscr, nisi quod Vaticanus habet accidit: et item Parisienses. Ceteri vulg. incidat. Ego puto legendum accidat; et ita paucis post versibus hic idem scriptor loquitur. Lamb. Sic veteres nos tri. Ita infra hic. Ita in Ennii versu p. 197. 'Cæsa accidisset abiegna ad terr.' &c. Vulg. cecidisset. Gi. fan.

217 Quare etiam atque etiam, &c.] Hic antem fluor imaginum ad oculos admittendus est, quoniam vss. 14. ad omnes alios sensus e rebus effluxus

quidam allabuntur. Eodem argumento usus est Epicurus, teste Macrob. Sat. 7. 14. In propatulo est quod decepit Epicurum, a vero enim lapsus est aliorum quatuor sensuum secutus exemplum: quia in audiendo, gustando, et odorando, atque. tangendo, nihil e nobis emittimus, sed extrinsecus accipimus quod sensum moveat, quippe et vox ad aures ultro venit, et auræ in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro applicantur tactu sentienda; hinc putavit et ex oculis nostris nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare.' Creech. Mitti. Sic restitui conjectura ductus, cum in codici. bus Mss. reperissem scriptum, mira: in aliis, minima: quod utrumque scilicet depravatum est ex antiqua et vera scriptura, mitti. nam ex mitti, factum est mini: deinde nunc minima, nunc mira. Meam conjecturam adjuvat versus ille, qui est 4. 680. Perpetuo fluere, ac mitti, spargique necesse est Corpora,' &c. Lamb. Ita omnes libri. Lambinus: mitti. Forte: mina, vel potius, ut in vetere libro: mira. Gifan.

[ocr errors]

219 Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores] Secutus eram initio codices Florent. typis excusos, qui habent, certis ab rebus obortu, nam ceteri omnes et manuscr. et typis impressi habent, certis ab rebus odores. idque olim indicaram in commentariis: sed hanc scripturam mendosam esse existimaram, Marullum secutus, qui hic obortu substituerat. Nunc sententia mutata, odores probo. Sed primum fluunt lego, non fluant : deinde existimo, totum hunc locum hoc ordine esse legendum, visumque lacessant. Frigus ut a fluviis, &c. Æquoris, exesor mærorum, &c. Perpetuoque fluviis certis ab rebus odores. Nec variæ cess. &c. Si quis autem lectionem Florentinam forte probabit, certis ab rebus obortu: quam et Donatus Jano

tius Florentinus amplectebatur, ego autem nunc minus probo: vox' obor. tu' conjungenda erit cum adject. 'perpetuo,' ut sit, perpetuoque obortu, i. e. et perpetua agnatione atque accessione:'oboriri' enim idem valet quod adnasci, ut docet Festus. nam præpositionem 'ob' solitam esse usurpari proad,' testis est hic versus (inquit ille) Tantum gaudium oboriri ex tumultu maximo:' et hic Ennianus p. 100. Ob Romam noctu legiones ducere cœpit.' superior autem versus cum duodecim deinceps sequentibus iterantur lib. 6. Lamb. Ita omnes libri. Sed Marullus et Lambinus: obortu. Male. Commemorat Poëta, esse corpora, primum quæ oculos, deinde nares, ut sunt odores; deinde tactum, ut frigus; aures, ut soni; linguam, ut sapores feriant. Gifan. I. e. Quin etiam, &c. Faber. Vulg. obortu imperite. Obortu vero in ultima editione rejicit Lambinus, et ridiculus est Fayus, dum calumnias Parei impudenter recitat.

Creech.

220 Æstus ab undis] Æstus marini impetus vel commotiones inquit Marcellus, advocans hoc Lucretianum carmen. Plautus in Asin. 1. 3. 6. 'Quo magis te in altum capessis, æstus te in portum refert.' Virg. Æn. 3. 577. 'Fundoque exæstuat imo.' Pius. Commotio, vel impetus maris. et ita Nonius, qui hunc versum profert. alias apud hunc eundem scriptorem, calorem significat, nt 1. 308. At neque quo pacto persederit humor aquai Visum est, nec rursum quo pacto fugerit æstu.' Lamb.

221 Exesor mærorum] Sic legi debet, et ita scriptum est in quinque libris manuscr. nisi quod in Vaticano est, mœororum: in Faërn. maurorum. Parisienses plane habent mærorum. dictum autem mororum,' pro murorum, antique, ut notat Servius ad illum locum Virg. 10. 24. Aggeribus

[ocr errors]

mærorum,' his verbis: 'Nam veteres pleraque eorum, quæ nos per u dicimus, per diphthongum œ pronuntiabant: hinc est 'mærorum' pro murorum et contra 'punio' pro pœnio: quod verbum a pœna venit: quod Græcum est vocabulum ποινή. hinc est Punica regna vides, cum 'Panos' ubique legerimus.' et apud Varron. 5. de L. L. Cum circum moros mittitur, et cum concio advocatur.' 'Exesor' autem dictus ab exedendo. Lamb. Adde et Magium Miscell. 3. 13. Infr. 6. 926. Exesor moerorum littora propter.' Preig.

222 Per auras] Turnebus mavult legi per aureis. Lamb. Contra miracula vanæ illorum credulitatis, qui a se illud aut illud auditum dicerent, cum tamen nemo homo ibi adesset. Fab. Ita omnino legendum puto, etiam non consentientibus libris. Scio, lib. 6. ter, quaterve 6 auras' in quibusdam libris esse pro aures. Sententiam vide in adnotatione ad versum paullo ante positum: 'Perpetuoque,' &c. Et vide infr. 6. 927. Ita dicit Poëta 'volitare,' et 'transvolitare,' 'manare,' 'transmittere,' 'penetrare,' ́pervolitare,'' transire,’ 'meare,' 'tranare.' Gifan. Rectius quam per aures, ut patet ex vs. 230. Creech.

225 Tangit amaror] Hunc versum integrum cum duobus superioribus profert Gell. 1. 21. eundem respexit Servius ad illum Virgilii locum Georg. 2.246. 'et ora Tristia tentantum sensu torquebit amaror.' Lamb.

228 Nec mora, nec requies] Hoc imitatus, atque adeo mutuatus est Virg. Georg. 3. et Æn. 6. Lamb.

230 Sentire sonorem] Olim conjectura ductus edendum curaram, exaudire sonorem, pro eo quod est in libris omnibus vulg. et plerisque manuscr. sentire sonorem, neque hoc temere mihi fecisse videbar: nam cum ita scriptum in uno cod. reperissem, ec santire, ex ca feceram x; ex n, uj

« PoprzedniaDalej »