Obrazy na stronie
PDF
ePub

scriptoribus, quod præcedens versus
eodem verbo, quo sequens, termina-
retur. Atque ita forsan in Lucretio
hic vel similis interserebatur olim ver-
siculus, legebaturque: Horum unum.
quodvis leviter si forte duobus Contrectes
digitis, digitis exinde duobus Quin po-
tis es noscas, &c. Recte enim ita
(innuentibus id etiam Mss.) emen-
davit Voss. ad Catull. pag. 270. pro
quam primum, atque 'quin' per etiam
explicavit; de quo videri quoque
potest Index Gifanii pag. 178. neque
aliter intelligendus est versus qui
exstat 2. 29. Quin tamen inter se
prostratiin gramine molli.' Ubi' quin
tamen' idem est, quod tamen etiam.
Haver.

126 Quamprimum noscas] Quidam
codex: Quando potis noscas. Gifan.

[ocr errors]

127 Cassaque sensu] Alii interpre-
tantur privata sensu,' ut aër lumine
cassus; cassum anima corpus, &c.
quasi id ageret Lucretins, ne hæc
simulachra sensum non habere nesci-
amus: At vero nulla vi,' 'cassaque
-sensu 'melius interpreteris, quæ vi
tam debili feruntur, ut organa mo-
vere, sensumque excitare non possint.
Creech.

130 Sed ne forte putes, &c.] Post
expositum familiarem illum, ac præ-
cipuum modum generationis imagi-
num, quas ἀποστάσεις et ἀποῤῥοίας νο-
cat Epicurus, quia fiunt continua
quadam direptione avolationeque te-
nuium quasi membranularum ab exti-
mis corporibus; vss. 14. explicat
aliud genus imaginum, quas ovoráveis
vocat Epicurus, quia sunt quasi quæ-
dam coagmentationes sponte sua in
medio aëre natæ, tanquam nubes,
neque e rebus ipsis revera profluunt.
Inde gigantes, montes, urbes, et id
genus alia inter nubes sæpe videmus,
et stulti admirantur. Diodorus Si-
culus spectra commemorat formari
sponte solita in Africæ regionibus,
quæ sunt ultra Syrtes et Cyrenen
sitæ: Περὶ γὰρ τινὰς καιροὺς καὶ μάλιστα
Delph. et Var. Clas.

κατὰ τὰς νηνεμίας συστάσεις ὁρῶνται
κατὰ τὸν ἀέρα παντοίων ζώων ἰδέας ἐμφαί
νουσαι· τούτων δὲ αἱ μὲν ἠρεμοῦσιν, αἳ δὲ
κίνησιν λαμβάνουσι, καὶ ποτὲ μὲν ὑπο-
ÞeÚyovσι, totè dè diákovσi, &c. Epicuri
voce σvoráveis utitur Diodorus, ipse
Epicureus. Similia habet Pompo-
nius Mela, de Mauritania quæ retro
Atlantem, similia Plinius de Scythia
regionibus quæ infra Imaum. Nota
etiam sunt, quæ de Morgana, seu cele-
bri illo Rheginorum spectaculo prodi-
dit Kircherus : et in omni fere regione
istiusmodi spectra plurimi vident,
saltem putant se vidisse. Creech.

132 Sponte sua gignuntur] Ex mix.
tione et συγκρίσεως. Fab.

133 In hoc cœlo, qui dicitur aër] Con-
fer Turneb. Op. p. 80. Lips. Ph. Stoic.
p. 853. Serv. ad Virg. edit. Comm.
pag. 80. 237.,537. 771. 878. Hav.

135 Mundi] Cœli. Faber.

136 Sublime feruntur] Ultima syl-
laba vocis 'sublime' semper corripi-
tur a bonis scriptoribus. Jam vero
ordinem horum decem versuum fœde
perturbatum restitui. Lamb.

139 Aëra mulcenteis motu: nam,
&c.] Sic restitui ex auctoritate duo-
rum librorum manuscr. quibuscum
consentit Memmianus: alii duo ha-
bent, Aëra mulcentes motum. quam
scripturam non damno. Vulg. autem,
Aëra mulcenteis, magnorum sæpe gigan-
tum, &c. quam lectionem rejeci. Por-
ro autem fortasse etiam legere licet,
Aëra mulcantes motu; quod Simeoni
Bosio videbatur, hac maxime ratione,
quod paullo ante dixerit, 'et mundi
speciem violare serenam.'
.' 'mulcare'
autem, verberare, et pæne mutilare
est, ut ostendimus in commentariis
ad Æmilium Probum, seu Cornelium
Nepotem, de vita clarorum Græciæ
imperatorum; indicavitque hujus ver-
bi usum prior Petr. Victorius in notis
ad Cic. epistolas: reperi etiam in
vocabulario Latino-græco huic verbo
hanc interpretationem Græcam sub-
unctam, mulcavit, γκίσατο. αἰκίζειν
4 Q

Lucret.

[ocr errors]

autem, sive aikĺŠeσbai, est ‘indecoris Sic Orat. in Verr. frumentar. ‘Apro

verberibus afficere, fœde verberare, fœdare.' Lamb. In libris fere: mulcentes. In quibusdam etiam: motu. Vide 'Mulgeo' in Indice. G muta. runt librarii sæpe in C vel S ex pronuntiatione: 'Gero,' 'Sero,' &c. Gifan. Simeo Bosius vir clariss. cui emendationem Epistolarum ad Atticum debemus, legi probabat mulcantes; optime, si quid sapio. Fab. Alii Aëra mulcentes motum; Gifanius Aëra mulgentes motum: i. e. impellentes vel agitantes. Sic Ennius p. 72. 'Mulserat huc navem compulsam fluctubus Pontus.' Cic. in Arat. Phænom. 'At propter se aquila ardenti cum corpore portat Igniferum mulgens tremebundis aëra pennis.' Alii: Aëra mulcantes motu: 'Mulcare' autem verberare, et pene mutilare est, modo autem dixit' Cœli faciem violare serenam.' Decem hi versus sunt in Codd. misere turbati. in aliquem saltem ordinem redegit Lambinus, forsan non in optimum. Versum igitur 143. Inde alios trahere atque inducere bellua nimbos, loco suo motum, versui 138. Mundi speciem violare se renam, subjungas, et cum Gassendo legas: Inde alios trahere, atque inducere nubila nimbos, Nihil tamen muto. Creech. Recte. Adde Gronov. Ob. serv. pag. 214. Haver.

Nam sæpe gigantum, &c.] Hæc ex Nubibus Aristophanis adumbrata putem. Fab.

141 Interdum montes magni] Sic in libris nostris. Placet Lucretio hiatus. In quibusdam vet. ut in vulg. magni montes. Quidam libri: montes magnós. male. Gifan. Sic habent quatuor lib. manuscr. Memm. autem, Interdum montes magni. ordo est: Interdum magni montes, et saxa montibus avulsa videntur anteire, et præter solem succedere, i. e. sursum ire et subire ultra solem, vel potius ante solem, et e regione solis. 'præter' enim interdum idem valet quod ante.

nius interea pocula et cenam poscebat: servi autem ejus, qui et moribus iisdem essent, quibus dominus, et eodem genere ac loco nati, præter oculos Lollii hæc omnia ferebant.' 'Præter oculos Lollii, i. e. ante oculos Lollii,' inquit Non. sic et Varro Eumen. Præter matris Deum ædem exaudio cymbalorum sonitum.' Quod autem Zoilus legit, montes magni, avolsaque saxa, quia (inquit) Lucretio placet hiatus, consideret lector hominis confidentiam singularem pari stultitia et ignorantia conjunctam. Lamb.

143 Inde alios trahere, atque inducere bellua nimbos] Sic habent quinque libri manuser. ne quis forte contendat legendum nubila, ut est in vulg. Et videtur, inquit, bellua trahere, et inducere alios nimbos. quidam tamen hanc scripturam modice emendantes, legunt, Inde altos trahere, &c. Lamb.

144 Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur] Nunc incipit docere, quam facile et celeriter gignantur imagines: qua de re sic apud Laërtium ; Ἡ γένεσις τῶν εἰδώλων ἅμα τῷ νοήματι συμβαίνει, καὶ γὰρ ῥεῦσις ἀπὸ τῶν σωμάτων ἐπιπολῆς συνοχῇ ἢ μειώσει διὰ τὴν ἀναπλήρωσιν σώζουσα τὴν ἐπὶ τοῦ στερεμνίου θέσιν, καὶ τάξιν τῶν ἀτόμων ἐπὶ πολὺν χρόνον, εἰ καὶ ἐνίοτε συγχεομένη væάρxe, i. e. 'Ortus imaginum cele. ritate cogitationem æquat. Fluxus est enim ab extremitate corporum, continuatione, aut diminutione per suppletionem diu conservans situm, et ordinem corpusculorum primorum in solido,' &c. Lamb. Perpetuo et jugi fluore et omni temporis momento simulachra a rebus mitti vss. 18. probat argumento a speculis ducto; profer speculum, cujuslibet rei objectæ imago subito apparet, quod tamen non fieret, nisi istius rei imago ab ipso corpore fluens ab isto speculo reji, ceretur. Si inquiras cur aliæ res non repellant imagines; respondet, alias

ésse raras, quas simulachra permeant; alias porosas aut asperas esse, quibus scinduntur imagines et dissipantur; in læve vero et æquabile corpus impingant, quale est speculum, subito ad oculos reflectuntur. Creech.

Genantur Gignantur. Sic sine dubio hic legendum, reclamantibus om. nibus codicibus. gerantur autem, quod retinet homo βάσκανος, ferri non potest neque hic, neque infra aliquot locis. sic supra paullo ante locutus est, vs. 31. “ Sunt etiam, quæ sponte sua gignuntur, &c. et verba Laërtii meam sententiam confirmant, 'H yéveσis tŵv eidwλwv, &c. et alter Lucretii versus infra, vs. 161. 'celer his rebus dicatur origo.' nam'origo' quid aliud est, quam yéveσis? Desinant igitur oblatrare barbari, et priusquam reprehendant, discant, neque se plumis alienis ornent. Lamb.

Quo magis miror, Platonem in Timæo, ubi de speculis disputat, et causas imaginum, quæ a speculis redduntur, affert, densitatem omisisse, cum splendorem et lævitatem posuisset. sic enim ille: Tò dè TepÌ THY Tŵv κατόπτρων εἰδωλοποιΐαν, καὶ πάντα ὅσα ἐμφανῆ καὶ λεῖα, κατιδεῖν οὐδὲν ἔτι χαλεπόν. ἐκ γὰρ τῆς ἐκτὸς ἐντός τε τοῦ πυρὸς ἑκατέρου κοινωνίας ἀλλήλοις, ἑνός τε αὖ περὶ τὴν λειότητα ἑκάστοτε γενομένου, καὶ πολλαχή μεταῤῥυθμισθέντος, πάντα τὰ τοιαῦτα ἐξ ἀνάγκης ἐμφαίνεται, τοῦ περὶ τὸ πρόσωπον πυρὸς τῷ περὶ τὴν ὄψιν πυρὶ περὶ τὸ λεῖον καὶ λαμπρὸν συμπαγούς γιγνομévov. i. e. Quamobrem autem specula, et quæ sunt splendida leviaque adspectu, reddant imagines, non est difficile etiam cognoscere. Nam ex ignis externi et interni inter se communicatione, qui assidue et continenter in lævore fit unus, et sæpe numero ad eum applicatur atque accom

145 Cedant] Subaudiendum, osten- modatur, tales imagines necessario damus, aut tale aliquid. Fab.

146 Summum quidquid] I. e. summum quidque, ut sæpe alias. Lamb.

De rebus abundat] De rebus fluit. Lamb. In quibusdam libris : quidquam. Gif.

147 Alias cum pervenit in res] Hoc dicit: cum simulacrum pervenit in res nullo splendore nulloque lævore præditas, aut eæ res sunt tenues aut densæ: si tenues, transit; sin densæ, scinditur. Lamb.

148 In primis] Ut hồn, avтíka, jam, &c. Notandum; significat enim Exempli gratia. Fab.

Vestem] Vestem aliquam tenuissimam intelligi, ut Coam. Lamb.

151 At cum splendida] Duo sunt omnium fere consensu necessaria ad speculorum naturam, nempe corporis lævitas, seu lævor, qui numquam est sine splendore: alterum est densitas. Nam si corpus sit læve quidem et splendidum, sed ita tenue, ut simulacrum a re fluens transeat; non erit speculum, neque reddet imagines.

repræsentantur, cum is ignis, qui ori et faciei circundatus est, sese cum eo igni qui oculis offusus est, in corpore splendido et lævi conjunxit, et confu. dit.' Cum sint autem duæ de ratione speculorum, i. e. quamobrem specula reddant et repræsentent imagines, sententiæ: (alii enim dicunt corpo. rum, quæ speculo opposita sunt, imagines cerni in speculo, non quod ipsæ imagines quæ cernuntur, sint in speculo, sed quod ipsa oculorum acies in speculum per rectam lineam projecta, in seipsam a speculo per aliam rectam lineam reflectatur: alij simulacra ipsa cerni putant a nostris corporibus missa et profusa in corpus læve, et splendidum, et densum :) horum sententiam sequitur Epicurus : Pythagorei et mathematici alteram probant. Lamb.

152 Nihil accidit horum] Neque imago scinditur, neque transit. Quidam libri tamen habent, nihil occidit horum. Lamb. Occidit. Sic in vett. nostris, rectissime, ut infra 'scindį,

tur;' excidium indicans. Et mox opponit 'salutem.' Alii: accidit. Quod est Marulli. Gif. Gifanius, Nihil occidit, viz. nihil simulachrorum tum perit; hæc quidem ferri potest lectio, sed altera probabilior. Creech.

155 Ut hinc simulacra genantur] I. e. gignantur. In quibusdam libris et manuscriptis et impressis legitur redundent in nonnullis resultent. quæ verba puto esse subdita ab iis qui videbant verbum gerantur huic loco convenire non posse. Lamb. Quidam veteres, et vulg. redundent. In quibusdam libris: resultent. Gifan.

156 Et quamvis subito] Et quantum vis subito. Lamb.

158 Perpetuo fluere ut noscas] Quamcumque rem speculo opposueris, ejus rei quantumvis subito imago appa ret: ex quo intelligere licet, tenueis rerum quasi membranas et texturas e summis rerum corporibus perpetuo, et continenter, et indesinenter Anere. Unde efficitur, quod ante dixi, et Plato probat, imaginem quæ in speculo cernitur, non esse unum quiddam stabile, et certum, et idem : sed alias atque alias esse imagines, alteram in alterius locum deinceps et sine ulla interruptione succedenteis quod probat et Lucretius a similitudine luminum et radiorum solis. Lamb. Ea enim est Epicuri sententia, imaginem, quæ in speculo cernitur, non esse quid unum con. stans, certum, stabile, et idem, sed alias atque alias imagines, alteram in alterius locum, deinceps et sine ulla interruptione succedentes. Creech.

159 Texturas] Meursius Exturas rerum. Creech.

161 Ut merito celer his] Nomen 'celer' hic fœminini generis est, ut sit hic, et hæc, et hoc celer. Sic autem legitur in lib. manuscriptis: et ita legebat Avancius. Lamb. Ita in libris nostris, rectissime. Gifan.

Origo] réveσis. Itaque recte et merito dicuntur 'gigni' imagines, sen geni, non geri, ut volunt Thrasones. Lamb.

162 Et quasi] Hoc ab iis depravatum fuit, contra vet. libros, qui particulæ quasi usum non tenebant. Gif. Cum libri manuscr. haberent, Et quasi mulla, &c. Idque lectori indi care olim satis habuissem, vulgati autem Et ceu: ego conjectura ductus, quod 'quasi' pro quemadmodum videretur esse minus usitatum, in prima editione reposueram Atque ut : in secunda vero mutavi factum, et libros veteres secutus, excudendum curavi, Et quasi, quod item et nunc teneo. Et quasi autem, i. e. Et quemadmodum. Sie 3. 148. 'Et quasi cum caput, atque oculus, tentante dolore, Læditur in nobis,' &c. Lamb. Perpetuum jugemque imaginum fluorem vss. 7. illustrat et confirmat ; ut luce plena sint omnia, radii a sole perpetuo mittendi sunt, pari ratione simulachra a rebus avolent necesse est, quocunque enim obvertas specuJum apparet rei oppositæ imago, nec, quamdiu res situm suum servat, ista disparet imago. Creech.

167 Queiscunque obvertimus oris, Res ibi] Cum in duobus codic. Manuscr. Bertiniano et Memm. scriptum reperissem, quocumque obvertimus oris: cnravi excudendum, quiscumque obvertimus oris, i. e. quibuscumque regionibus obvertimus. Vaticanus porro habet, quocumque obvertimus,illuc Res tibi respondent, &c. nempe speculum. Adr. Turneb. hanc scripturam antiquam, quocumque obvertimus oris, paullum immutatam, tuetur, nempe ex ea faciens, quoicumque obvertimus æris: eamque sic explicat, cuicumque æris,' i. e. cuicumque speculi parti obvertimus, &c. non placet. Alii scripturam cod. Vatic. retinent. Ego, si quid sit mutandum, sic malim legi,

[ocr errors]

His rebus] His texturis rerum, i. e. quoicumque obvertimus oræ, vel, quamimaginibus. Lamb.

cumque obvertimus oram: pro ob quam.

[blocks in formation]

vet. libri. Quidam tamen: quo. quidam æris, non male. Vide Indicem, 'Speculum.' quidam: illuc. quidam : advertimus. Vide in Indice, Obvertere.' Gif. Alii Quocunque obvertimus, illuc Res tibi respondent; alii Speculum quoicunque obvertimus aris. Lambinus maluit, Quoicunque obvertimus ora. Alius vero nescio quis legit, Quocunque obvertimus, omneis Res tibi respondet. Creech. Turnebi verba sunt Adv. 13. 20. Emendandum reor: quocunque obvertimus æris. Nam e Plinio et Aristotele scimus, antiquorum specula ærea fuisse.' Ubi tamen nihil immutat. Speculorum ex ære confectionem in S. litteris etiam commemoratam vide Exod. 38. 8. Job 37. 18. Preig. Gronov. Obs. 3. 19. seu pag. 607. 608. 609. multis probare conatur, legendum hic esse quacunque, i. e. qua parte, oris, i. e. extremitatibus, ab ora, oræ. Ego censeo legendum juxta Mss. nulla facta mutatione, nisi in interpunctione: Quandoquidem speculum quocunque obvertimus, oris Res ibi respondent, &c. sicuti enim Veneris res' dixit 2. 173. 437. et 5. 846. quæ ad amorem; ita hic 'Oris res,' quæ ad speciem et similitudinem pertinent. Hav.

169 Præterea] Aliud simile. Lumb. Aliud, sed id minus validum argumentum vss. 8. sequentes continent; serenum cœlum videmus subito densis nubibus obductum; istæ vero nubes e terra aut e mari surgunt, spissa sunt graviaque corpora: quid igitur tenues levesque imagines moretur? Hos versus iniquo loco dispositos esse existimat Nardins, et superius collocari debere, qua de imaginum exilitate agitur; sed quis iste Nardius? Creech.

[ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors]

172 Cæli complesse cavernas] Sic Varro Marcipore, apud Nonium : 'Nubes aquai frigido velo leves Cœli cavernas aureas subduxerant.' et M. Tull. in Arato: Dicitur et late cœli lustrare cavernas.' Ennius pag. 327. Cœli ingentes fornices.' Lamb. Alii locum Varronis protulerunt; ego item alium ex Manil. in 1. 202. 'Est igitur tellus mediam sortita cavernam Aëris.' Ex Lucret. Faber.

[ocr errors]

175 Quorum quantula] Quidam doc. ti existimant, hunc versum cum eo qui deinceps sequitur, alieno loco esse inculcatos, cum supra suo positi fuerint. Ego eos scriptos reperi in quatuor codd. manuscr. et excusis omnibus. Neque continuo, si supra positi sunt, hinc sunt expungendi. Lamb.

Dicere nemo est, Qui possit] Idem dicit, quod supra vs. 64. hiscendi est nulla potestas.' Lamb.

177 Nunc age quam celeri] Nunc de motus imaginum celeritate incipit explicare. Qua de re et Diog. Laërtius pluribus verbis. Sed de multis hæc pauca adscribam: Καὶ μὲν καὶ ἡ διὰ τοῦ κενοῦ φορὰ κατὰ μηδεμίαν ἀπάντησιν τῶν ἀντικοψάντων γινομένη πᾶν μῆκος περίληπτον ἐν ἀπερινοήτῳ χρόνῳ σύντε xe, i. e. Porro autem motus (imaginum) qui fit per inane, nulla re, quæ earum, dum feruntur, impetum remoretur ac retardet, occurrente, longitudinem omnem quæ comprehendi potest, in tempore quod cogitatione comprehendi non potest, peragrat.' Animadvertat autem lector, hoc loco Lucretium uti verbo 'feruntur,' ubi de motu et celeritate imaginum ser

« PoprzedniaDalej »