in iri exeat verbum illud, et postea etiam concedat auctor vs. 165. momento temporis hoc fieri, neque sibi admodum in conjectura sua quoque satisfaciat Lambinus, vetus esse mendum credo, et suspicor poëtam scripsisse, Nam certe facile impertiri multa videmus Non solum, &c. quod valde apto sensu jungitur cum 'colorem, quod mox sequitur, et confirmare videtur vs. 78. 'Inficiunt, coguntque suo fluitare colore.' Illis nempe colorem suum impertientes. Hav. 71 Ex alto] Ex intimis et penetralibus partibus, ut declarat vox 'penitus.' Lamb. 72 De summis] De partibus extremis. Lamb. 73 Et volgo faciunt] Hoc est unum de multis mathematicis postulatis, lucem per res quaslibet coloratas permanantem colorari. Quod demonstrari potest similitudine liquidorum: quæ colorem contrahunt ex iis locis per quæ fluunt. Lamb. Lutea] 'Lutei coloris,' i. e. rubicundi, aut crocei. Virg. Ecl. 2. 50. 'Mollia luteola pingit vaccinia caltha.' et apud eundem, 'Aurora lutea;' et in Pollione, 'croceo luto,' pro croco luteo, ut vult Servins. et apud Hor. Epod. Od. 10. 16. 'Tibique pallor luteus.' Nam 'lutum' priore longa est color luteus, quali colore est ovorum vitellus. Lamb. Russaque] Sic legendum, et ita habent codices manuscr. 'russus' color autem rubro finitimus est, a quo 'russata factio' nominata: et fortasse idem qui 'rutilus.' Lamb. Ita vet. libri. Vulgati: rufa. Gif. 74 Et ferrugina] Ferruginea. 'Ferrugo' autem purpura est obscurior, et propemodum nigra, Hispana, ut docet Servius ad illum locum Virg. Georg. 1. 467. Cum caput obscura nigrum ferrugine texit.' Cui simile est illud T. Petronii Arbitri: 'namque ore cruento Deformis Titan vul. tus caligine texit.' Sic autem legen dum esse vidit Joan. Passeratius. nam vulgo sic legitur, Deformis titubans, &c. Idem Virg. Georg. 4. 183. 'et ferrugineos hyacinthos.' idem, Æn. 11. 772. 'Ille peregrina ferrugine clarus et ostro.' Plaut. Mil. Glor. 4. 4. 53. Facito, ut venias ornatus ornatu nauclerico, Causiam habeas ferrugineam, culcitam ob oculos laneam: Palliolum habeas ferrugineum: nam is color thalassicus est.' Festus porro, Ferrugineum, colorem' (inquit) ' ferri similem esse volunt. Vere autem ferrugineus color, cæruleus est.' Cum Festo congruit auctor vocabularii manuser. Latinogræci: in quo ita scriptum est, Ferrugineum, γλαῦκον, κυάνεον.” Lamb. Vide Interp. Virg. ad illud Æn. 9. 582. ' et ferrugine clarus Ibera.' Fab. 75 Volgata] Volitantia. Sic 2. 163. et 364. Pervolgant, et jam inf. vs. 208. et 5. 1161. Creech. Trementia fluant] Cum olim secutus essem lectionem vulgatam, trementia pendent, hæc annotaram: 'Non dubium est, quin in verbo pendent mendum subsit. Nam librorum manuscriptorum alii habent trementia fluctus, alii trementia circum, alii trementia, deinde lacunam: in qua nihil est præterea scriptum, neque pendent, neque circum, neque fluctus. codices Florent. autem, trabeisque tenentia circum. De hoc igitur loco judicet lector : nam mihi quidem aqua hæret.' Nunc Turnebi conjectura, ut in malis, mihi non videtur rejicienda, ut flutant positum intelligamus pro fluitant, atque ita edidi. Lambin. Fluitant. veteres libri quidam: fluctus. quidam : circum. alii aliter. Vulgati: pendent. Ego ex veterum librorum vestigiis, et ratione ductus, fluitant reposui. Numerus sic aptissimus peperit errorem. Vide et sup. 3. 190. Gifan. Fluctant. Post varias Mss. mendas hanc lectionem suppeditat Voss. vet. quod mihi omnium optimum videtur, pro fluctuant videlicet dictum, neque tamen necesse est ideo mutare, quod sequitur vs. 78. fluitare. Nam dum fluitant, leni motu ventorum agitata vela sensim atque lente amænam colorum ostendunt varietatem ; dum fluctuant, majorem motum, pro venti moventis ratione, et non sine susurro et strepitu causantur. Haverc. 76 Caveai] Cavea hoc loco significat totum illum locum, in quo sedent spectatores. M. Tull. Catone: 'Ut Turpione Ambivio magis delectatur, qui in prima cavea spectat: delec tatur tamen etiam, qui in ultima.' Lamb. 77 Scenai speciem] Sic reposui, cum reperissem in lib. manuser. Scenali speciem, nam vulg. habent, Scenalem speciem Lamb. Ita vet. libri. In quibusdam veteribus: Scanali. Vulgati Scanalem. sic et inf. 5. 225. Gifan. Deorum] Nam ibi deorum simulacra. quippe ludi id genus religionis pars erant. Fab. 78 Inficiunt] Quasi tingunt suo colore. Lamb. 79 Et quanto circum mage sunt in clusa] Ita ut nullus luci pateat aditus a lateribus. Lamb. 81 Conrident] Tralatio usitata scriptoribus, omnia simul renident, et lætitia diffundunt spectatorem: vel hilaritatem ejusmodi præ se ferunt, ut ridere videantur. Lamb. Conrepta luce diei] Celeriter et raptim concepta, videlicet a parte superna. Sic autem habent lib. manuser. non, ut vulg. concepta. Lamb. 82 Ergo lintea de summo cum corpore] I. e. ergo cum lintea de summo corpore, i. e. de sua extremitate, 'fucum,' i. e. colorem, 'mittant:' non debet miram videri, si res quæque etiam imagines tenueis ex se mittant. Lamb. 83 Effigias quoque debent] Sic habent lib. manuscr. non, ut vulg. effigies. Lamb. Tenueis] Anapæstus pro spondeo in sexta sede: vel 'tenueis' hic dissyllabum est. Lamb. 84 Jaculantur] Mittuntur. More veterum 'jaculare, ut alia pæne infinita. Faber. 85 Sunt igitur, &c.] His tribus vss. concludit ex disputatis et probatis hactenus esse ista, de quibus agitur, rerum simulachra. Pro certa quidam legunt caca, quos ego non sequor. Creech. Vestigia certa] Sic lib. manuscr. et nonnulli vulg. quidam item vulg. ut Parisiens. vestigia cæca. Lamb. Certa. Cæca quidam vulg. Ita variatum sup. 1.522. 527. Gifan. 86 Subtili prædita filo] Subtili textura. Tralatio est a tela seu lino, aut lana, quæ digitis carpitur ac deducitur. ' Filum' interdum est res quæque ad tenuitatem ducta: de qua voce sup. Lamb. 88 Præterea omnis odos] Sic legit Nonius, et ita habent nonnulli libri vet. vulg. vero, odor. Lamb. Supra vs. 66. docuit, 'Simulachra jaci ordine eodem Quo fuerunt, veterem et formæ servare figuram.' jam vss. 8. ostendit se non inepte illud docuisse, ideo enim eundem ordinem servant, quoniam avolant a corporis superficie, unde omnes simulachrorum partes æque facile se expediunt, inde per nullos meatus, et viarum anfractus feruntur, ut odor, fumus, vapor, et id genus alia, quæ e rerum partibus interioribus fluunt, et eam ob causam confusa volitant, et dispersa. Creech. 89 Ideo diffusæ e rebus abundant] Ideo hæ res dispersæ effluunt e rebus, quia dum ex intimis rerum partibus oriuntur, scinduntur per vias flexas, seu flexuosas, et tortuosas: colores autem et imagines quæ ex summis rerum corporibus fluunt, rectis viis egrediuntur, nec quicquam est, quod illa discerpere queat. Lamb. 90 Extrinsecus orte] Error a corrupto exemplari, quo usus est typograph. vel puer enim videat legendum intrinsecus. Faber. 95 In promptu, quoniam est in prima fronte locata] Rectius, qui sic distinguit, In promptu quoniam est, in prima, &c. Faber. Ita interpungendum. Ennius p. 192. In fronte promptum gero.' Et supra alicubi. Gifan. 96 Postremo in speculis, &c.] De speculis infra copiose explicabit. Lamb. Denique probat vss. 13. dari imagines e rerum superficie dereptas; simulachra quæ a nobis cernuntur in speculis, in aqua, et in re qualibet plana et lævigata, simillima sunt iis rebus quarum sunt simulachra; ergo necesse est ista simulachra ex imaginibus ab ipsis rebus dereptis componi: nam nulla alia causa reddi potest tam exactæ similitudinis, nisi cortex summus ille, qui toti rei dudum hærens, quasi membrana separatur, et appellit in speculum aut aquam. Notabis autem singulas rerum imagines, quæ in speculis aut in aqua cernuntur non unas esse, sed multas, quæ jugi repulsu ad oculos rejectæ non plures, sed quasi una imago videantur. Sane experientia monstrat imagines ex ipsis usque corporibus in specula transmitti, quando illis præsentibus appellunt in speculum; re quapiam interposita a progressu in speculum arcentur, ac, si moveantur corpora, moventur et ipsæ, si invertantur, invertuntur; si discedant, abeunt; si absint, sunt nullæ. Creech. 99 Esse imaginibus] Sic legendum omnino. Hiatus mendi causa. In vet. lib. Ex, quod de Ess' factum. Vulg. Esse in, Esse et. Vide de hiatu versuum in Indice. Gif. Esse in, &c. Miserabilem in modum hic versus laceratus et corruptus est in omnibus libris. Nam in manuscriptis quidem ita legitur, Ex imaginibus missis consistere eorum: plane mendose. Nam quod Zoilus hane scripturam tuetur, cum dicat esse choreum pro spondeo, ἐῤῥέτω ἐς κόρακας cum suis disconvenientibus ac distortis pedibus, homo ingenio distorto pravoque. In utrisque Aldinis, Parisiensibus, et Lugdun. Esse in imaginibus missis consistere eorum. in Florent. Esse et imaginibus, &c. Jovianus Pontanus sic legebat: Hæc ab imaginibus, &c. Ego in tanta varietate mihi licere putavi, quod mihi potissimum videretur, probare. Ita secutus sum codices Venetos: cujus mei facti hanc rationem reddere possum, quod ex hac scriptura, probabilissima et Epicuri opini. oni maxime consentanea sententia elici posse mihi videtur, nempe hæc, esse, sen τὸ εἶναι, καὶ τὴν οὐσίαν, i. e. 'essentiam' eorum simulacrorum, quæ nobis in aqua, et speculis, et ceteris corporibus lævibus apparent, consistere in imaginibus missis, i. e. in iis imaginibus, quas dicimus e summo corpore rerum mitti: per quas cernimus, atque adeo cogitamus. Verum hanc Epicuri opinionem non sequuntur mathematici. dicunt enim illi, cum ex omni lumine radii quidam rectis lineis et directo ad res oppositas producantur, tum ex oculis nostris, qui lumina quædam sunt, etiam radios quosdam ad eas res quæ cernuntur, profluere: atque hanc esse causam visus. Quod autem ad loquendi genus attinet, sic infra eodem lib. vs. 769. Præterea meminisse jacet, languetque sopore.' Perspicue ibi positum est 'meminisse' pro memoria, ut Græci dicunt τὸ μεμνήσθαι, pro nomine μνήμη. sic Plautus Bacchidib. 1. 1.50. 'hic vereri perdidit.' 'vereri,' i. e. verecundiam, seu pudorem. Idem in Curcul. 1. 1. 28. Ita tuum conferto amare semper, si sapis, Ne id quod ames, populus si sciat, tibi sit probro.' ' tuum amare,' i. e. tuum amorem. Lamb. Td 'consistere' eorum esse in imaginibus. Ελληνισμός. Faber. Τὸ εἶναι, ἡ οὐσία. Creech. 101 Corpora, res multæ quæ mittunt corpore aperto] Vs. hic abest a veteribus nostris. Et glossam sapit. Et sup. versu 51. etiam abest. Gifan. Res multe. Sic legendum, non res multas. Est enim hic ordo: Nam cur ea corpora potius cadant, atque ab rebus recedant, quæ corpora multæ res abs se mittunt corpore aperto prædita, quam corpora tenuia, dici non potest. Sed non dissimulabo, hunc versum, Corpora res multæ, &c. abesse a codice Bertiniano. Quem versum postea non delendum censuit Zoilus, sed plane delevit, cum tamen ejus sententia non sit absurda, sed cum Lucretii sensu et totius loci sententia consentanea. Si quem autem ego versum ineptum, et Lucretio indignum, delendum censeo, dirumpitur, conviciatur, obgannit, atque oblatrat. Tantum sibi licentiæ sumit barbarus. Lamb. 102 Ostendi est] Ita vet. libri, ut et paullo ante. Vulg. ostendit. Lambinus: hiscendi. Gifan. Melius Lamb, hiscendi est nulla potestas. Faber. Ita supra vs. 64. idem ac vs. 128. ' Dicere nemo est Qui possit, neque eam rationem reddere dictis.' Creech. 103 Tenues formarum, consimilesque] Sic legendum, non dissimilesque. Atque hanc meam conjecturam Zoilus secutus est, tacitus et dissimulans, suo more. Lamb. 105 Assiduo, crebroque repulsu Rejectæ] Singulæ enim imagines, quæ in speculis cernuntur, ex sententia Epicuri, non sunt unæ: sed multæ, perpetuo repulsu multarum imaginum a nobis in specula brevi tempore defluentium ita continuatæ, ut, quæ sunt plures, una videantur. Lamb. 106 Speculorum ex æquore] Ex æquabilitate et lævore speculorum. Lamb. 109 Nunc age quam tenui] Nunc incipit docere, imagines esse, tenuissi ma natura præditas, idque a similitudine primorum corporum. Sic Laërtins : Εἴθ ̓ ὅτι τὰ εἴδωλα ταῖς λεπτότησιν ἀνυπερβλήτοις κέχρηται, οὐδὲν ἀντιμαρτυρεῖ τῶν φαινομένων, i. e. 'Deinde imagines tenuitatibus inexsuperabilibus constare, nihil eorum quæ sunt in promptu refellit.' Lamb. Harum imaginum affectiones explicaturus primo vss. 13. docet summam tenuitatem, talem quidem quæ vix concipi possit, illis convenire: res ut declaretur, cogita duntaxat: Nihil esse aliud imagines quam atomorum tenuissimas, pellicularum instar, contexturas: at quanta sit atomorum subtilitas, quarum innumeræ myriades necessariæ sunt minutissimo animalculo, Acari v. g. membrulove etiam ejus compingendo? Id nempe satis est ut intelligas, Si imago constiterit ex ejusmodi atomis, quæ non κατὰ βάθος, quod est Epicuri verbum, cohærescant, esse debere imaginem multis myriadum myriadibus ipsa unius Acari particulæve ejus crassitudine tenuiorem. Epicurus ipse, Καὶ μὲν καὶ τύποι ὁμοιοσχήμονες τοῖς στερεμνίοις εἰσὶ, λεπτότησιν ἀπέχοντες μακρὰν τῶν φαινομένων, τούτους δὲ τοὺς τύπους εἴδωλα προσαγορεύομεν : et alibi, ὅτι τὰ εἴδωλα ταῖς λεπτότησιν ἀνυπερβλήτοις κέχρηται, οὐδὲν ἀντιμαρτυρεῖ τῶν φαινομένων. Creech. 110 Tantum Sunt infra sensus n.] I. e. tanto sunt a nostris sensibus remotiora, &c. vel, ut postea videtur ipse interpretari, tanto sunt minora, &c. Vide quæ adnotavimus ad illum versum 3. 275. 'Nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro.' Lamb. 112 Quam quæ primum oculi] Summum cacumen concretorum. Faber. Vid. 1.593. Creech. 116 Tertia pars] H. e. magna, vel bona pars, plane, ut in sacris Litteris Apoc. 8. 7. et seqq. τὸ τρίτον τῶν δένδρων, τῆς θαλάσσης, τῶν κτισμάτων τῶν ἐν τῇ θαλάσσῃ, &c. Preig. 117 Horum intestinum, &c.] Sic restitui ex omnibus vett. Vide Indicem, 'Generis mutatio.' Vulg. Harum. Gif. Esse putandum est] Nonius: eis utendum est. In vet. libris: quo quis volet esse putandum. Gif. Hunc versum profert Nonius in voce 'intestinum,' sed mendose. adde quod veteres codices dissentiunt a vulgatis. Sic enim in illis legitur: Harum intestinum quo quis volet esse putandum. quam iccirco proposui, ut consideret lector, ecquid ex ea boni trahi possit. Dicam nihilominus quod sentio, scriptura recepta mihi videtur integra; nam illud quo quis, quod est apud Nonium, depravatum est ex recto quod vis, et pillud est d inversum: volet quoque corruptum est et perversum ex quale. Lamb. 119 Quid? præterea] Aliud argumentum a simili, quo docet, imagines esse tenuissima natura præditas, et subtilissimo, ut ita dicam, filo contextas. Est autem tale: Quid? Primordia, ex quibus constat anima, sunt subtilissima, longeque subtiliora, quam ea, ex quibus corpus humanum conflatum est, ut expositum est libro tertio. Non debet igitur cuiquam esse incredibile, fluere a rebus omnibus imagines, quas dicamus esse natura tenuissima et subtilissima præditas. Lamb. 122 Præterea, quæcunque suo, &c.] Horum 8. vss. sensus est: Cum tanta corpusculorum copia ex hisce herbis graveolentibus exhaletur, ut vicinum aërem compleat, dici non potest quantula sit pars quæ ex superficie deripitur: ac proinde cum imago sit ex iis duntaxat quæ ex superficie dimanant, et cum visus sensorio habent analogiam, excedere fidem, quantæ tenuitatis esse imago debeat; et maxime, cum post multum tempus nihil quod sensibile sit exhalatum deprehendatur: mira sane tenuitas vaporis odoriferi, ac proinde corpusculorum ex quibus vapor totus constat, cum v. g. ex pomo per aliquot menses continuos emanat, et pomum tamen nihilo factum minu. tius observetur. Cogita porro quam crassus sit iste vapor respectu imaginis, et agnosces imagines, quæ per plures annos funduntur, si compositæ fuerint, non effecturas tantam molem, quanta est vaporis uno momento temporis effluentis. Creech. 6 Odorem Exspirant] Sic sæpe loquitur, ut verbo 'exspirandi' quartum casum tribuat: sup. 3. 719. ' Unde cadavera rancenti jam viscere vermeis Exspirant?' Lamb. 123 Panaces] 'Panaceam' vocat Virg. Æn. 12. 419. 'Ambrosiæ succos, et odoriferam panaceam.' a nonnullis Heracleum nominari scribit Dioscorides 3.55. ipso nomine omnium morborum remedium promittit,' inquit Plin. 25. 4. Lambin. Vulg. panacea. Fab. Absinthia tætra] Sup. 1.935. Sed veluti pueris absinthia tætra medentes Cum dare conantur,' &c. Lamb. 125 Leviter si forte ciebis] Cum in quinque libr. manuscr. reperissem scriptum, si forte duobus: quia ciebis propius abesse ab antiqua scriptura mihi videbatur, quam movebis, quod est in vulgatis, ita excudendum curavi. Lamb. Vet. libri omnes: duobus. Hinc Lambinus: ciebis. Marullus: movebis. Gifan. Alii movebis: Voss. vero ad Catull. p. 270. revolvas: et in seq. versu e veteris scripturæ vestigiis, Quin potis es noscas. Creech. Hunc ex difficillimis poëtæ locis esse puto, in quo nodum eruditi non solverint, sed ruperint. Legunt Lambinus ciebis, Vossius revolvas, alii movebis, omnes sine Mss. auctoritate, in quibus constanter duobus scribitur. Oritur mihi hinc suspicio, id quod sæpius huic poëtæ fraudi fuit, et hic sensum corrupisse, omissum videlicet esse versum aliquem a de |