Obrazy na stronie
PDF
ePub

4. Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundúm gratiam, sed secundùm debitum.

Juxta quæ verba sic ratiocinor : homini qui opus exercet, merces rependitur, non gratis, sed ex justitiâ, et tanquam quid ei debitum.

5. Ei verò qui non operatur, E contrà verò homini, qui nullum exercredenti autem in eum qui cet opus, sed qui tantùm credit in eum justificat impium, reputatur qui peccatores justificat; huic, inquam,

mihi fidem, ut in fide et ex fide vivens, in justitiâ continuè crescam. Sit mihi fides viva, operans, ut sit mihi justitia in meritis abundans.

4. Ei autem qui operatur. Ex eo quòd Scriptura dicit : Credidit, et reputatum est, etc. infert Apostolus, non ex operibus Abraham fuisse justificatum, sed per fidem.

Hoc enim est discrimen inter opera et fidem, quòd operi debetur merces; quod autem fidei datur, gratis datur. Itaque sensus est: Ei, qui opus meritorium exercet, merces non gratis rependitur, sed ex justitia.

5. Ei verò qui non operatur........ credenti autem. Id est, sed qui tantùm credit in eum, qui justificat peccatores reputatur fides..... datur justitia, non quasi merces debita ; sed gratis et ex solo reputantis nutu; seu secundùm propositum gratiæ ejus; id est, ex gratuito Dei proposito; quia placuit ei hanc fidem acceptare et reputare ad justitiam, tum primam, tum secundam. Hæc verba secundùm propositum... non sunt in Græco, nec in Syriaco, nec in aliis versionibus. Habet tamen ea Ambrosius, et alii antiqui; et explicant bene quid significet reputatum est, etc. et cur hoc verbo usa sit Scriptura. Nimirum, ut indicet quòd fides, ex natura sua non pariat justitiam, nec fidei detur justitia tanquam debitum; sed ex gratioso et liberali decreto Dei ; quo statuit ad actum fidei formatæ, seu ad actum contritionis gratiam justificantem dare.

Ad perficiendum Apostoli ratiocinium, adde quod subintelligit. Atqui constat ex Scriptura jam citata, justitiam Abrahæ datam fuisse gratìs, seu tanquam donum gratuitum : hoc enim significat verbo et reputatum, etc.; ergo non ex operibus, data enim fuisset ut merces; sed per fidem justificatus est. Resume totum, et juxta mentem Apostoli applica argumentum : Abraham Judæorum pater, secundùm carnem, et omnium fidelium pater secundùm spiritum, gratis et per fidem justificatus est: per fidem factus est amicus Dei, et fidelium omnium pater et norma: ergo et non gratis per fidem et gratiam Christi justificamur. Gratis 1o quia per merita Christi, non per opera nostra; 2o quia fides, quæ hæc Christi merita nobis applicat, purum Dei donum est, Christique meritorum fructus.

OBSERVATIO MORALIS.-Gratis creatus sum: gratis redemptus sum : gratis justificatus sum: totum ergo Dei sum, id quod sum: gratis è nihilo naturali per potentiam illius extractus : gratìs è nihilo peccati per fidem eductus : totum ergo me debeo Deo Creatori, Redemptori, Justificatori. O Deus, triplici titulo cordis mei Deus, unicum cor meum posside saltem integrum. ALTERA OBSERVATIO ET PRAXIS.—Gratiâ Dei sum, id omne quod sum; in me nihil meum, nisi mendacium et peccatum : ubi est ergo gloriatio mea? Apage præsumptio, omnisque falsa in propriis meritis confidentia aut elevatio: totus ex Deo sum; totus ergo Deo, per Christum, semper esse volo. Hoc ut ita sit Domine, adauge fidem meam, quæ nihilum meum mihi continuè demonstret ; tuamque erga me misericordiam semper exhibeat: sie

homini si justitia detur; datur non quasi fides ejus ad justitiam secunmerces debita ; sed gratis et ex gratuito Del dùm propositum gratiæ Dei proposito, cui placuit hujus hominis fidem acceptare ad justitiam : atqui constat ex jam citatâ Scripturâ quòd justitia Abrahæ fuit data, ex solo Dei reputantis nutu ; hoc enim significat, et reputatum est; ergo gratis data est, ergo non ex operibus; sed ob fidem : ergo et nos pariter gratis per fidem sine operibus justificamur.

Talis hominis beatitudinem, cui Deus 6. Sicut et David dicit bea gratis sine operibus justitiam confert, Da-titudinem hominis, cui Deus vid Propheta Regius describebat, in Ps. 31, accepto fert justitiam sine operibus:

dicens :

Beati illi, quibus gratuitò condonatæ sunt iniquitates, et quorum peccata sic deleta et remissa, ut ne pareant quidem :

7. Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir ille, cui Dominus peccatum 8. Beatus vir, cui non imnon imputat, quia ob gratuitam condona-putavit Dominus peccatum. tionem, nullum,

in memetipso jugiter confusus, humiliatus et annihilatus ero, in te solo confidam et gloriabor.

Quò major fides, eò minor superbia, majorque cordis humilitas. Fides humilitatis mater: sicut quò majus luminare, eò minor illuminati orbis umbra: sic quò major mentis fides, eò minor cordis tumor et umbra, seu vanitas. Hinc semper orandum : Domine, adauge fidem.

6. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, Davidis auctoritate, et consequenter legis ipsius testimonio, confirmat justitiam, sine operum merito ex Dei misericordia provenire.

Quemadmodum et David Rex ille propheticus, describens hanc quæ nobis per Evangelium, contingit beatitudinem ; quâ, scilicet, Deus homini justitiam gratis dat sine operibus, dicit : Beati, etc. temporis beatitudinem prædicat, quo natus est Christus, sicut Dominus ipse ait Math. 13. Multi Reges et Prophetæ cupierunt videre quæ videtis. Ambrosius.

Accepto fert. Gr. Royíğerα idem verbum quod noster interpres vertit supra reputat, nunc accepto fert, mox imputat.

7. Beati quorum remissæ sunt. Adsunt Davidis verba, quæ citat D. Paulus, et in quibus nulla fit operum mentio : Beati illi, quibus remissæ, ablatæ et gratis condonatæ sunt iniquitates et quorum ideò tecta sunt peccata; quia verè ablata, deleta et per gratiam remissa. Deo enim nihil tegitur, nisi quod non est.

Beati itaque illi, quibus sic remissa est et deleta iniquitas, ut nullum illius appareat vestigium, seu, qui, juxta Ps. 50. sic est à maculis peccatorum ablutus, ut sit et super nivem dealbatus.

8. Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, quia scilicet jam plenè condonatum, deletum et ablatum : imputaret enim illud Deus, si adesset; Deus quippe sentit, seu statuit de rebus, ut in se sunt.

Tria sunt in peccato : primum deviatio à lege; Gr. άvouía. transgressio

legis, iniquitas: secundum offensa Dei : tertium reatus pœnæ,

[ocr errors]

Beatus ille, cui Deus remittit offensam; suâque misericordiâ condonatum

mus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.

9. Beatitudo ergo hæc in Sed à vobis quæro, hæc felicitas de qua circumcisione tantùm manet, David loquitur, cui contingit? an circuman etiam in præputio ? Dici-cisis, seu Judæis tantùm ? an etiam incircumcisis, seu Gentilibus ? certè Abrahæ justificatio evincit quòd etiam incircumcisis convenit. Constat ex Scriptura jam citata, quòd Deo credidit Abraham, et quòd à Deo fides Abrahæ imputata fuit ad justitiam. 10. Quomodo ergo reputata Inspiciamus ergo qualis et in quo statu est? in circumcisione, an in existebat Abraham, quando credidit et fuit præputio ? Non in circumci-justificatus: An circumcisus tunc erat ? an sione, sed in præputio.

verò præputiatus? Patet Scripturam legenti, quò erat adhuc præputiatus. Si ergo ipse Abraham præputiatus, justificatus est; hæc justificationis felicitas non solùm ad circumcisos spectat, sed etiam ad præputiatos: ergo et illa non per circumcisionem obtinetur, sed per fidem in Christum, quæ Gentilibus æquè convenit ac Judæis. Adde quòd

peccatum tegit, quasi nunquam fuerit; et ideò non imputat ad pœnam. Tria sunt et in justificatione v. g. per Baptismum, remissio peccatorum; infusio gratiæ sanctificantis; justitia quâ justè et sanctè vivitur.

Beatus ille, cui Deus omnia peccata sic remisit, ut et omnes pœnas condonårit: Beatus ille, qui, à peccatis expurgatus, charitatis stolâ tectus et amictus est: at beatior ille, qui postquam à peccatis justificatus est, et stolâ gratiæ sanctificantis indutus, justè, sanctèque vivit ; ita ut Deus ei peccatum non imputet, utpote, qui nihil mali faciat.

9. Beatitudo ergo hæc. Gr. beatitudo ergo hæc in circumcisionem? an etiam in præputium? (supple cadit, venit), Syr. ista igitur beatitudo super circumcisionem ? an super præputium (fit)? Itaque hæc duo verba tantùm manet, addita sunt ab interprete nostro.

Citatam scripturam Apostolus applicat ad suum intentum principale; nempe omnium justificationem sine operibus fieri. Hæc felicitas, de quâ David, cui contingit? an circumcisis, seu Judæis, tantùm ? an etiam et incir cumcisis seu Gentilibus.

Ut convincat quòd etiam Gentilibus convenit, rursus considerat locum Scripturæ de Abraham.

10. Dicimus enim quia... Quomodò ergo... id est, qualis, et in quo statu, existebat Abraham, quando fuit justificatus : an circumcisus? an præputiatus ?

Constat ex Scripturâ, quòd erat adhuc præputiatus, quando credidit ex suo semine nasciturum Christum, per quem benedicerentur omnes gentes; et ob hanc fidem suam, justificatus est Abraham.

Ergo non solùm ad circumcisos, sed etiam ad præputiatos spectat hæc felicitas justificationis : ergo et illa non obtinetur per circumcisionem et opera; sed per fidem in Christum, quæ Gentibus et Judæis communis est.

Itaque hic ex tempore quo justificatus est Abraham, scilicet 14. saltem annis antequam circumcisus fuerit; probat Abraham per fidem, non per circumcisionem, adeptum esse justitiam : et ideò Gentiles sicut et Abraham per fidem justificari.

Circumcisionem accepit Abraham velut| 11. Et signum accepit cirsignum fidei, quam dederat Deo sibi pro- cumcisionis, signaculum jusmittenti Messiam è suo semine nasciturum; titiæ fidei, quæ est in præpuet tanquam signaculum justitiæ, quam tio: ut sit pater omnium creadhuc præputiatus acceperat per hanc fidentium per præputium, ut dem. Ideò autem præputiatus Abraham per fidem justificatus est; ut esset omnium in reputetur et illis ad justitiam: præputio credentium Pater; certique forent præputiati Gentiles, quòd fides sibi ad justitiam imputaretur; sicut et Abrahæ præputiatio fuit imputata.

Ideò verò fide jam justificatus, circum

12. Et sit pater circumcisio

11. Et signum accepit circumcisionis. Gr. signaculum justitiæ fidei, quæ in præputio (sine est); Syr. sigillum fidei suæ, quæ fuerat in præputio. Quarta hic continetur probatio, justificationem Abrahæ non fuisse ex circumcisione ; quandoquidem circumcisionem recepit in sigillum justitiæ, quam præputiatus adeptus erat; sicque circumcisio fuit justificatione posterior.

Et signum. Syr. signum enim. Et idem ac quia, quia recepit circumcisionem, quæ signum erat fœderis quod Deus inierat cum eo et ejus posteritate, ut patet Genes. 17. Potest et dici quòd signum erat fidei suæ, de Messia è suo semine nascituro; et ideò in generationis membro fiebat. Hinc Ambrosius dicit: Credens se filium habiturum, hujus rei signum accepit, quam credidit; ut quid credens, justificatus sit, cerneretur. Ambrosius. Hinc utrumque in paraph.

Signaculum justitiæ. Accepit, inquam, circumcisionem, ut signaculum justitiæ; quam per fidem acceperat nondum circumcisus. Signum autem et sigillum rem supponunt, cujus sunt signum et sigillum prius erat ergo fides et fœdus et justitia, quàm circumcisio.

Ut sit Pater omnium credentium. Et hìc quinta continetur ratio, sumpta ex mysterio significato, scilicet quòd per Christum, ex fide forent omnes justificandi. Itaque, ideò Abraham adhuc præputiatus per fidem justificatus est; ut sit Pater omnium credentium: Syr. ut esset Pater eorum omnium, qui credituri essent ex præputio : id est, ut esset Pater omnium qui, monente præputio, credunt; seu Gentilium incircumcisorum, qui credunt; ut reputetur et illis ad justitiam, id est, ut et illis præputiatis Gentilibus fides imputetur ad justitiam, sicut et Abrahæ præputiato fuit imputata.

Ex hoc incircumcisorum numero sum, quos ex tunc videbas, ô Deus bone! et quem, per tuam summam misericordiam, in baptismo, ex fide Christi, justificari decreveras.

Gratias immortales pro tanto, tali, et tam gratuito beneficio? Da perficere quod cœpisti; da mihi fidem vivam, fidem operantem; da per fidem sic in justitia vivere, ut in regno cœlorum recumbam cum Abraham, Isaac et Jacob.

12. Et sit Pater circumcisionis... Id est, et ut esset Pater Judæorum circumcisorum, si non tantùm circumcisi, sed si etiam sectatores fidei, quam præputiatus adhuc Abraham professus est et quam circumcisus protestatus est. Ad pleniorem horum versuum intelligentiam, adverte quòd duo successive fuerunt in Abraham, præputium et circumcisio. Abraham præputium adhuc habens credidit Deo, et suâ fide justificatus est: post hanc autem justitiam ex fide adeptam, et circumcisus est.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quare circumcisus; quandoquidem justus erat ? In signum, et in signaculum. In signum et protestationem fidei suæ ; et in signaculum justitiæ, per fidem adeptæ.

Ex parte Abrahæ circumcisio signum erat et protestatio fidei, quam habuerat, et quem semper habebat de Messia, è suo semine nascituro : et ideò hoc signum in generationis membro gerebat impressum. Ex parte Dei, circumcisio Abrahæ erat ratificatio, obfirmatio et declaratio justitiæ, ob fidem suam ei datæ.

Sed quare Deus hæc duo voluit in Abraham, scilicet, quòd præputiatus fide suâ justificaretur; et quòd jam fide suâ justificatus circumcideretur; et circumcisionis signo, fidem suam de Messia ex se nascituro protestaretur ? Ut amborum populorum Pater esset Abraham; Gentilium quidem, qui præputiati crederent in Christum Abrahæ filium; ut illis præputiatis, sicut Abrahæ præputiato, fides imputaretur ad justitiam.

Judæorum verò circumcisorum Pater esset, non quoad carnem tantùm, semen enim Abrahæ sunt; non quoad circumcisionem tantùm; Abraham enim, Pater circumcisionis, prior ipse circumcisus est, et circumcisionis præceptum accepit pro se et posteris suis, sed et secundùm spiritum, et religionem; si credant in Christum, et fidem imitentur, quam præputiatus Abraham habuit, et quam circumcisus protestatus est suæ circumcisionis signo.

Hoc signum ideò accipiebant filii Abrahæ, ut scirentur esse ejus filii, qui credens Deo, hoc signum acceperat, ut æmuli essent paternæ fidei; ut crederent in Jesum Abrahæ promissum. Ambrosius, seu diaconus Hilarius ut putant.

Fides, non circumcisio, germanos facit Abrahæ filios: sicut Abraham, fide suâ, non circumcisione, factus est justus, Dei amicus; ita Judæi, non suâ carnali circumcisione, præcisè; sed suâ in Christum fide, fient spirituales Abrahæ filii et amici Dei.

Circumcisio erat signum et protestatio fidei in Christum venturum : Judæorum igitur circumcisio, hâc fide destituta, est quasi crumena vacua, ait Theophylactus : ne signum quidem est, ait D. Chrys. quia signum inane, nullius rei signum.

Ex dictis intellige quàm meritò in suis officiis cantet Ecclesia: Pater fidei nostræ Abraham summus, in Domin. Quinquages. et Sacerdos ad altare fidelium nomine, vocet Abraham Patriarcham nostrum.

Pater, seu Patriarcha noster est, quia nobis præit exemplo, prior cre→ didit. Pater fidei nostræ; quia eadem credidit quæ nos: cum hoc discrimine, quòd credidit in Christum, è suo semine nasciturum, in quo benedicendæ erant omnes Gentes: nos verò credimus in Christum, Abrahæ filium, per quem nos Deus benedixit omni benedictione spirituali in cœlestibus. Tota itaque hæc Abrahæ paternitas; et nostra filiatio spiritualis est, et in

« PoprzedniaDalej »