Obrazy na stronie
PDF
ePub

Desidero pacificum Christi regnum, beatam societatem, perfectam cun Christo conformitatem, humilitatis corporis nostri reformationem, per configurationem cum corpore claritatis Christi, hocque desiderans, dico: Adveniat regnum tuum.

Exspecto Christi regnum ; exspecto igitur gaudens et lætus; utquid timeam mortem, quæ est transitus et præparatio ad vitam? interim Deo subjecta erit anima mea, quod et regnare est, n. 28.

Ad æternum regnum me præparo imitatione Christi, mortificatione, patientiâ, humilitate, charitate.

Utinam Salvatoris mei imaginem in anima mea modò portem, per gratlam ejus, per virtutes christianas; ut et ejus imaginem per gloriam in æternitate portem, 49, 50.

ANALYSIS CAPITIS DECIMI SEXTI.

Q

UATUOR primis versiculis Corinthios monet de collecta pro pauperibus Jerosolymitanis facienda, eisque modum præscribit hanc eleemosynam et colligendi et mittendi,

7.5. De seipso loquitur Apostolus Corinthiis quasi amicis, familiariter nuntians quæ sit facturus, quò iturus, quando ad eos venturus, et quandiu apud eos permansurus.

7. 10. Timotheum commendans, tria pro illo petit ab eis : ut sit apud eos securus, habeatur in honore, deducatur pacificè.

. 12. Sic excusat Apollo quòd nunc ad Corinthios non vadat, ut eos tamen soletur spe futuræ Apollo apud eos præsentiæ, ubi vacuum fuerit.

Reliqua insumit in commendationibus et salutationibus. Non diligentes Dominum nostrum Jesum Christum anathematizat, diligentes amplectitur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

UOD spectat ad collectionem pecunia-1. Dunt in sanctos,
E collectis autem, qua

[ocr errors]

rum pro eleemosynis quæ fiunt pro sublevandis pauperibus christianis, habitantibus Jerusalem; idem vos facite quod Ecclesiæ Galatiæ faciendum præcepi.

Die dominicâ, unusquisque vestrum apud se reponat, ac recondat quod ei bene visum fuerit: et hoc moneo, ut in promptu sit pecunia, et non cum venero, tunc colligenda :

sicut

ordinavi Ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite.

2. Per unam sabbati unusquisque vestrûm apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit; ut non, cùm venero, tunc collectæ fiant.

CAP. XVI. 1. De collectis autem... Gr. de collecta, seu de collectione pecuniarum pro eleemosynis.

Quæ fiunt in sanctos. Gr. quæ in sanctos, verbum non exprimitur, sed şubintelligitur, vel quæ fit, vel quæ facienda est, in sanctos, id est, pro sublevandis pauperibus christianis habitantibus Jerusalem, vel in Judæa.

Hi à suis contribulibus, ob Christi fidem, fuerant omnibus exuti bonis. Heb. 10. 34, et eos Apostoli in concilio Jerosolymitano commendârunt Paulo et Barnabæ ad gentes missis, ad Galat. 2. 10: Tantùm ut pauperum memores essemus, quod sollicitus fui facere.

Sicut ordinavi. Syr. quemadmodum præcepi.

Sensus ergo est: quod spectat ad collectionem pecuniarum pro sanctis, seu fidelibus Jerosolymitanis sublevandis faciendam, vos idem facite, quod Ecclesiis Galatia faciendum præcepi: seu eumdem servate modum, quem illis constitui.

Modum præcipit, rem non præcipit, sed liberam relinquit.

2. Per unam sabbati..... Gr. sabbatorum.

Duplex hic Hebraismus. Primus, una, pro, prima, apud Judæos numerus cardinalis ponebatur pro numerali, ut Gen. 1, n. 5: Factumque est vespere et mane, dies unus, id est primus.

Secundus Hebraismus, sabbati, pro, hebdomadæ. Apud eosdem Judæos sabbatum erat septima dies, hæcque dies erat sacra et tota Deo devota.

Ab hac autem die, tanquam à nobiliori parte, et ipsa hebdomada dicebatur sabbatum, ut jejuno bis in sabbato, id est, in hebdomada; et omnes alii dies dicebantur etiam sabbata, sed cum addito Prima sabbati, secunda sabbati, etc., id est, prima à sabbato, seu post sabbatum, etc., secunda post sabbatum.

Itaque septima dies dicebatur absolutè sabbatum, cæteræ cum addito. Per unum ergo sabbati, id est, primâ die à sabbato, seu die dominicâ, primâ die hebdomadæ. Per unum sabbatorum, id est, prima dierum heb→ domadæ.

Unusquisque vestrum apud se seponat, recondens. Gr. thesaurizans, id est, paulatim accumulans, tribuendum postea in collectione publica.

Quod ei bene placuerit. Libera est eleemosyna. Gr. quod prosperatum fuerit, seu quod, Deo prospero, benè successerit,

3. Cùm autem præsens _fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.

Cùm autem ad vos venero, quoscunque ex vobis elegeritis, ego hos cum meis litteris mittam Jerosolymam, ut vestram perferant beneficentiam.

A Deo est prosperitas ; hinc et ad Deum referenda : facultates à Deo suppeditantur; ideo in Deum refundendæ : seu quasi primitiæ, seu quasi decimæ.

Itaque sensus est: Unusquisque vestrûm, die dominicâ apud se (in arcula quadam domestica, ait D. Chrysostomus) seponat, paulatim thesaurizans, seu cumulum faciens, tribuendum in collectione publica, quod ei bene visum fuerit, pro modo facultatum et lucri, prout Deus ei benedixerit; ut cùm venero, non fiant tunc collectæ ; sed paratæ sint, tantùmque restet summam ex eis conflatam mittere Jerosolymam.

NOTA DOCTRINALIS. Ex hoc loco benè colligitur quod jam tùm ab Apostolis septimæ diei solemnitas translata fuerit in diem dominicam : ideo enim Apostolus vult primâ die post sabbatum collectas fieri, quia eà die, utpote dominicâ, conveniebant fideles divina celebraturi mysteria, sicque opportunitas erat eleemosynas colligendi.

Hinc etiam bene colligitur quod non omnia scripta sint, quæ servari jusserunt Apóstoli, sed quædam vivâ voce tradita, quæ traditiones Apostolicæ dicuntur.

OBSERVATIO MORALIS. Ex hoc eodem loco, et ex praxi quam in hac die docet Apostolus, discat quilibet Christianus quod dies dominica dies orationis sit et eleemosynæ dies; et ideo eleemosynæ, quia dies orationis.

Oraturus, et ideo quasi mendicus, accedis ad Deum, da mendicis ut exaudiaris da et dabitur tibi : quâ mensurâ mensus fueris, remetietur tibi. Eleemosynis redime peccata tua, ut dimissis peccatis tuis, gratus ores et exaudiaris.

Eleemosyna diei dominicæ erit redemptio peccatorum in hebdomada præterita commissorum; erit et præservatio à peccatis in hebdomada sequenti: sicque hæc eleemosyna redimet à præteritis et præservabit à futuris. D. Chrysostomus hanc fidelibus oraturis dabat praxim.

PRAXIS CHRISTIANA. - Pauperum arculam domi faciamus, et juxta locum in quo stas orans sita sit, et quoties ad orandum fueris ingressus, depone primùm eleemosynam, et tunc emitte precationem, etc.

Hanc habens arculam, habes arma adversùs diabolum; precationem reddis alatam; sanctam domum construis, quæ habet alimenta regis intus recondita.

Ideo et juxta lectum sita sit arcula, noxque nullis perturbabitur visis et insomniis tantùm in ea nihil injiciatur ex injustitia. Chrysostomus in morali.

Superiùs dixerat: Domum tuam fac ecclesiam, arculam, gazophylacium; esto custos sacræ pecuniæ, à te ipso ordinatus dispensator pauperum: benignitas et humanitas dat tibi hoc sacerdotium.

3. Cùm autem præsens fuero. Gr. cùm affuero. Syr. cùm advenero.

Quos probaveritis... seu quos ex vobis elegeritis, ut fideles, et ad hoc opus aptos, ego eos mittam cum litteris meis, quibus scilicet et vestram liberalitatem commendem, et de eorum fidelitate testimonium perhibeam. Perferre gratiam vestram, id est, beneficentiam. Divus Chrysostomus

Quòd si operæ pretium fuerit ut ego illuc vadam, mecum ibunt.

Ad vos autem veniam, cùm pertransiero Macedoniam : siquidem Macedoniam obiter pertransibo.

Apud vos autem forsan permanebo, quin etiam fortassis hyemabo, ut post hyemem, vos me deducatis quocunquè proficiscar.

Nolo nunc obiter et viam transiturus vos invisere; spero etenim me aliquantulum tempus apud vos commoraturum, si Dominus id permiserit.

Interim Ephesi commorabor usque ad Pentecosten.

Siquidem spes magna et evidens affulget fructus uberis, sed non sine negotio, quia adversarii multi, qui conantur impedire.

4. Quòd si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. 5. Veniam autem ad vos, cùm Macedoniam pertransiero; nam Macedoniam pertransibo.

6. Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hyemabo; ut vos me deducatis quocunquè iero.

7. Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantulùm temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.

8. Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.

9. Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens; et adversarii multi.

notat quòd divus Paulus abstinet à nomine eleemosynæ; utitur autem nomine gratiæ; ut ostendat eos magna operari; ut ostendat eos lucrari. 4. Quod si dignum fuerit... Quòd si collecta tanta sit, ut æquum sit me ire, eos comita bor.

Corinthios paulò tenaciores excitat ad largitatem ; sed nota quàm sollicitè Paulus vitet minima scandala, minimamque suspicionem.

Quos probaveritis. Liberam relinquit electionem.
Mecum ibunt. Ne videatur aliquid sibi velle decerpere.

5. Veniam autem ad vos... Aperit illis, quasi amicis suis, quid sit facturus, etc.

An hæc omnia inferiùs dicenda, compleverit Apostolus, controvertitur. Sed nota quòd hæc et similia verba significant voluntatem et animi propositum; unde licèt non succedat rei eventus, nihil propterea falsi in verbis, quia ex animo et bona fide dicta sunt.

6. Hyemabo, hybernabo, totam hyemem transigam.

Ut vos me... Fideles solebant Apostolum suum à se discedentem deducere, in via comitari, et viatico juvare.

7. Nolo enim modò... Nolo nunc, id est, in hac occasione, obiter tantùm, et aliò properans vos invisere.

8. Permanebo autem Ephesi..... Hinc colligunt hanc epistolam Ephesi scriptam esse.

9. Ostium enim magnum... Duas dat rationes cur Ephesi sit permansurus. Prima, quia spes, occasio magna et evidens sese offert multos convertendi. Secunda, quia ibi adversarii multi, qui resistunt et conantur impedire.

Nihil terret Apostolum ; ideo permanet, quia adversarii multi.

Evidens, ¿vaprès, nunc textus græcus habet efficax, évspyns, sed evidens magis convenit ostio. Syrus habet : plenum operosis factis.

« PoprzedniaDalej »