Obrazy na stronie
PDF
ePub

SECULA IV-V. ANNI 387-430.

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO XLIV CONTINENTUR.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors]

Post Donatistas celeberrima illa Catholicorum in Carthaginensi collatione victoria penitus afflictos atque eversos, Ecclesia novum continuo insurgentem in se debellandum hostem habuit, qui jam non christianæ societatis, ut illi, corpus, sed ipsammet animam, Salvatoris videlicet gratiam qua christiani sumus, impetebat. Hujus longe pessimæ hæreseos, quam Pelagianam et Cœlestianam de auctorum ejus nomine dictam nemo nescit, historiam ad primævos scriptores recognitam hic repræsentare, nostrarum partium esse arbitramur, neque aliud vice præfationis quidquam exspectari a nobis commodius, quam ut brevi rerum Pelagianarum narratione ad lectionem Augustini, postremo isto volumine adversus hanc hæresim decertantis, studiosorum animos comparemus.

1. Pelagii hæresiarchæ patria, vitæ institutum, et mores.

Pelagius hæresis princeps, vulgo dicebatur Brito: quod illi cognomen Augustinus, ut ab illo distingueretur, ejus æquali, quem Pelagium Tarenti appellabant, inditum esse credidit (Epist. 186, n. 1). Eodem ipsum cognomine Prosper in Chronico ad annum quadringentesimum decimum tertium, et Gennadius ad veteres codices emendatus, vocant (Infra, Append. parte 2). Dicitur quoque ab Orosio, Britannicus noster (Apolog.); a Mercatore, gente Britannus (Infra. Append. parte 2). Denique Prosper in carmine de Ingratis auctorem hæ resis Pelagianæ notat his verbis:

Dogma quod antiqui satiatum felle draconis
Pestifero vomuit Coluber sermone Britannus.

Et multo infra in Semipelagianam impietatem dicit,

Auctorem comitare exclusa Britannum.

Idemque in epigrammate adversus quemdam Augustini obtrectatorem :

Aut hunc (ait) fruge sua æquorci pavere Britanni.

Præterquam quod suo in Collatorem opere, ubi inimicos gratiæ quosdam in Britanniis deprehensos memorat, hos solum sue originis occupasse scribit ( Ibid. ). Atque adeo idem si fuerit Pelagius, quem dicit Hieronymus Scotorum pultibus prægravatum : hoc ipsum quod in homines natali ejus solo finitimos quadrabat, ei attribuit. Qua ratione de eodem in alio loco, Habet, inquit, progeniem Scoticæ gentis, de Britannorum vicinia (Ibid.). Quibus verbis nihil aliud significat, nisi illum gente Scotum, seu Hibernum, videri; quando et innata essent ipsi Scoticæ, id est, Hibernicæ regionis vitia, et ortum e finitima Britannia duxisse. Ipsum autem humilibus parentibus natum prodit Orosius (Apolog. cap. 26); quippe cui natales ait non dedisse, ut honestioribus disciplinis erudiretur, ob idque ad conficiendos libros subsidiariis indiguisse operæ comitibus, qui sermonem ei suum commodarent.

Is tum Augustino (Infra, de Gestis Pelagii, n. 36; et in tomo 8, lib. de Hæresibus, cap. 88) tum aliis a quibus memoratur, solet Pelagius Monachus appellari (Infra, Append. parte 2): unde colligas eum hoc vitæ genus non modo professum fuisse, verum etiam titulum, quo vocaretur, clariorem nullum habuisse, atque clericali dignitate neutiquam cohonestatum. Hinc ejus hæresim Augustinus non ab episcopis, non a presbyteris, vel quibuscumque clericis, sed a quibusdam pseudomonachis invectam affirmat ( Infra, de Gestis Pelagii, n. 61 ). Illum Orosius disertis verbis hominem luicum dicit (Infra, Append. parte 2), queriturque locum ipsi in Jerosolymitano consessu datum inter presbyteros. Et Zosimus papa eidem Pelagio, quem erroris falso insimulari existimabat, initio favens, eum laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem nuncupavit (Ibid). Utrum vero monachum in Anglia apud Bangorenses, vel in Italia induerit Pelagius, statuere hic non magni refert: neque operæ pretium est, alia quæ apud Usserium videre licet, Anglicorum scriptorum de eodem cominenta recensere. At omnibus fere persuasum fuit, illum, quo tempore Joannes Chrysostomus ab adversariis exagitabatur, monachum egisse in Oriente; atque eumdem illum esse, de quo Vir sanctus ad Olympiadem litteris anno, ut videtur, quadringentesimo quinto, in exsilio apud Arabissum in Armenia datis scribebat in hæc verba: De Pelagio monacho dolore vehementi affectus sum. Quot igitur quantisque ii qui forti animo stelerint, coronis digni sunt, perpendas velim cum viros tanta cura et studio tantaque tolerantia viventes abduci videamus. Procul dubio Pelagius ille, ab iis qui Joannis innocentiam tuebantur, defecerat: neque aliud causæ erat, cur ejus lapsum miseraretur sanctus Episcopus. Quod enim ad Pelagianam hæresim spectat, Chrysostomum, qui diem anno quadringentesimo septimo obiit, de illa quidquam unquam audivisse, tametsi forte illam sensim jam tum insinuaret ejus parens, nemini videatur verisimile. Quin etiam Pelagium hæresiarcham hoc ipso anno quadringentesimo quinto, quo Joannes Pelagii monachi defectionem querebatur, versatum fuisse Roma facile jam persuadetur, postquam ex Mercatore observatum est, hæresim illum suam Romæ Rufino quodam Syro propinante imbibisse tempore Anastasii papa (Ibid.). Quipp (Une.)

PATROL XLIV.

ex eadem urbe, in qua teste Augustino diutissime visit (Infra, de Peccato Originali, n. 24), non ante annum fere quadringentesimum decimum secessit: nam et ad id temporis spatium revocanda est illa epistola, quam se Pelagius Paulino episcopo ante duodecim fere annos scripsisse, in litteris ad Innocentium papam jam defunctum directis memorabat ( Infra, de Gratia Christi, n. 38 ).

Romæ longissimum temporis spatium cum esset versatus, in multorum cognitionem insi nuaverat sese: ac primum existimationem in ea urbe sibi pepererat minime vulgarem. Hinc ipse quoque noscere illum cœpit Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46): it ; ut, cum probaretur plurimis illius vita, eum in primis suis adversus ipsius errores opusculis nunquam fere sine honore ac laude nominaverit. Sic illum quodam loco, bonum ac prædicandum virum, ab iis qui eum nossent, vocitari testatur; alio autem, virum esse, ut auditione quidem acce-perat, sanctum, et non parvo provectu christianum (Infra, de Peccatorum Meritis, lib 3.nn. 3. 1). Alibi gratiæ adversarios generaliter ita prædicat: Cum sint, ait, casta vita moribusqué laudabiles, nec dubitent facere quod illi diviti pro consequenda vita æterna consilium requirenti, cum se respondisset jam omnia legis implevisse mandata, præcepit Dominus, si vellet esse perfectus, venderet omnia quæ habebat, et daret pauperibus, thesaurumque transferret in cœtum (Ibid. lib., 2, n. 25). De quibus rursum Honorato scribit: Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles ( Epist. 140, n. 83) Pelagium certe charum admodum habebat Paulinus episcopus Nolensis, utpote quem insignem Dei servum existimabat. Illius adhortatione duo juvenes, Timasius et Jacobus, repudiatis quæ sæculum eis promittebat, se spemque suam omnem Deo voverant. Quapropter multorum episcoporum litteras postmodum in medium co consilio protulit, ut eximiis laudibus quibus eun illi decorabant, imputatæ sibi hæreseos notam elucet: Quasi cum, inquit Augustinus, hee perversa sentire, omnes qui vehementes et quodam modo ardentes ad bonam vitam exhortationes ejus audiebant, facile scire potuerint (Infra, de Gestis Pelagii, n. 50). Idem gloriabatur se in amicis viros sanctos complures numerare (Ibid., n. 53.)

Sed postquam semel germanam fidem deseruit, quidquid illi pietatis inesse videbatur, in dies defecit, aut omnino evanuit. Ab Crosio ad annum quadringentesimum decimum quintum, aut quadringentesimum decimum sextum conscribente Apologiam, Nevus magister ministerque mensarum appellatur. Tum ab eodem dicitur « Avapress » qui venire sibi posse perfectionem vitæ immaculate manducanti, bibenti, dormientique confirmet. Infr. quoque perstringitur quasi ob temulentiam hisce verbis: Post multam crapulam novis ime expergefactus. Et cum eum schemate gigantis descripsisset idem Orosius in hunc modum, Stat iminanissimus superbia Goliath, carnali potentia tumidus, omnia per se posse confidens, capit, manus, totum insuper corpus plurimo apparatu vestitus: ut hominis, quem etiam de facie noverat, speciem ac formam suis omnibus coloribus effingeret, huic rudiori tabelæ subinde novas lineas adjecit, et quodam loco, Sed tibi, inquit, specialis inde portandi oneris fortasse fiducia est, quod balneis epulisque nutritus latos humeros gestas, robustamque cervicem, præferens etiam in fronte pinguedinem. Verum haud scimus an ipsum euachum simul et luscum fuisse designet, cum ait: Noster hic mutilus, lavis in fronte, «po opozivos. » Denique qua ratione Pelagius vitam suam instituat, a serit ignotum esse nemini. Neque a fide alienum putaverimus, eumdem illum ab Hieronymo nominari, Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possil sævire quam dentibus (Infra, Append. parte 2). Isidori Pelusiotæ, viri peccatorem in desideriis animæ suæ laudare ac pipare nescii, cxstat ad Pelagium monachum epistola in hanc formam : Cani effusi sunt in Ephraim, et ipse ignoravit, vitiosis nimirum affectionibus juvenescens. Eo modo tibi quoque ingens annorum turba canitiem invexit, et tamen rigidum atque inflexum animum habes, ex alio monasterio in aliud subinde migrans, atque omnium mensas perscrutans atque explorans. Quamobrem si tibi carnium nidor atque obsoniorum condimentum curæ est, iis qui magistratus gerunt potius blandire, atque urbium caminos vestiga. Neque enim homines eremita facultates cas habent, ut te, quemadmodum tibi gratum est, excipere valeant (Lib. 1, Epist. 314). Hoc autem epistolium si Pelagio hæresiarchæ missum est, oportet illud ante vulgatam ejus hæresim scriptum; atque adeo non multo postquam ex Africa anno, ut postea dicturi sumus, quadringentesimo decimo primo profectus est. Et certe quain morum depravationem animadvertebat in Pelagio Isidorus, ea non leve argumentum subministrat, quo persuasum habeamus, id antequam Romæ moraretur, ubi in magna apud probos quosque existimatione vixit, neutiquam contigisse.

II. Prima Pelagii scripta veneno hæreseos jam imbuta.

Testatum reliquit Gennadius, Pelagium priusquam in hæresis notam incurrisset, scriptio nes aliquot bonas edidisse, tres videlicet libros de Trinitate, studiosis qui Ecclesiæ super ea re dogmata discere cuperent, perutiles; ac librum unum Eulogiarum, ad componendos hominis christiani mores imprimis accommodatum (Infra, Append. parte 2). Ibi varia Scripturarum testimonia sub diversis titulis distributa proponebat, nimirum Cypriani more ac instituto, cujus iste opus ad Quirinum suo isto ad Romanum libro imitari, imo explere se velle prædicabat (Ibid.): beatum tamen illum martyrem cum debito semper honore commemorans (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 4, n. 21). Erat hicce liber, sicut et alia Pelagii opera, latine scriptus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 4). At illum Augustinus, non Eulogiarum, sed Capitulorum (Ibid., nn. 7, 54), necnon alio loco Testimoniorum librun appellat (Infra, contra duas Epistolas Pelagianorum, lib. 4, n. 21): qua posteriore titula

tione fuisse ab auctore prænotatum asserit Orosius (Apolog.). Dubium non est, Pelagium cum hunc librum confecit, nondum in suspicionem erroris incidisse; id enim diserte tradit Gennadius sed hæreticus certe jam tum erat; quandoquidem varios ex eodem libro locos ei præsules in Diospolitana synodo objecere (Infra, de Gestis Pelagii, nn. 2, 5, etc.). Idem quoque facit Hieronymus ; atque illi imprimis crimini dat, quod eo in libro, quo se imitatorem, imo expletorem operis beati martyris Cypriani esse profitetur, doctrinæ sancti illius antistitis contraria placita proponat, maxime vero in co quod Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandala facile custodire si velit, titulo centesino asseveret; cum e contra, titulo tertii libri sui quinquagesimo quarto Cyprianus ponat, Neminem sine sorde et sine peccato esse (Infra, Append. parte 2).

In fidei professione, quam Innocentio papa anno quadringentesimo decimo septimo inscripsit, ut sese probet catholicum, prolixam epistolam ante duodecim fere annos, sicque circiter annum quadringentesimum quintum, ad Paulinum Nolanum antistitem, sui tum temporis amantissimum a se datam citat (Infra, de Gratia Christi, n. 38): contenditque nihil prope aliud quam Dei gratiam et auxiliuin hac in epistola commendari:; necnon illic declarari, nos nihil omnino boni facere posse sine Deo. Qui vero illam perlegerat Augustinus, ab co naturæ vires ac possibilitatem ubique prædicari, et pene ibi tantum Dei gratiam constituere, affirmat; vixque ullam christianæ gratiæ mentionem illic ab eo fieri nisi perfunctorie, ac ne illam omnino prætermisisse videatur; quin imo non apparere prorsus, an aliud quid per cam gratiam intelligi velit, quam remissionem peccatorum et Christi doctrinam. Nuntial ipsi Paulino Augustinus, exstare Pelagii litteras ad eumdem Paulinum scriptas, ubi dicit, Se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendr atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret (Epist. 186, n. 1; ut videlicet hæc inteligatur doctore pso gratia Dei, quæ Paganis et Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus com, inis est. Has porro litteras diversas a superioribus non esse, haud illibenter assentiemur.

Ad hæc Pelagius purgandi sui causa epistolam quamdam ad Constantium episcopum proferebat (Infra, de Gratia Christi, n. 39.), in qua tametsi breviter, sed plane tamen, ut aiebat, Dei gratia auxiliumque ab se fuerat cum libero hominis arbitrio conjunctum. Hanc epistolam reperire nequiverat Augustinus: sed si cæteris auctoris sui scriptionibus absimilis non erat, non habebat etiam ipsa christianæ gratiæ, quam ab eo Catholici postulabant, veram confessionem.

Præterea factum se a sanctis quibusdam viris anno quadringentesimo decimo sexto certiorem asserit Augustinus, apud se esse libros exhortatorios vel consolatorios ad quamdam viduam, cujus nomen ibi desiderabatur, conscriptos, quos illi ante quatuor ferme annos se tanquam Pelagii libros habere coepisse affirmabant, nec unquam utrum ejus essent, ab aliquo se audisse dubitari (Infra, de Gestis Pelagii, n. 19). Eorumdem Hieronymus meminit; ex quibus et geminam sententiam, alteram quidem superbiæ Pharisaicæ, alteram vero pudendæ assentationis profert (Infra, Append. parte 2). Utraque inter articulos, quos Pelagio in Palæstina synodo præsules objecerunt, relata est (Infra, de Gestis Pelagii, n. 16): quảm corum objectionem, negando reperiri locos in scriptis suis, ac eosdem tanquam ineptias devovendo, clusit declinavitque. Hos porro duos locos abdicare vel inter discipulos suos consueveral (Infra, Append. parte 2); neque illum super ea re urgere Augustino visum est: attamen Pelagii revera illos esse, idque ex stilo manifeste deprehendi, contendit Hieronymus (Ibid.). Ad hoc ipsum opus pertinere eum suspicamur Pelagii libellum, quem Marius Mercator habere se in manibus, et ad Livaniam viduam sermonem continere exhortatorium, testabatur (Ibid.).

Variis insuper operum suorum locis Augustinus incertam quamdam in Paulinas epistolas Pelagii commentationem citat (Infra, de Peccatorum Meritis, nn. 1, 5; de Gestis Pelagii, n. 39). Hanc ille Romæ, ante Urbis ab Alarico Gothorum rege anno quadringentesimo decimo vastationem composuerat, inque eorum ediderat gratiam, de quorum amicitia præsumebat (Infra, Append. parte 2.), Multas illuc adversus peccatum originale congesserat argumentationes: quas tamen, ne tam aperta perduellione contra Ecclesiæ fidem insurgere videretur, non ex sua ipsius persona, sed ex aliena, tanquam adversantis objectiones proponebat (Infra, de Peccatorum Meritis, n. 5; de Peccato Originali, nn. 19, 24). Commentarium illum Pelagii non injuria putant eumdem ipsum esse, qui etiam nunc exstat inter opera Hierony-mi, erroribus reipsa Pelagianis refertus. Nam quod ad locum præcipuum, ab Augustino quidem relatum, sed nostra ætate in eo commentario desideratum, aut ipse postea Pelagius expunxit, aut id potius factum a Cassiodoro, qui expositionem quamdam Epistolarum sancti Pauli, illa una dempta quæ est ad Hebræos, sub Annotationum nomine commemorans, eas tanto in pretio habitas dicit, ut Gelasio papæ tribuerentur: quæ tamen ut peraculæ erant ac brevitate sua gratissimæ, ita Pelagiani erroris insperso veneno inficiebantur: se autem, pro sua virili purgandæ epistolæ ad Romanos operam dedisse; quo ad idem quoque in aliis præstandum exemplo esset (De Institut. divinarum Litterarum, cap. 8). Attamen multis adhuc locis dogmata Pelagiana exhibet, quæ Cassiodoro prætermissa fuissé mirum videatur: enim vero annotationem illic ad Rom. ix, 16, legere est camdem illam, quam alicubi citat Augustinus (Infra, de Gestis Pelagii, n 39). Primasium ex hoc commentario non pauca desunpsisse, fonte interim unde illa duceret non indicato, ab eruditis observatum est.

III. Origo hæresis Pelagianæ. Hanc Pelagius Rome proferre incipit, quæ brevi longe lateque diffunditur.

Pelagiana hæresis originem ex Oriente primam traxit, ab Origene Adamantio, ut volunt, præcipue autem a Theodoro Mopsuestiæ episcopo proseminata (Infra, Append. parte 2). Hanc Rufinus quidam natione Syrus Anastasio Romano pontifice, id est, circiter annum Christi quadringentesimum, Romam primus invexit: et, Ut erat argutus, ait Mercator, se quidem ab éjus invidia muniens, per se proferre non ausus, Pelagium gente Britannum monachum tunc decepit, eumque ad prædictam apprime imbuit atque instituit impiam vanitatem (Ibid.) Huc facit, quod in Carthaginensi concilio affirmabat Cœlestius, sanctum Rufinum presbyterum Romæ qui mansit cum sancto Pammachio, peccatum originale præsente se atque audiente negavisse (Infra, de Peccato Originali, n. 3). Sunt qui Rufini hujus nomine Aquileiensem illum toto christiano orbe celebrem intelligant: attamen Romæ nunquam in convictu Pammachii fuisse Rufinum Aquileiensem, neque eum tempore Anastasii papæ in Urbe commoratum esse, asseverare licet. Hinc alii contendunt, debere intelligi Rufinum alium ex Hieronymo cognitum (Hieron. Epist. 66), qui anno circiter trecentesimo nonagesimo nono in Occidentem venit, missus ab eo Mediolanum ad Venerium. Nihilominus tamen Hieronymus iis quos primos hæresis Pelagianæ auctores nominat, satis aperte Rufinum Aquileiensem annumerat; nec ambigue illam hæresim in discipulo Origenis Grunnio, quo nomine quandoque in eumdem Rufinum ludit (Infra, Append. parte 2), jam jugulatam fuisse pronuntiat. Plerique etiam putant Pelagium esse, cujus præcursorem, saltem in carpendis suis ipsius scriptis, Grunnium fuisse dicit; et in quem alio quoque loco tanquam in hæredem Rufiniani adversum semet odii insurgit (Ibid.). Verum ad ea non est difficilis responsio; quia cos omnes qui Origeni non cum ipso palam adversarentur, Pelagiani erroris magistros compellare non dubitabat Hieronymus. Porro ejusdem Rufini Aquileiensis Ecclesiasticam Historiam post ortum Pelagianæ hæresis Augustinus citavit, neque illam ulla unquam approbationis improbationis ve nota affecit.

Verum ne a proposito longius divertamur: jam ex ipsis Pelagii scriptionibus observatum nobis est, illum jam inde ab anno quadringentesimo quinto pravos gessisse animo sensus, ejusque omnino mentem jam tum corruptam fuisse, cum in Urbe morabatur. Testatur quoque Augustinus, cumdem ibi sermonibus et contentionibus adversus gratiam, in quibus versari solebat, notissimum evasisse (Infra, de Peccato Originali, n. 24); ita ut Romanos, inter quos tam diu vixerat, illius sensus et dogmata, quanquam ca timide ac secreto traderet, non laterent (Ibid., n. 9): qui præterea Colestium, cujus erat exploratior impietas, ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum ac firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Per id vero temporis hæc inter alias se dedit occasio, ut hæresim suam Romæ detegeret in colloquio quodam, ubi cum episcopus qui tum aderat, retulisset ex Augustini Confessionibus verba illa, Da quod jubes, et jube quod vis (Confessionum, lib. 10, capp. 19, 31, 37): Pelagius ferre, inquit Augustinus, non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat litigavit (Infra, de Dono Perseverantiæ, n. 53). Nimirum Deo volente certis quibusdam casibus se ipse prodebat. Nam alioqui mirus erat dissimulandi artifex, et qua ratione errores suos catholicis verbis involveret, oppido gnarus. Discipulos suos, qui apertius loquerentur submittebat; ut quemadmodum corum dicta exciperentur explorans, illa deinde vel approbaret, vel improbaret, prout id sibi magis conducere videretur (Infra, Append. parte 2).

Ejus error brevi tempore tam longe lateque fluxit, ut Augustinus in quodam e primis illis scriptis, quibus eidem studuit occurrere, sectatores illius plures jam esse asserat, quam credere ipse potuisset; ab iisque etiam alios, ubi non redarguuntur, in suam sectam abduci; ac demum hæresim in dies tantum incrementi capere, ut non facile quis pervidea!, quo res postmodum sit eruptura (Epist. 157, ad Hilar., n. 22).

Erat adhuc Romæ Pelagius, cum illum Augustinus adversus Dei gratiam disputare, certior factus est. Id enim a viris fide longe dignissimis cognovit et quidem permoleste tulit sanctus Doctor; ne quid tamen Pelagio imposuisse diceretur, scribere in illum prius noluit, quam vel ipsum coram esset allocutus, vel saltem ejusmodi erroris in quopiam e scriptis ejus testimonia deprehendisset. Venit ille reipsa in Africam, atque ad oram ipsammet Hipponensem appulit at contigit hoc temporis illinc abesse Augustinum (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Adventus iste Pelagii in Africam circiter annum quadringentesimum decimum, quo Roma capta est, collocatur: quo revera tempore longiorem paulo fuisse suam ab Hipponensi urbe absentiam, camque hominum in se querimonias excitasse, non tacct Augustinus (Epist. 124, n. 2). Neque est vero dissimile, Pelagium una cum Caelestio, cujus ex Urbe egressum Mercator in annum circiter quadringentesimum nonum refert, Roma exiisse: cumque eodem suo discipulo in Siciliam, quæ eorum hæresis germina quædam sub annum quadringentesimum decimum tertium palam emisit (Epistt. 156, 157), se primum recepisse tum inde postea in Africam simul transfretasse (Infra, Append. parte 2). Cæterum Pelagius hæresim suam Hippone-regio nequaquam aperuit: quia et citius quam putabatur, inde profectus est. Is Carthaginem postea se contulit, qua in urbe eum semel aut iterum anno Christi quadringentesimo undecimo vidit Augustinus, sed in iis quæ ad collationem cum Donatistis habendam attinebant, tum occupatissimus (Infra, de Gestis Pelagii, n. 46). Ad hoc idem tempus respicere illa credimus Augustini verba: Ante parvum, ait, tempus a quibusdam transtitorie colloquentibus, cursim mihi aures perstrictæ sunt, cum illic apud Carthaginem es

« PoprzedniaDalej »