Obrazy na stronie
PDF
ePub

lium secundum Lucam : ‹ Vides utique, › inquit,

justus esse, cum generatio omuis erraret, non ob aliud, nisi quia natus ex virgine generationis obnoxia privilegio minime teneretur. Ecce, inquit,

in iniquitatibus conceptus sum, ct in delictis peperit me mater mea,dicit is qui justus præ cæteris putabatur. Quem igitur jam justum dixerim, nisi horum. liberum vinculorum, quem naturæ communis vincula non teneant? Ecce vir sanctus, Pelagii quoque testimonio in fide catholica probatissimus, Pelarianos negantes originale peccatum tanta manifestatione redarguit; nec tamen cum Manichaeis vel Deum nascentium conditorem negat, vel nuptias, quas Deus instituit et benedixit, accusat.

50. Pelagiani dicunt ab homine incipere meritum per liberum arbitrium, cui Deus subsequens gratiæ retribuat adjumentum. Etiam hic eos refellat venerandus Ambrosius, dicens in Expositione Isaiæ prophetæ

B

Quia humana cura sine divina ope imbecilla est ad medendum, Deum auxiliatorem requirit. › Item in libro qui inscribitur, de Fuga sæculi (Cap. 1): • Frequens nobis, inquit, de effugiendo sæculo isto est sermo; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus. Sed quod pejus est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et vanitatum, offusio mentem occupat, ut quod studeas vitare, hoc cogites animoque volvas. Quod cavere difficile est homini, exuere autem impossible. Denique voti magis cam esse rem, qua:n effectus, testatur propheta dicendo. Declina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. cxv, 36). Non enim in potestate nostra sunt cor nostrum et nostræ cogitationes, quæ improviso offus: mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris: ad sæcularia revocant, mundana inserunt, voluptaria ingerunt, illecebrosa intexunt ; ipsoque in tempore, quo elevare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus ad terrena plerunque dejicimur. Quis autem tam beatus, qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio divino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dicit: Beatus vir cujus est auxilium ejus abs te, Domine; ascensus in corde ejus (Psal. LXXXI, 6). Quid apertius et sufficientius dici potest? Sed ne Pelagiani forte respondeant, eo ipso quo divinum auxilium poscitur, præcedere hominis meritum; idipsum meritum esse dicentes, quia orando fit dignus cui gratia divina subveniat: attendant quid idem vir sanctus dicat in Expositione Isaic. Et orare Deum, › inquit, ‹ gratia spiritualis est. Nemo enim dicit Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. xII, 3). Unde et exponens Evange

[blocks in formation]

quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit ædificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino » (Lib. 2 in cap. 3 Lucæ, n. 84, de Jesu baptizato). Numquid quoniam hæc dicit vir tantus Ambrosius, et gratiam Dei, sicut filio pronissionis congruit, grata pietate commendat, ideo destruit liberum arbitrium? aut eam vult intelligi gratiam, quam diversis locutionibus Pelagiani nolunt nisi legem videri, ut videlicet non ad faciendum quod cognoverimus, sed ad cognoscendum quid faciamus, nos Deus adjuvare credatur? Si hoc istum hominem Dei sapere existimant, quid de ipsa lege dixerit, audiant, In libro de Fuga sæculi : ‹ Lex, › inquit, ‹ os oninium potuit obstruere, non potuit mentem convertere (Cap. 3). Item alio loco in codem libro: Lex, › inquit, ‹ factum damnat, non aufert malitiam » (Cap.7). Videant fidelem et catholicum virum Apostolo consentire dicenti, Scimus autem quia quæcumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo; quia non justificabitur ex lege omnis caro coram illo (Rom. 1, 19 et 20). Ex eo enim apostolico sensu illa sumpsit et scripsit Ambrosius.

31. Jam vero quoniam Pelagiani dicunt, justos in hac vita vel esse vel fuisse, qui sine ullo peccato vixerint1, in tantum ut vita futura, quæ in præmio speranda est, provectior et perfectior esse non possit : etiam hic eis respondeat eo-que refutet Ambrosius. Nam exponens Isaiam prophctam, propter id quod scriptum est, Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isai. 1, 2), suscepit de generationibus quae ex Deo sunt disputare; atque in ipsa disputatione commemoravit testimonium Joannis, ubi ait, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. m, 9). Et eamdem quæstionem difficillimam tractans Cum hoc in mundo, › inquit, nullus sit qui immunis sit a peccato, cum ipse Joannes dicat, Si dicimus quia non peccavimus, mendacem facimus illum (Id. 1, 10). Si autem ex Deo nati non peccant, et de his intelligimus qui ia hoc mundo sunt innumeros, necesse est æstimemus, qui per lavacri regenerationem Dei gratiam consecuti sunt. Sed tamen cum dicat propheta, Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te iis, colligent sibi; aperiente te manum tuam, universa implebuntur bonitate; avertente autem te faciem tuam, turbabuntur: auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emilles spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terræ (Psal. c, 27-30): possunt non de quocumque tempore videri dicta, sed de futuro, quo erit nova terra et novum cœlum. Turbabuntur ergo, ut principium sumant, atque aperiente te manum tuam, implebuntur universa bonitate ; quæ non facile hujus sæculi est. Nam de hoc sæculo Scri

1 Sic Mss. At editi, in hac vita ideo vel esse vel fuisse, quia sine ullo peccato vixerunt.

Gallicani Mss., sumant, quæ aperi nte te manum tuam impleantur universa bonitate

ptura quid dicit? Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum (Psal. xm, 1). Si igitur diversæ gencrationes sunt, et hic introitus in hanc vitam receptor est delictorum, in tantum ut spernatur etiam ipse qui genuit, alia autem generatio peccata non recipit; videamus ne qua sit post hujus vitae curriculum nostra regeneratio, de qua dictum est, In regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriæ suæ (Matth. XIX, 28). Sicut enim regeneratio lavacri dicitur, per quam detersa peccatorum colluvione renovamur: ita regeneratio dici videtur, per quam ab omni corporeæ concretionis purificati labe, mundo animæ sensu in vitam regeneramur æternam; eo quod purior quædam qualitas sit regenerationis, quam lavacri istius, ut non solum in actus ejus, sed ne in ipsas quidem cogitationes nostras aliqua cadat suspicio peccato rum. › Item alio loco in codem opere: Videmus,› inquit, impossibile esse ut perfecte quis immacula tus esse possit in corpore constitutus; cum etiam PauJus imperfectum se dicat. Sie enim habet: Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim. Et tamen post paululum ait: Quicumque ergo perfecti sumus (Philipp. 11, 12, 15). Nisi forte quia est perfectio alia in hoc mundo, alia post illud perfectum de quo dicit ad Corinthios, Cum venerit quod perfectum est (1 Cor. xill, 10); et alibi, Donec occurramus omnes in unitatem fidei, & agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. iv, 15). Ut ergo perfectos secum multos ait Apostolus in hoc mundo sitos, qui si ad perfectionem veram respicias, perfecti esse non poterant, quia ipse dixit, Videmus nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem; núnc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicul et cognitus sum (I Cor. XIII, 12): ita et immaculati sunt in hoc mundo, et immaculati erunt in regno Dei; cum utique si minutius discutias, immaculatus esse nemo possit, quia nemo sine peccato. Item in ipso: Videmus, inquit, ‹ quia dum in hac vivimus vita, nos mundare debemus, et quærere Deum, et incipere ab emundatione animæ nostræ, et quasi fundamenta constituere virtutis, ut perfectionem purgationis 2 post hanc vitam mereamur adipisci. Itemque in ipso : ‹ Gravatus autem, inquit, et ingeniscens quis non loquatur, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. vn, 24)? Ita codem magistro omnes varietates interpretationis absolvimus. Nam si omnis infelix qui se corporis implicatum molestiis recognoscit, utique omne corpus infelix: neque enim felicem illum dixerim, qui confusus quibusdam mentis suæ tenebris conditionem suam nescit. Illud quoque non absurdum ad intellectum accessit. Si enim homo qui se cognoscit, infelix est, infelices profecto omnes; quia unusquisque suam infirmitatem aut per sapientiam recognoscit, aut per insipicntiam nescit.> Item in libro de Bono mortis (Capp. 3 et 11): Ope

[ocr errors]
[blocks in formation]

retur igitur, ▸ inquit, e mors in nobis, ut operetur et vita, bona vita post mortem, hoc est, bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine: ut jam lex carnis legi mentis repugnare non noverit (Rom. vi, 23), ut jam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio. Rursus in codem: Ergo, inquit, quia justi hanc remunerationem habent, ut videant faciem Dei, et lumen illud quod illuminat omnem hominem (Joan. 1, 9); abhinc induamus hujusmodi studium, ut appropinquet anima nostra Deo, appropinquct oratio, adhæreat illi nostrum desiderium, non separemur ab eo. Et hic quidem positi, meditando, legendo, quærendo copulemur Deo: cognoscamus eum, ut possumus. Ex parte enim hic cognoscimus: quia hic imperfecta, illic perfecta omnia; hic parvuli, illic robusti. Videmus, inquit, nunc per speculum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Tunc revelata facie gloriam Domini speculari licebit, quam nunc animæ corporis hujus concretis visceribus involutæ, et quibusdam carnis hujus maculis et colluvionibus obumbrate sincere videre non possunt. Quis enim, inquit, videbit vultum meum, et vivet (Exod. xxxm, 20)? Et recte : nam si solis radios oculi nostri ferre non possunt, et si quis diutius e regione solis intenderit, cæcari solere perhibetur; si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri; quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum Creatoris æter ni, corporis hujus opertus exuviis? Quis enim justificatur in conspectu Dei (Psal. CXLII, 2); cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit (Job xiv, 5, sec. LXX), et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari» (Prov. xx, 9)?

CAPUT XII.—32. Hæresis Pelagiana multo post Ambrosium exorta. Fides catholica semper vigilans ad repellendum errorem. Synodi congregatio ad hæreses damnandas non semper necessaria. Nimis longum erit, si omnia velim commemorare, quæ sanctus Ambrosius adversus hanc hæresim Pelagianorum tanto post exorturam, non eis quidem respondens, sed prædicans catholicam fidem, atque in ea homines ædificans dixit et scripsit. Sed nec illa omuia commemorare potui vel debui, quæ gloriosissimus in Domino Cyprianus posuit in Epistolis suis, quibus demonstretur, quam *sit hæc, quam tenemus, fides vera vereque christiana atque catholica, sicut per Scripturas sanclas antiquitus tradita, sic a patribus nostris, et usque ad hoc tempus, quo isti eam convellere tentaverunt, retenta atque servata, et deinceps propitio Deo retinenda atque servanda. Nam sic Cypriano et a Cypriano tradita hæc atque hujusmodi ex ejus litteris testimonia prolata testantur: sic autem usque ad tempora nostra servata, ca quæ de his rebus antequam isti ebullire cœpissent, Ambrosius conscripsit, ostendunt, et quod eorum profanas novitates catholicæ aures quæ ubique sunt, horruerunt: sic porro deinceps

Editi, et ut lumen. Abest, ut, a Mss.

Hic veteres libri restituunt, appropinquet oratio. Item hic ex Mss. additur, a peccato.

• Editi, quomod ). VISS, quam,

esse servanda, satis salubriter istorum partim damna tio, partim correctio declaravit. Quodlibet enim mutire audeant adversus sanam fidem Cypriani et Ambrosii, non eos puto in tam magnum prorupturos fuforem, ut memoratos et memorabiles homines Dei andeant dicere Manichæos.

1

33. Quid est ergo quod rabiosa mentis crcitate nunc jactant, toto penitus Occidente non minus stultum quam impium dogma susceptum: quandoquidem Domino miserante suamque Ecclesiam misericorditer gubernante, sic vigilavit catholica fides, ut non manus stultum quam impium dogma, quemadmodum Manicharorum, ita etiam non susciperetur istorum? Ecce sancti et docti viri fama totius Ecclesiæ contestante catholici, et creaturam Dei, et nuptias ab illo institutas, et legem ab eo per sanctum Moysen datam, et liberum arbitrium naturæ hominis insitum, et sanctos Patriarchas et Prophetas debitis ac congruis prædicationibus laudant; quæ omnia quinque Manichæi, partim negando, partim etiam detestando condemnant; unde apparet istos doctores catholicos longe a Manichæorum sensibus alienos; et tamen asserunt originale peccatum, asserunt gratiam Dei super liberum arbitrium, omne antecedere meritum, ut vere gratuitum divinum præbeat adjutorium; asserunt sanctos ita juste in hac carne vixisse, ut eis esset necessarium, quo dimittantur quotidiana peccata, orationis auxilium, perfectamque justitiam, quæ non possit babere peccatum, in alia vita futuram eis, qui juste hic vixerint, præmium. 34. Quid est ergo quod dicunt, Simplicibus episcopis, sine congregatione synodi in locis suis sedentibus,

Editi præterierant, ab eo. Exstat in Mss. sic Mss. At editi, inique.

In editis, De simplicibus episcopis. Abest, de, a Mss.

1

extorta subscri, tio est? Numquid beatissimis et in fide catholica excellentissimis viris Cypriano et Ambrosio ante istos, adversus istos extorta subscriptio est : qui corum impia dogmata tanta manifestatione subvertunt, ut quæ contra eos manifestiora dicamus, vix nos invenire possimus ? Aut vero congregatione synodi opus erat, ut aperta pernicies damnaretur? quasi nulla hæresis aliquando nisi synodi congregatione damata sit cum potius rarissimæ inveniantur, pro pter quas damnandas necessitas talis exstiterit; multoque sint atque incomparabiliter plures, quæ ubi exsti« terunt, illic improbari damnarique meruerunt, atque inde per cæteras terras devitandæ innotescere potuerunt. Verum istorum superbia, quæ tantum se extollit adversus Deum, ut non in illo velit, sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur, ut propter illos Orientis et Occidentis synodus congregetur. Orbem quippe catholicum, quoniam Domino cis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere conantur: cum potius vigilantia et diligentia pastorali post factum de illis competens sufficiensque judicium, ubicumque isti lupi apparuerint, conterendi sint, sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur; adjuvante Pastore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quærit, qui oves sanctas et justas gratis facit, qui eas quamvis sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, et ut petant providenter instruit, et petentes clementer exaudit.

1 Editi, qua. At MSS., qui.
* MSS., manifestatiora.'

ADMONITIO

IN LIBROS CONTRA JULIANUM.

In his libris Hieronymus presbyter laudatur tanquam vita jam functus ( Lib. 1, n. 34 ; lib. 2, n. 3b). Porro e vivis ille anno Christi 420, pridie kalendas octobris excessit. Hos ergo libros non ante annum 421 collocare licet. Enimvero ipse Augustinas in Retractationibus post opus ad Bonifacium quod contra duas Pelagianorum Epistolas anno 420, aut non multo serius editum est, subsequenti eos loco recensuit.

In primo libro peccati originalis dogma, jam ante a se libro priore de Nuptiis et Concupiscentia explicatum confirmaturus, ostendit primum Manichæi erroris criminationem, qua Catholicos, dogmatis istius defensores, afficere Julianus nitebatur, in clarissimos quosque Patrum, tam græcorum, quam latinorum, recidere altera deinde parte libri demonstrat, Manichæos temerariis aliquot ipsius Juliani sententiis plurimum adjuvari.

In secundo, Pelagianorum contra originale peccatum argumentationes quinque convellit auctoritate praecedentium Ecclesiæ doctorum, episcoporum videlicet illustrioruin decem, Irenæi, Cypriani, Reticii, Olympii, Hilarii, Gregorii Nazianzeni, Ambrosii, Basilii, Joannis Constantinopolitani, et Innocentii; necnon testimonio presbyteri Hieronymi, viri sancti ac pereruditi.

Hinc jam singulis quatuor Juliani libris Augustinus singulos totidem suos opponit, dicta illius omnia excutiens, iis tantum prætermissis quæ nodum quæstionis ullum non habent. Ac tertio quidem suo primum adversari librum sic refellit, ut contra eum probet, quamvis Deus bonus hominum sit conditor, bonæque sint nupie et ab ipso institutæ, malam tamen esse concupiscentiam, qua caro contra spiritum concupiscit. Hoc malo bene uti conjugium, meliusque non uti continentiam. Malum autem istud non ex alia substantia Deo coæterna, ut Manichæus insanit, nobis esse permixtum; sed per Adæ inobedientiam exortum atque traductum, et per Christi obedientiam expiandum sanandumque. Ex ipsis quoque Juliani dictis malam ostendit esse libidinem.

In quarto, contra secundum librum Juliani duo præsertim docet, unum quidem, virtutes Infidelium veras non esse alterum vero, malam esse concupiscentiam, quod ipsis etiam Gentilium sententiis, præbente occa sionem Juliano, commonstrat. Circa medium libri paucis obiter ostendit, quomodo. gratia non secundum merita detur, nec tamen in fatum sit referenda : utque intelligendum quod Apostolus ait, Deum velle omnes homines salvos ficri.

In quinto, librum adversarii tertium confutans, dicit cur novam hæresim que originis peccatum negat, detestetur multitudo christiana, quia nimirum imaginem Dei tantos hic in parvulis cruciatus pati, et si absque Baptismo intereant, a regno Dei excludi novit. Perizomata a parentibus primis ob pudorem ex peccato venientem assumpta probat. Peccatum po se esse præcedentis peccati pœnam. Ex eadem damnationis massa esse alios gratis electos, alios vasa iræ factos. Concupiscentiam non ideo laude dignam, quod per eam hominis inobedientia puniatur; sed semper esse malam, in illis etiam, qui ei non consentiunt. Quomodo intelligendum illud Apostoli, ut sciat unusquisque suum vas possidere. Verum sine concubitu esse, quale Mariæ cum Joseph fuit, conjugium. Frustra Julianum ex Aristotelicis categoriis contra originale peccatum argutari. Quid caro Christi a caterorum hominum carne peccati distet. Manichæis minime favere Catholicos, dum libidinis malum et originis vitium agnoscunt; sed Pelagianos potius, cum ‹ de ca re quæ a peccato libera est › dicunt peccata non nasci. ›

Sexto tandem libro ad Juliani quartum respondens, nasci hominem cum peccato confirmat ex Baptismo parvulorum, ex Apostoli verbis, et ritu exorcismi ex cxsufflationis baptizandorum. Olex et oleastri exemplo convenienter exponit quomodo ex parentibus regeneratis ac justis nascantur filii peccatores et regenerandi. Peccatum originale in primis parentibus voluntarium esse ostendit, ac nobis quidem alienum proprietate actionis, nostrum tamen contagione propaginis. Hujus peccati merito fieri, ut tantis ab infantia miseriis atteratur genus humanum, utque parvuli sine regenerationis gratia morientes excludantur a regno Dei. Quomodo concupiscentia manet actu, præterit reatu. Pauli testimonia perverse a Juliano exposita revocat ad catholicum intellectum. Ezechielis postremo auctoritatem, qua ille abutebatur, secundum legitimum sensum interpre

tatur.

In libros Contra Julianum, vide lib. 2, cap. 62, Retractationum, t. 1, col. 655, a verbis, Interea libri quatuor, usque ad verba, Contumelias tuas et verba maledica, Juliane. M.

AUGUSTINI EPISTOLA CCVII.

Beatissimo fratr. et coepiscopo CLAUDIO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.

Quoniam mihi fraterno excitatus affectu, Juliani quatuor libros, quos adversus unum meum (a) scripsit, priusquam peterem, ipse misisti; nihil convenientius putavi esse faciendum, quam ut ea quæ respondeo, tu potissimum legens judices, utrum recte congruenterque responderim. Nam de his quatuor libris nonnulla decerpta scripserat nescio quis ad illustrem et religiosum virum comitem Valerium, adversus cumdem librum meum, quem me ad illum scripsisse cognoverat : quæ cum in manus meas eodem sublimi viro curante venissent, illi primo non distuli secundum volumen adjungere, in quo illa omnia, sicut potui, refutavi. Sed nunc eosdem libros cum diligentius inspicerem, comperi illum, qui nonnulla inde selegerat, non omnia ita posuisse ut in his libris leguntur. Unde poterit videri Juliano, vel cuilibet illorum, me potius fuisse mentitum; quia non utique sicut hi quatuor libri, ita illa quæ de his excerpta, et memorato comiti missa sunt, innotescere potuerunt. Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius qui de libris cjus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum pulavit esse mutanda; fortasse ut eo modo quasi sua faceret que aliena esse constaret. Nunc autem veriora credens exemplaria, quæ tua Sanctitas misit, ipsi auctori video respondendum, qui unum meum quatuor libris suis refellisse se jactat, et usquequaque spargere fidei venena non cessat. Aggressus sum igitur hoc opus in adjutorio Salvatoris pusillorum atque magnorum; et scio te, ut id implerem orasse pro me, et pro iis quibus hujuscemodi labores nostros profuturos credimus et optamus. Attende ergo jam responsionem meam, cujus principium hanc epistolam subsequetur. Vale in Domino memor nostri, frater beatissime.

(4) Librum primum de suptiis et Concupiscentia.

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA JULIANUM, Maresis Pelagianæ defensorem,

LIBRI SEX (a) ̧

803008

LIBER PRIMUS.

Catholicam sententiam de originali peccato a se in primo libro de Nuptiis et Concupiscentia explicatam suscipit defendendam contra Julianum, qui cam quatuor grandioribus libris insectari ausus, in eius defensores Manichæorum nuncupationem conferre non vereatur. Hauc exsecrabilem criminationem in clarissimos quosque Patrum tam græcorum quam latinorum recidere ostendit Augustinus, allatis in eam rem ipsorum testimoniis, cum responsione ad illa nominatim Basilii et Joannis Chrysostomi loca, quæ suffragari sibi Julianus putat. Extremia parte libri monstrat, Manichæorum hæresim temerariis quibusdam Juliani ipsius sententiis plurimum adjuvari.

1

CAPUT PRIMUM. - 1. Contumelias tuas et verba maledica, Juliane, quæ ardens iracundia libris quatuor anhelasti, si me contemnere dixero, mentiar. Quomodo enim possum ista contemnere, ubi testimonium conscientia meæ cogitans, vel gaudere me video debere pro me, vel dolere pro te, et pro eis qui decipiuntur abs te ? Quis autem contemnat sive exsultationis sue materiam, sive mororis? Nam unde partim lætamur, partim contristamur, nulla ratione contemnimus. Meorum quippe causa gaudiorum est promissio Domini dicentis: Cum dicunt omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in cælis (Matth. v, 11, 12). Et rursus mei causa mœroris est Apostoli affectus, ubi lego: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. x1, 29)? Sed hæc pro tuo dogmate, quod veritatem putas 3, etiam tu potes dicere. Auferamus itaque de medio, si placet, ista communia, quæ dici ex utraque parte possunt: quamvis veraciter dici ex utraque parte non possunt.

2. Primum abs te quæro, cur libro meo saltem specie tenus te respondisse glorieris, cum tuis libris quatuor unius mei partem nec quartam reprehendendo tetigeris, eosque saltus in prætereundis meis disputationibus feceris, quasi omnino desperares' utriusque operis, et mei scilicet et tui quemquam esse posse lectorem, qui ista deprehenderet. Denique etiam pauca

ipsa, in quibus vix est, ut dixi, quarta pars voluminis mei, que velut infirmiora existimans, quatuor tuorum grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione multo plurium cæterorum, quæ attingere timuisti, inconcussa manere monstrantur: quod ostendere pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicat, ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.

3. Nunc ergo quia video te veritate descrtum, ad maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem meam, ut ostendam prius quantis et qualibus Ecclesiæ catholic doctoribus nomine Manichæorum intolerabilem facere non cuncteris injuriam, et cum me appetis, in quos tela sacrilega jaculeris. Deinde monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichæorum damnabilem et nefandæ impietatis errorem, ut nullum talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire. Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis non meis, sed corum qui fuerunt ante nos, et adversus impios fidem catholicam defenderunt, inanes argutias tuas et elaborata argumenta convincam. Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi erit etiam illos Ecclesiæ catholicæ oppugnare doctores, atque contendere nec ipsos in hac quæstione catholi

ADMONITIO PP. BENEDICT:NORUM.

Libri sex contra Julianum emendati sunt ope manuscriptorum Vaticanorum quinque, et octo Gallicanorum, unins ex bibliotheca clarissimi viri D. Emerici Bigot, aliorum ex abbatia Floriacensi, ex abbatia Casalis Benedicti, ex Prateilensi, ex Michaelina, ex Beccensi, ex Lyrensi, et ex Parisiensi S. Victoris; auxilio quoque lectionum variarum ex manuscri ̧ tiš tribus Belgicis, et collatæ sunt antiquæ editiones Am. Er. et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

Vetus codex Floriacensis, quæ in me ardens iracundia.

[blocks in formation]

1 Omnes Vaticani Mss., grandium.

Er. et Lov., a veritate desertum. Am. et manuscripti carent præpositione, a. sic Tacitus, Annalium libro 3, cap. 20: nec prælium omisit, donec desertus suis (¡ ro, á suis) caderet. »

« PoprzedniaDalej »