Obrazy na stronie
PDF
ePub

tanquam hoc nos sentiamus atque dicamus.

27. Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere; cum qua necesse est ut etiam baptizatus, et hoc si diligentissime proficit, et Spiritu Dei agitur (Rom. vш1, 14), pia mente confligat. Sed haec etiamsi vocatur peccatum, non utique quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur: sicut scriptura manus cujusque dicitur, quod manus eam fecerit. Peccata autem sunt, quæ secundum carnis concupiscentiam vel ignorantiam illicite fiunt,dicuntur,cogitantur: quæ transacta etiam reos tenent, si non remittantur. Et ista ipsa carnis concupiscentia in Baptismo sie dimittitur, ut quamvis tracta sit a nascentibus, nihil noceat renascentibus. Ex quibus tamen, si filios carnaliter gignunt, rursus trahitur; rursusque est nocitura nascentibus, nisi eadem forma renascentibus remittatur, et insit nihil obfutura vitæ futuræ, quoniam reatus cjus generatione tractus, regeneratione dimissus est et ideo jam non sit peccatum, sed hoc vocetur, sive quod peccato facta sit, sive quod peccandi delectatione moveatur, etsi ei vincente delec:atione justitiæ non consentiatur. Nec propter ipsam, cujus jam reatus lavacro regenerationis absumptus est, dicunt in oratione baptizati, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : sed propter peccata quæ fiunt, sive in ejus consensionihus, cum ab co quod libet vincitur quod placet, sive cum per ignorantiam malum quasi bonum placet. Fiunt autem, sive operando, sive loquendo, sive quod facillimum atque celerrimum est, cogitando. A quibus omnibus quis etiam fidelium gloriabitur castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. xx, 9)? Illud sane quod in oratione sequitur, propter ipsam dicitur, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 12, 13). Unusquisque enim, sicut scriptum est, tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupi scentia cum conceperit, parit peccatum (Jacobi, 1, 11, 15).

CAPUT XIV. - 28. Crimina et peccata venialia. Hi omnes concupiscentiæ partus, et ipsius coneupiscentiae reatus antiquus, Baptismatis ablutione dimissi sunt ; et quidquid parit nunc ista concupiscentia, si non sint illi partus, qui non solum peccata, verum etiam crimina nuncupantur, pacto illo quotidianae orationis ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut dimittimus, et eleemosynaruni sinceritate mundantur. Neque enim quisquam sic desipit, ut dicat ad baptizatos dominicum illud non pertinere præceptum, Dimittite, et dimittetur vobis: date, et abitur vobis (Luc. vi, 37, 58). Nullus autem in Ecclesa recte posset ordinari minister, si dixisset ApostoJus. Si quis sine peccato; ubi ait, Si quis sine crimine est (Tit. 1, 6) : aut si dixisset, Nullum peccatum babentes; ubi ait, Nullum crimen hubentes (1 Tim. III, 40). Multi quippe baptizati fideles sunt sine crimine; sine peccato autem in hac vita nemiaem dixerim,

↑ The in superical us editi ail us superfluo additum, qui. Non erat in Mss.

quantalibet Pelagiani, quia hæc dicimus, adversum nos inflentur et disrumpantur insania: non quia aliquid peccati remanet, quod in Baptismate non remittatur; sed quia a nobis'in hujus vitæ infirmitate manentibus quotidie fieri non quiescunt, quæ fideliter orantibus et misericorditer operantibus quotidie remittantur. Hæc est fidei catholicæ sanitas, quam sanctus ubique seminat Spiritus, non pravitatis hæreticæ vanitas et præsumptio spiritus.

CAPUT XV.-29. Julianus suorum fidem Catholicorum sententiis opponit. Antithesis prima, de libero arbitrio. Secunda, de nuptiis. Tertia, de conjugali commixtione. Jam itaque de cætero videamus, quemadmodum posteaquam nobis calumniose putavit objicienda quæ credimus, et fingenda quæ non credimus, suam ipse vel Pelagianorum fidem profiteatur. « Contra hæc, › inquit, nos quotidie disputamus, et ideo nolumus prævaricatoribus adhibere consensum, quia nos dicimus liberum arbitrium in omnibus esse naturaliter, nec Ada peccato perire potuisse: quod Scripturarum omnium auctoritate firmatur. › Hæc si quemadmodum oportet, non contra Dei gratiam diceretis; non consensum prævaricatoribus adhiberetis, sed vestrum sensum corrigeretis. Hinc autem quantum potuimus, et quantum sufficere visum est, superius disputavimus. ·

[ocr errors]
[blocks in formation]

31. Motum, inquit, genitalium, id est, ipsam virilitatem sine qua non potest esse commixtio, a Deo dicimus institutam. Ad hoc respondemus, motum genitalium, et, ut verbo ejus utar, virilitatem, sine qua non potest esse commixtio, Deus sic instituit, ut nihil haberet pudendum. Non enim fas fuit ut ejus erubesceret creatura de sui opere Creatoris; sed inobedientia membrorum supplicio justo primis hominibus inobedientibus reddita est, de qua erubuerunt, quando foliis ficulneis pudenda texerunt, quæ prius pudenda non fuerunt.

CAPUT XVI.-32. Perizomata quæ sibi Adam et Eva consuerunt. Apertio oculorum Adæ et Eva. Pudor nuditatis. Neque enim sibi tunicas, ut totum corpus tegerent post peccatum, sed succinctoria consuerunt (Gen. 1, 7), quæ nonnulli interpretes nostri minus diligentes tegmina interpretati sunt. Quod quidem verum est sed generale nomen est tegmen, quo indumentum et operimentum omne possit intelligi. Et ideo debuit ambiguitas evitari, ut quemadmodum

1 Editi, quia in nobis. Gallicani Mss., quia a nobis. Vaticani, quia nobis; absque præpositione.

Editi, nec consensum. Emendantur a manuscriptis.

* Editi, vultis efficere de commixtione masculi et feminæ, quod nihil peccati, etc. Emendantur etiam a manuscriptis. in ss., diligenter.

1

græcus nipiμara posuit, quibus non teguntur nisi pudendæ corporis partes, sic et latinus, aut ipsum græcum poneret, quia et ipso jam consuetudo utitur pro latino, vel sicut quidam succinctoria, vel sicut alii melius campestria nominarunt. Ex illo quippe hoc nomen est, quod pudenda juvenes tegebant antiquo more Romano, quando nudi exercebantur in campo: unde campestrati appellantur hodieque, qui ' eadem membra cingendo cooperiunt. Quanquam si ea quibus peccatum est, tegenda fuerant post peccatum; ne tunicis quidem indui debuerunt, sed manum et os tegere, quia sumendo et vescendo peccarunt. Quid sibi ergo vult, quod accepto prohibito cibo, cum fuisset præcepti facta transgressio, in illa membra aspectus intenditur? Quæ ibi novitas ignota sentitur, et se compellit adverti? quod apertione significatur oculorum. Neque enim eis vel quando ille nomina pecoribus et volucribus imponebat (Gen. 11, 20), vel quando illa pulchrum lignum vidit et bonum, oculi non patebant; sed aperti, hoc est, intenti ad intuendum facti sunt (Id. ın, 6, 7): sicut scriptum est de Agar ancilla Sarræ, quod aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id. xxı, 19); quos clausos utique non habebat. Ut ergo nuditatis sux, quam quotidie profecto intuebantur, nec confundebantur, eos subito sic puderet, ut membra illa jam nuda ferre non possent, sed statim operire curarent; nonne et ille in motu aperto, et illa in occulto, contra suæ voluntatis arbitrium inobedientia illa membra senserunt, quibus utique nutu voluntario sicut cæteris dominari debuerunt? Quod merito passi sunt quia et ipsi obedientes Suo Domino non fuerunt. Erubuerunt ergo, ita se Creatori suo non exhibuisse servitium, ut in eis membris ex quibus essent filii procreandi, mererentur amittere dominatum.

2

33. lloc pudoris genus, hæc erubescendi necessitas certe cum omni homine nascitur, et ipsis quodammodo naturæ legibus imperatur, ut in hac re verecundentur etiam ipsa pudica conjugia; nec quisquam tam male turpiterque proficiat, ut quia cognovit Deum. esse conditorem naturæ auctoremque nuptiarum, ideo etiam miscendus uxori, si quis eum videat, non de his motibus erubescat, quæratque secretum, ubi non solum alienorum, verum etiam suorum omnium possit vitare conspectum. Itaque sua culpa sibi accidens malum, natura humana permittatur agnoscere; ne cogatur, aut quod est impudentissimum, de his suis motibus non erubescere, aut quod est ingratissimum, de sui creatoris operibus erubescere. Quo tamen malo, propter bonum generationis filiorum, bene utuntur pudica conjugia. Solius autem carnalis voluptatis causa libidini consentire, peccatum est; quamvis conjugatis secundum veniam concedatur.

[blocks in formation]

peccasset, qualem velitis in paradiso vitam illorum hominum cogitare, et unum de his quatuor rebus eligite. Procul dubio enim, aut quotiescumque libuisset, toties concubuissent; aut frenarent libidinem, quando concubitus necessarius non fuisset: aut tunc ad nutum voluntatis libido consurgéret, quando esse concubitum necessarium casta prudentia præsensisset; aut nulla ibi omnino existente libidine, ut cætera membra quæque ad opera sua, sic ad opus proprium etiam genitalia jussis volentium sine ulla difficultate servissent. Horum quatuor quod vultis eligite. Sed puto quod duo priora respuetis, ubi libidini aut servitur, aut repugnatur. Namque illud primum tam præclara honestas; hoc autem secundum tam magua felicitas non vult. Absit enim ut tantae illius beatitudinis decus, aut præcedentem semper sequendo libidinem ageret turpissimam servitutem, aut ei resistendo non haberet plenissimam pacem: absit, inquam, ut carnis concupiscentiam non opportune ad generandum, sed inordinata commotione surgentem, aut illi menti placere consentiendo satiare, aut illi quieti necesse esset dissentiendo cohibere.

3

35. Duarum vero reliquarum quamlibet elegeritis, non est adversus vos ulla contentione laborandum. Etsi enim quartam nolueritis eligere, ubi est omnium obedientium membrorum sine ulla libidine summa tanquillitas, quoniam jam vos ei fecit vestrarum disputationum impetus inimicos: illud vobis saltem placebit, quod tertio loco posuimus, ut illa carnalis concupiscentia, cujus motus ad postremam 4 , qux vos multum delectat, pervenit voluptatem, nunquam in paradiso, nisi cum ad gignendum esset necessaria, ad voluntatis nutum exsurgeret. Hanc si placet vobis in paradiso collocare, et per talem concupiscentiam carnis, quæ nec præveniret, nec tardaret, nec excederet imperium voluntatis, vobis videtur in illa felicitate filios potuisse generari, non repugnamus. Ad hoc enim quod agimus, sufficit nobis quia nunc talis in hominibus non est, qualem in illius felicitatis loco esse potuisse conceditis. Qualis quippe nunc sit, profecto omnium sensus mortalium, etsi cum verecundia, confitetur : quia et castos etiam nolentes, eamque temperantia castigantes, inquietudine inordinata importunaque sollicitat, et plerumque sese volentibus subtrahit, nolentibus ingerit; ut nihil aliud inobedientia sua, quam illius priscæ inobedientiæ pœnam se esse testetur. Unde merito de illa et tunc primi homines, quando pudenda texerunt, et nunc qui se utcumque hominem esse considerat, omnis pudens impudensque confunditur, absit ut de opere Dei, sed de pœna primi veterisque peccati. Verum vos non pro religiosa ratione, sed pro mosa contentione, nec pro humano pudore, sed pro vestro furore, ne vel ipsa concupiscentia carnis vitia

1 Sic Mss. At editi, pudentia. Editi, qribus. At Mss., ubi.

3 Editi soli, obedientia membrorum.

ani

* Editi, ad eam postremam. Manuscripti non habent,

[ocr errors][merged small]

ta credatur, et ex ea trahi originale peccatum; talem prorsus qualis nunc est, in paradisum conamini1 disputando revocare, eamque illic esse potuisse contendere, quam vel semper sequeretur inhonesta consensio,vel aliquando coerceret miseranda dissensio. Nos autem non multum curamus quid vos de illa sentire delectet. Quidquid tamen hominum per illam nascitur, si non renascatur, sine dubitatione damnatur, et necesse est esse sub diabolo, si non inde liberetur a Christo.

CAPUT XVIII. 36. Quarta Juliani antithesis, quod homo sit Dei opus, nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum cogatur. ‹ Homines, inquit, ‹ Dei opus esse defendimus nec ex illius potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed propria voluntate, aut bonum facere, aut malum in bono vero opere a Dei gratia semper adjuvari, in malum vero diaboli suggestionibus incitari. Ad hæc respondemus, Homines esse opus Dei, in quantuin homines sunt; sed sub diabolo esse, in quantum peccatores sunt, nisi eruantur inde per eum, qui non ob aliud factus est inter Deum et homines mediator, nisi quia ex hominibus non potuit esse peccator. Nec ex Dei potentia vel in malum vel in bonum invitum aliquem cogi; sed Deo descrente pro meritis ire in malum, et Deo adjuvante sine meritis converti ad bonum. Non enim est homo bonus si nolit; sed gratia Dei etiam ad hoc aljuvatur ut velit : quoniam non inaniter scriptum est, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13); et, Præparatur voluntas a Domino (Prov. vin, sec. LXX).

CAPUT XIX. 37. Initium bonæ voluntatis, donum gratiæ. Venire ad Christum est credere. Vis gratiæ. Vos autem in bono opere sic putatis adjuvari hominem gratia Dei, ut in excitanda ejus ad ipsum bonum opus voluntate, nihil cam credatis operari. Quod satis ipsa tua verba declarant. Cur enim non dixisti, hominem Dei gratia in bonum opus excitari, sicut dixisti, ‹ in malum diaboli suggestionibus incitari; sed aisti, in bono opere a Dei gratia semper adjuvari? tanquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus aggressus, in ipso jam opere divinitus adjuvetur, pro meritis videlicet voluntatis bona; ut reddatur debita gratia, non donetur indebita ac sic gratia jam non sit gratia (Rom. x1, 6); sed sit illud quod Pelagius in judicio Palestino ficto corde damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari (a). Die mihi, obsecro, quid boni Paulus adhuc Saulus, volebat, ac non potius magna mala, quando spirans cædem pergebat ad vastandos horrenda mentis cæcitate ac furore Christianos? Quibus meritis bonæ voluntatis Deus illum ab his malis ad bona, mirabili et repentina vocatione convertit (Act. 1x)? Quid ego dicam, quibus meritis, cum ipse clamet, Non ex operibus justitiæ quæ nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. m, 5)? Quid illud 1 Sic Mss. At editi, in paradiso conabimini.

* Mss., in nobis.

(a) Supra, lib. de Gestis Pelagii, n. 30.

quod jam commemoravi dixisse Dominum, Nemo potest venire ad me, quod intelligitur, Credere in me ; misi ei datum fuerit a Patre meo (Joan. vi, 66)? Utrum jam volenti credere pro meritis bonæ voluntatis hoc datur an potius ut credat, ipsa voluntas, sicut Sauli, desuper excitatur, etiam si tam sit aversus a fide, ut credentes etiam persequatur? Utquid enim nobis Dominus præcepit, ut oremus pro eis qui nos persequuntur (Matth. v, 44)? Numquid hoc oramus, ut eis pro bona eorum voluntate gratia Dei retribuatur, ac non potius ut mala in bonum voluntas ipsa1 mutetur Sicut credimus, tunc a sanctis quos persequebatur, non inaniter oratum esse pro Saulo (Act. VII, 59), ut ad fidem quam vastabat, voluntas ejus converteretur. Et illius quidem conversio desuper facta, manifesto etiam miraculo apparuit. Quam multi inimici Christi quotidie subito Dei occulta gratia trahuntur ad Christum? Quod verbum si non ex Evangelio posuissem, quanta de me propter hoc iste dixisset; cum etiam nunc obluctetur non mihi, sed illi qui clamat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. v1, 44) ? Non enim ait, Duxerit, ut illic aliquo modo intelligamus præcedere voluntatem. Quis trahitur, si jam volebat? Et tamen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant.

[ocr errors]

CAPUT XX. 38. Gratia Dei vis demonstratur. Hoc verum esse non conjectura suspicamur humana, sed evidentissima divinarum Scripturarum auctoritate dignoscimus. Legitur in Paralipomenon libris: Et quidem in Juda facta est manus Dei, ut daret illis cor unum, ut facerent præceptum regis et principum in verbo Domini ( Par. xxx, 12). Item per Ezechielem prophetam Dominus dicit: Dabo eis cor aliud, et spiritum novum dabo eis, et evellam cor eorum lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum; ut in præceptis meis ambulent, et justificationes meas observent, et faciant eas (Ezech. xxxvi, 26, 27). Quid est autem quod Esther illa regina orat, et dicit, Da sermonem concinnum in os meum, et verba mea clarifica in conspectu leonis, et converte cor ejus in odium impugnantis nos? Utquid ista in oratione dicit Deo, si non operatur Deus in cordibus hominum voluntatem? Sed forte hoc mulier insipienter oravit. Videamus ergo utrum inaniter præmissus fuerit orantis affectus, et consecutus non fuerit exaudientis effectus. Ecce ingreditur ad regem. Ne multa dicamus. Et quia non ordine suo ingrediebatur, magna necessitate compulsa, intuitus est cam, sicut scriptum est, velut taurus in impetu indignatiouis sue. Et timuit regina, et conversus est color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatæ suæ, quæ præccedebat eam. Et convertit Deus, et transtulit indignationem ejus in lenitatem. Jam sequentia commemorare quid opus est, ubi Deum comEditi, eorum. Mss., ipsa.

plevisse quod illa rogaverat, divina Scriptura testatur (Esth. XIV-XVI), operando in corde regis, quid aliud, quam voluntatem, qua jussit et factum est quod ab eo regina poposcerat? Quam Deus jam, ut fieret, exaudierat, qui cor regis, antequam mulieris sermonem poscentis audisset, occultissima et efficacissima potestate convertit, et transtulit ab indignatione ad lenitatem, hoc est, a voluntate lædendi ad voluntatem favendi secundum illud Apostoli, Deus operatur 1 in vobis et velle. Numquid homines Dei qui hæc scripserunt, imo ipse Spiritus Dei, quo auctore per eos ista conscripta sunt, oppugnavit liberum hominis arbitrium? Absit: sed Omnipotentis in omnibus et judicium justissimum, et auxilium misericordissimum commendavit. Sufficit enim scire homini quod non est iniquitas apud Deum. Jam quomodo ista dispenset, faciens alios secundum meritum vasa iræ, alios secundum gratiam vasa misericordiæ (Rom. 1x, 22, 23); quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Id. x1, 34) ? Si ergo ad honorem gratiae pertinemus, non simus ingrati, tribuendo nobis quod accepimus. Quid enim habemus, quod non accepimus (I Cor. iv, 7)?

3

14,

CAPUT XXL-39. Quinta Juliani antithesis, de justis veteris Testamenti. Dicimus, inquit, sanctos veteris Testamenti perfecta hinc justitia ad æternam transisse vitam, id est, studio virtutis ab omnibus recessisse peccatis: quia et illi quos legimus aliquid peccasse, postea tamen eos emendasse cognovimus. Quantælibet fuisse virtutis antiquos prædices justos, non eos salvos fecit nisi fides Mediatoris, qui in remissionem peccatorum sanguinem fudit. Ipsorum enim vox est: Credidi, propter quod locutus sum ( Psal. cxv, 1). Unde ait et apostolus Paulus: Habentes autem eumdem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. iv, 13). Quid est, eumdem spiritum; nisi quem justi quoque ili habuerunt, qui ista dixerunt? Dicit etiam apostolus Petrus Quid vultis jugum imponere Gentibus, quod neque nos portare potuimus, neque patres nostri ? Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvi fieri, quemadmodum et illi (Act. xv, 10, 11). Hoc vos non vultis, inimici huic gratiæ, ut eadem gratia Jesu Christi salvi facti credantur antiqui: sed distribuitis tempora secundum Pelagium, in cujus libris hoc legitur; et ante Legem dicitis salvos factos esse natura, deinde per Legem, postremo per Christum, quasi hominibus duorum superiorum temporum, ante Legem scilicet et in Lege, sanguis Christi non fuerit necessarius: evacuantes quod dictum est, Unus enim

1 Editi, Deus enim qui operatur. Abest, enim qui, a manuscriptis.

MSS. Vaticani et Gallicani, faciens alia secundum meritum vasa iræ, alia, etc.

Vatic. Miss., quantalibet fuisse virtute.

Hic editio Lov., salvos fieri. At suj ra, in libro de Peccato originali, n. 29, convenit cum editionibus aliis et cum manuscriptis.

Sic Mss. At editi, inimici gratiæ Christi; omisso, huic. Ita Gallicani et Vaticani Mss. At edit., per naturam. Confer libri de Peccato originali, n. 50.

Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5).

CAPUT XXII. 40. Sexta antithesis, de gratia omnibus necessaria et de Baptismo parvulorum. ‹ Gratiam Christi, inquiunt, omnibus necessariam et majoribus et parvulis confitemur; et eos qui dicunt de duobus baptizatis natum non debere baptizari, anathematizamus. › Novimus quomodo non secundum Paulum apostolum, sed secundum Pelagium hæreticum ista dicatis: parvulis videlicet Baptismum necessarium, non propter remissionem peccatorum, sed tantummodo propter regnum cœlorum. Datis enim eis extra regnum Dei locum salutis et vitæ æternæ, etiamsi non fuerint baptizati. Nec attenditis quod scriptum est Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit1 qui autem non crediderit, condemnabitur ( Marc. XVI, 16). Propter quod in Ecclesia Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea quæ illis in Baptismo remittuntur peccata traxerunt. Nec illud cogitatis, eos vitam habere non posse, qui fuerint expertes corporis et sanguinis Christi, dicente ipso, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan v1, 54). Aut si evangelicis vocibus cogimini confiteri, nec vitam salutemque posse habere parvulos de corpore exeuntes, nisi fuerint baptizati; querite cur compellantur non baptizati secundae mortis subire supplicium, judicante illo qui neminem damnat immeritum; et invenietis quod non vultis, originale peccatum.

CAPUT XXIII.—41. Septima antithesis, de Baptismi effectu. Eos etiam qui dicunt, › inquit, ‹ Baptisma non omnia peccata delere, condemnamus; quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. › Hoc dicimus et nos: sed parvulos quoque per ipsa mysteria, primæ nativitatis et obnoxiæ successionis vinculis solvi, non dicitis vos. Propter quod de Ecclesia Christi, quæ hoc antiquitus tenet, oportet ut sient alii hæretici segregemini et vos.

[ocr errors]

CAPUT XXIV. 42. Juliani Epistolæ conclusionem refellit. Jam vero quod ita concludit Epistolam, ut dicat, Nemo ergo vos seducat, nee se negent impii ista sentire. Sed si verum dicunt, aut audientia detur, aut certe isti ipsi episcopi, qui nunc dissident, damnent quæ supra dixi cum Manichæis ista tenere, sicut nos ista damnamus que de nobis jactant; et fit plena concordia: quod si nolunt, scitote cos esse Manichæos, et ab corum vos abstinete consortiis; › contemnendum est potius quam refellendum. Quis enim nostrum dubitat anathema dicere Manichris, qui dicunt a bono Deo nec homines, nec nuptias institutas, nec legem datam, quæ per Moysen Hebræo populo ministrata est ? Sed et Pelagianis non immerito anathema dicimus, qui tam sunt inimici gratiæ Dei, quæ venit per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. vn, 25), ut eam dicant non gratis, sed secundum merita nostra dari, ac sie gratia jam non sit gratia ( Id. x1, 6); tantumque constituunt ! Vaticani Mss. Qui baptizatus fuerit credens, salvus, Er. et Lov., et sit. Am. et Mss.. et fit.

e: it.

In libero arbitrio, quo in profundum demersus est homo, ut eo bene utendo dicant hominem mereri gratiam: cum nemo bene illo uti possit, nisi per gratiam, quæ non secundum debitum redditur, sed Deo gratis miserante donatur. Parvulos autem ita conten

1

dunt esse jam salvos, ut a Salvatore audeant negare salvandos. Et hæc exsecrabilia dogmata tenentes et seminantes, adhuc insuper flagitant audientiam, damnati debeant agere pœnitentiam. Sic Mss. Editi vero, ut Salvatori.

LIBER SECUNDUS.

cum

Epistolam Pelagianorum alteram, calumniis in Catholicos instar primæ refertam, quæ octodecim episcoporum nomine Thessalonicam ab ipsis missa est, excutiendam suscipit. Ac primo Catholicos haudquaquam incidere in Manichæorum errores, dum Pelagianorum dogmata detestantur, hereticis iisdem inter se collatis ostendit. Calumniam prævaricationis in posteriore Pelagii Colestiique sub Zosimo damnatione admisse pro ulsat a Romanis clericis, ostendens Pelagiana dogmata nunquam Romæ approbata, tametsi Zosimi clementia lenius aliquandiu actum sit cum Celestio, ut ad corrigendos errores suos adduceretur. Gratie nomine nec fatum asseri a Catholicis, nec personarum acceptionem Deo tribui : quamvis revera Dei gratiam non secundum merita hominum dari dicant, et boni cupiditatem primam inspirari a Deo, ita ut omnino non incipiat homo ex malo in bonum commutari, nisi hoc in illo agat indebita et gratuita misericordia Dei.

CAPUT PRIMUM. — 1. Pelagiani Catholicos Manichæorum nomine criminantur. Jam nunc aliam, non Juliani tantum, sed ei communem cum plurimis Pelagianis episcopis, quam Thessalonicam miserunt, consideremus Epistolam, eique, Domino adjuvante, respondeamus, ut possumus. Quod opus nostrum ne longius fiat, quam causæ ipsius necessitas postulat; quid opus est ea quoque refellere, quæ dogmatis eorum insidiosa venena non continent, sed tantum in auxilium suum, vel pro catholica fide contra Manichæorum, sicut loquuntur, profanitatem, consensionem Orientalium episcoporum videntur exposcere ; nihil aliud nitentes, nisi ut horribili hæresi objecta, cujus se adversarios esse confingunt, lateant inimici gratiæ in laude naturæ ? Quis enim eis hinc commovit aliquando quæstionem? Aut cui Catholicorum propterea displicent, quia damnant eos quos prædixit Apostolus recessuros a fide, cauteriatam habentes conscientiam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos immundos putant, nec putanies a Deo cuncta esse condita? Quis eos aliquando negare compulit, quod omnis creatura Dei bona sit (1 Tim. iv, 1-4), et nulla substantia sit quam non summus fecerit Deus, nisi ipse Deus qui non est ab aliquo factus? Non ista in eis, quæ constat esse catholica, reprehenduntur atque damnantur. Impietatem quippe Manichæorum nimium stultam et noxiam, non solum fides catholica detestatur; verum etiam hæretici omnes, qui non sunt Manichæi. Unde et isti Pelagiani hoc bene faciunt, Manichæis anathema dicere, et eorum erroribus contradicere. Sed faciunt duo mala, quibus et ipsi anathematizandi sunt: unum, quod Catholicos Manichæorum nomine criminantur; alterum, quod etiam ipsi hæresim novi erroris inducunt. Neque enim quia Manichæorum morbo non laborant, proplerea fidei sanæ sunt. Non unum pestilentiæ est genus, quemadmodum in corporibus, ita et in mentibus. Sicut ergo medicus corporis non continuo pronuntiasset a mortis periculo liberum quem negasset hydropicum, si alio lethali morbo perspexisset ægrotum ita istis non ideo veritas gratulatur, quia Manichæi non sunt, si alio genere perversitatis insaniunt.

Eliti, et. Castigantur a manuscriptis.

* Gallicani Mss., concessionem.

Editi, nimiam. Aptins Mss., nimium.

* Codices Gallicani, liberatum.

[ocr errors]

Quapropter aliud est quod anathematizamus cum eis, aliud quod in eis. Detestamur enim cum eis, quod recte displicet etiam ipsis ; ita tamen ut detestemur in eis, unde recte displicent ipsi.

CAPUT II. 2. Manichæorum et Pelagianorum hæreses sibi mutuo adversæ et æque a catholica Ecclesia reprobata. Manichæi et Pelagiani quatenus errore conjuncti, quatenus separati. Manichæi dicunt, Deum bonum non omnium naturarum esse creatorem: Pelagiani dicunt, Deum non esse omnium ætatum in hominibus mundatorem, salvatorem, liberatorem. Catholica utrosque redarguit, et contra Manichæos defendens Dei creaturam, ne ab illo instituta negetur ulla natura; et contra Pelagianos, ut in omnibus ætatibus perdita requiratur humana natura. Manichæi carnis concupiscentiam non tanquam accidens vitium, sed tanquam naturam ab æternitate malam vituperant Pelagiani eam tanquam nullum vitium, sed naturale sit bonum insuper laudant. Catholica utrosque redarguit, Manichæis dicens, Non natura, sed vitium est; Pelagianis dicens, Non a Patre, sed ex mundo est: ut eam velut malam valetudinem sanari utrique permittant, desinendo illi tanquam insanabilem credere, isti tanquam laudabilem prædicare. Manichæi negant homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali: Pelagiani dicunt etiam hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium ad faciendum præceptum bonum. Catholica utrosque redarguit, et illis dicens, Fecit Deus hominem rectum (Eccle. vi, 50): et istis dicens, Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. vín, 36). Manichæi dicunt, animam particulam Dei, naturæ make comjustam, non quidem particulam, sed creaturam Dei, mixtione habere peccatum : Pelagiani dicunt, animam etiam in ista corruptibili vita non habere peccatum. Catholica utrosque redarguit, Manichæis dicens, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Maith. XII, 55); quod non diceretur homini, qui naturam facere non potest, nisi quia peccatum non natura, sed vitium est: Pelagianis dicens, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). His morbis inter se contrariis Manichæi Pelagianique confligunt, dissimili

« PoprzedniaDalej »