Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

(I Cor. iv, 16): secundum autem quod de homine 1.lo nati sumus, per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. v, 12), sine peccato non sumus; quia sine illius infirmitate nondum sumus, donec illa renovatione, quæ fit de die in diem, quoniam secundum ipsam ex Deo nati sumus, infirmitas tota sanetur, in qua ex primo homine nati sumus, et in qua sine peccato non sumus: cujus reliquiis in homine interiore manentibus, quamvis de die in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quomodo enim verum est, Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum: cum secundum visionem et cognitionem quæ erit in specie, nemo eum in hac vita videat atque cognoscat; secundum autem visionem atque cognitionem quae est in fide, multi sint qui peccent, certe ipsi apostatæ, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit, secundum visionem et cognitionem quæ adhuc in fide est, non vidit eum, neque cognovit eum? Sed intelligendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et cognoscit infirmitas vero absumenda non videt, nec cognoscit eum; in cujus quantiscumque reliquiis interius constitutis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Cum ergo per gratiam renovationis filii Dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quid erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit. Et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est. Sanctificat se, non per se ipsum, sed credendo in illum et invocando illum qui sanctificat sanctos suos cujus sanctificationis perfectio, quæ nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablaLura est.

-

[ocr errors]

CAPUT XIX. — 40. Item dicunt, › inquit, ‹ Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. 1x, 16). Quibus ‹ respondendum esse dicit, quod idem apostolus alibi de quodam ait : Quod vult faciat (1 Cor. vii, 36). Item, inquit, ‹ad Philemonem de Onesimo: Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum essel, sed voluntarium (Philem. 13, 14). Item in Deuteronomio Vitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum; elige vitam, ut vivas (Deut. xxx, 15, 19). Item apud Salomonem: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui : adjecit ei mandala et præcepta; si voles præcepta, servabunt te, et in posterum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod vis porrige manum tuam. Ante hominem bonum et malum, vila et mors, paupertas et honestas a Domino Deo sunt (Eccli. xv, 14-18). Item apud Isaiam: Et si volueritiş et audieritis me, cuw bona sunt terræ manducabilis; si autem nolueritis

nec obaudieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est hæc ›(Isai. 1, 19, 20). Hic vero, quantumlibet isti se obtegant, aperiuntur. Declarant enim se contra Dei gratiam vel misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus, Fiat volunta s tua sicut in cœlo et in terra; vel, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 10, 13). Utquid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserentis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sel quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adjuvetur. Hæc est fidei sanitas, que nos facit quærere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis (Luc. x1, 9). Contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordi.e Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus, quam sermonibus meis.

41. Videte tamen, obsecro, quale sit, ideo volenti et currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quæ illum etiam prævenit, ut curreret, quia de quodam ait Apostolus, Quod vult faciat : ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit, Non peccat, si nubat. Quasi pro magno habendum sit, velle nubere, ubi de adjutorio divinæ misericordia operosius disputatur. Aut vero etiam ibi prodest aliquid velle, nisi Deus providentia, qua gubernat omnia, marem feminamque conjungat. Aut quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus, Ut non quasi ex necessitate bonum ejus esset, sed voluntarium: quasi aliter sit voluntarium bonum, nisi cum Deus operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13). Aut quia in Deuteronomio scriptum est, Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum; et admonuit ut eligeret vitam : quasi et ipsa admonitio non de misericordia veniat; vel aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi charitatem inspiraret, et electam habere præstaret : de quo dictum est, Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Psal. xxix, 6). Aut quia dictum est, Si voles præcepta, servabunt te : quasi non debeat Deo agere gratias, quia præcepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis hæc velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum, sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio: quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est, Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX); et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei ( Rom. x11, 3); et, Nemo potest ad me venire, ait Princeps fidei, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. Quod de fide dictum esse qua in cum creditur, satis evidenter postea explanat, ubi dicit: Verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed quidam sunt ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus, qui essent credentes, et quis eum: traditurus esset; et dioebat, Propterea dixi vobis, quia

1

1 Vetus codex Corbeiensis hoc et altero loco, altius. Contra alii quatuor manuscripti utroque loco constanter habent, altior.

[ocr errors]

nemo potest ad me venire, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. vi, 44, 64, 65, 66).

42. Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit, Si volueritis et audieritis me, quæ bona sunt terræ manducabitis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est hæc. Quasi non lex tota hujusmodi conditionibus plena sit: aut ob aliud superbis præcepta ista data sint, nisi quia lex prævaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. 111, 19). Unde subintravit ut abundaret delictum; et ubi abundavit delictum; superabundavit gratia (Rom. v, 20): id est, ut acciperet homo præcepta, superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam prævaricator, liberatorem salvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam pædagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt ( Psal. xv, 4 ), quibus sanandis opportune Christus advenit. In cujus gratiam etiam justi antiqui crediderunt, eadem ipsa gratia ejus adjuti, ut gaudentes eum prænoscerent, et quidam etiam prænuntiarent esse venturum: vel in illo populo Israel, sicut Moyses, et Jesus Nave, et Samuel, et David, et cæteri tales; vel extra ipsum populum, sicut Job; vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe, et quicumque alii sunt, quos vel commemorat vel tacet Scriptura divina. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et homin im, homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5), sine cujus gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam postea suis iniquitatibus addidit.

CAPUT XX. 43. Quale est autem, quod iste posuit in extremo : « Si quis dixerit, Potest fieri ut homo vel verbo non peccet? respondendum est,› inquit, ‹ Si vult Deus, potest: vult enim Deus, ergo potest. Item ait: «Si quis dixerit, Fieri potest ut homo non in cogitatione delinquat? respondendum est, Si vult Deus, potest: vult enim Deus, ergo potest›› Videte quemadmodum noluerit dicere, Si Deus adjuvet, potest; cui dicitur, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. xxvi, 9) : non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda, sed ad gerendam perficiendamque justitiam; propter quod dicimus, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. v, 13). Nec adjuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit: adjuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est: quoniam quos ante præscivit, et prædestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem prædestinavit, illos et vocavit ; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit (Rom. VII, 29, 30). Currimus ergo, cum próficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit (sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur): ut ex omni parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati; quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque ad

juvat. Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum præceptis, sacramentis, exemplis; sed etiam Spiritu sancto, per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. v, 5), quæ interpellat gemitibus inenarrabilibus (Id. v, 26. ), donec in nobis perficiatur sanitas, et Deus sicuti est, videndus æterna veritate monstretur.

[ocr errors]

CAPUT XXI. - 44. Quisquis ergo fuisse vel esse in hac vita aliquem hominem, vel aliquos homines putat, excepto uno Mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinæ Scripturæ, ubi Apostolus ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. v, 12 ). Et necesse est ut impia contentione asserat, esse posse homines, qui sine mediatore Christo liberante atque salvante sint liberi salvique a peccato; cum ille dixerit, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. ix, 12, 13). Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum ita quem quam hominem juste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Joanni qui ait : Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, el veritas in nobis non est (1 Joan. 1, 8). Non enim ait, habuimus; sed, habemus. Quod si quisquam asserit de illo peccato esse dictum, quod habitat in carne mortali nostra secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, cujus peccati desideriis ne obediamus Paulus Apostolus præcipit (Rom. vi, 12); non autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad nullum opus malum omnino consensit, vel facti, vel dicti, vel cogitati, quamvis ipsa concupiscen tia moveatur, quæ alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit, nobisque moveatur invitis subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus : Dimitte nobis debita nostra : quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu linguæ, vel in oblectanda cogitatione, ejusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus; sed tantummodo dicendum esset, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. vi, 12, 13). Nec Jacobus apostolus diceret, In multis offendimus omnes (Jacobi 1, 2). Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra justitiæ rationem appetendo seu vitando, faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens, sive prævalens persuadet. Postremo, si excepto illo Capite nostro, sui corporis salvatore, asseruntur vel fuisse, vel esse in hac vita aliqui homines justi sine aliquo peccato, sive nunquam consentiendo desideriis ejus, sive quia pro nullo peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet Deus 1 Sola editio Lov., qui.

est.

:

[ocr errors]

Sic meliores Mss. At editi, et Deus sicut videndus 3 Corbeiensis codex et unus ex Belgicis Mss., ut los pietate.

(quamvis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat Dominus peccatum (Psal. xxvi, 9.), non nimis existimo reluctandum. Scio enim quibusdam esse visum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quanquam nec defendere valeam'. Sed plane quisquis negat, nos orare debere, 1 Manuscripti tres Gallicani et duo Vaticani, audeam.

ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiæ Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem); ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathemandum esse noa dubito.

ADMONITIO

IN LIBRUM DE GESTIS PELAGII.

Anno Christi 415 Pelagius apud Palæstinam hæresis postulatus, in judicium semel atque iterum adducitur. In primo quidem judicio, quod Joannes Jerosolymorum episcopus in presbyterorum conventu die circiter trigesima julii habuit, nulla gesta confecta esse scribit Augustinus in subsequente libro, nn. 33, 55. Tempus hujus conventus ac diem licuit ab Orosio Hispano presbytero discere, qui conventui eidem interfuit, et ex ejus actis nonnulla memoratu digna litteris consignavit in Apologia sua (a) : ubi multis ex utraque parte actitatis tandem Joannem episcopum novissimam sententiam protulisse dicit, ut ad beatum Innocentium papam Romanum fratres et epistolæ mitterentur, universis quod ille decerneret secuturis.

Alterum postea judicium cum gestorum conscriptione habitum fuit apud Diospolim, Palæstinæ urbem, ab episcopis quatuordecim. Singulos episcopos suis ipsorum nominibus laudat Augustinus in libro primo contra Julianum, nn. 19, 32, hoc ordine: Eulogium, Joannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium, Porphyrium alium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium, Chromatium, Jovinum, Eleutherium, et Clematium. Porro quin Eulogius ipse Cæsareensis episcopus ac provinciæ Palæstina primas fuerit, ambigit nemo : quippe cum aliis tredecim episcopis, ipsimet etiam Joanni Jerosolymitano, constanter ab Augustino præponatur. Synodum Natali Dominico imminente celebratam intelligimus ex Luciani epistola de Revelatione corporis Stephani martyris (b). Nam ubi narravit tres visiones anno 415 sibi divinitus ostensas, primam die tertia decembris, secundam die decima, tertiam die decima septima, tumque sc Joanni apud Jerosolymam rem numtiasse, sibi vero ab Joanne jussum ut sepulcrum effossa terra quæreret: testatur deinde se reperto sepulcro mox ad Joannem rursum adiisse, cum esset, ait, in Lidda, quæ est Diospolis, synodum agens. Hoc nimirum in diem circiter vigesimam primam decembris incidit: siquidem pergit Lucianus, Joannem assumptis secum aliis duobus episcopis, Eutonio Sebastensi, et Eleutherio Jerichontino, venisse, atque iis præsentibus Martyris reliquias die vigesima sexta ejusdem mensis trauslatas fuisse.

Pelagii causam in synodo defendisse Annianus quidam diaconus Celedensis putatur, eruditis nonnullis de hoc diacono, quam de Pelagio, facilius interprctantibus Hieronymum Alypio et Augustino, epistola inter Augustinianas 202, n. 2, scribentem: Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur. Ubi Diospolitanam synodum Hieronymus miserabilem dixit, non ob aliud, opinamur, nisi quod a Pelagio delusam ex actis cognosceret. Innocentius papa visis iisdem actis professus est, se non posse, episcoporum illorum nec culpare, nec approbare judicium (epist. 183, inter Augustinianas, n. 4). Cæterum Augustinus illos in subsequente libro, n. 4, pios judices, et libro primo contra Julianum, n. 19, catholicos judices vocat, qui Pelagium objectos sibi errores ejurantem, arbitrati catholicum, absolverunt : sæpe vero eosdem quatuordecim antistites contra Julianum veritatis catholica testes citat.

De Synodi gestis, præter auditum, nihil habere se significabat in epistolis 175, n. 4,et 177, n. 2, ad Innocentium datis anno 416. Et Joannem Jerosolymitanum ut illa sibi transmitteret, enixe petebat, epistola 179, n. 4. Sed ea penes ipsum erant, cum epistolam 186 ad Paulinum circa medium annum 417 scripsit. Hic itaque liber, post accepta gesta continuo editus, ad initium ejusdem anni 417 revocatur.

Etsi autem hoc opus in libro de Peccato originali, n. 15, vocetur, De Gestis Palæstinis; quo id ipsum titule designat Prosper in libro contra Collatorem, cap. 43; tamen retinenda inscriptio, De Gestis Pelagii, quæ et antiquis exemplaribus, et ipsi Retractationi operis (Retract. lib. 2, cap. 47), ab Augustino recognita, præfigitur. Sic videlicet opus inscripsit, sive quod jam vulgo receptum esset, ut gesta Pelagii purgationisque ipsius dicerentur (c), quibus se illum purgatum jactabat; sive quod hic agendum esset de ipsis gestis que idem ilie prius emiserat breviata et corrupta. Hinc Possidius in Indiculo, cap. 4, Contra Gesta Pelagii librum nuncupavit.

Ex co libro Photius Diospolitana synodi notitiam cepit perquam accuratam, et bibliothecæ suæ codici 54

(a) Vide infra, Append. parte 2. (b) Exstat in Appendice tomi 7. (c) Lib, de Gestis Pelagi, n. 55.

commendavit (a). Atque hinc intelligas eum Augustini librum ex illis esse, quos in græcum sermonem translatos narrat Possidius in ejus Vita, cap. 11 vel 21, n. 59. Aurelium ipsum, cui liber scriptus est, Carthaginis episcopum Photius ibidem, et ante illum Prosper in libro contra Collatorem, cap. 43, appellavit. Id si non docebat olim titulus, ambo ex libri lectione, n. 23, nullo negotio compererunt.

[blocks in formation]

In librum de Gestis Pelagii, vide lib. 2, cap. 47, Retractationum, t. 1, col. 649, a verbis, Per idem tempus, usque ad verba, Posteaquam in manus nostras. M.

DE

S. AURELII AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

GESTIS PELAGII

Ad Aurelium episcopum.

LIBER UNUS1 (a).

Singula errorum capita Pelagio apud Palæstinam Synodum objecta, cum ejusdem ad illa responsionibus, minutatim excutuntur. Quanquam autem absolutionem a Synodo Pelagius consecutus sit, in eo tamen residere adhuc suspicionem hæreseos, monstral Augustinus: ac denique hominem Synodi sententia sic esse absolutum, ut ipsa hæresis, propter quam in judicium venit, incunctanter damnata fuerit.

1. Posteaquam in manus nostras, sancte papa Aureli, ecclesiastica gesta venerunt, ubi Pelagius ab episcopis quatuordecim provinciæ Palæstina catholicus est pronuntiatus, cunctatio mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque fidentius de ipsa ejus defensione dubitabam. Ilanc enim jam in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram (b). Sed quia ejus cum illa nullas a se (c) datas litteras sumpseram, verebar ne aliquid aliter in meis verbis inveniretur, quam legeretur episcopalibus gestis: atque ita forsitan negante Pelagio quod ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile convinci uno teste non posset, ego potius ab iis qui ei neganti faverent, aut suppositæ falsitatis, aut, ut mitius dicam, teinerariæ credulitatis arguerer. Nunc ergo cum ea pertracto qua gesta testantur, jam quantum mihi videtur, utrum pro se ille sic egerit, dubitatione sub

lata, profecto et de ipsius defensione, et de hoc opere nostro Sanctitas tua, atque omnis qui legerit, facilius et certius judicabit.

CAPUT PRIMUM. 2. Primum itaque Domino Deo, rectori custodique meo, ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, qui in ea causa judices consederunt, opinio non fefellit. Responsiones enim ejus non immerito approbaverunt, non curantes quomodo ea quæ objiciebantur, in opusculis suis posuerit, sed quid de his in præsenti examinatione responderit. Alia est enim causa fidei non sanæ, alia locutionis incauta. Denique in his quæ de libello, quem dederunt (a) sancti fratres et coepiscopi nostri Galli, Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicut postea probabilius comperimus) unius eorum ægritudinem, præsentes esse minime potuerunt, recitata sunt objecta Pelagio, illud est primum,

ADMONIO PP. BENEDICTINORUM.

Liber de Gestis Pelagii ab innumeris mendis purgatus est auxilio veterum exemplarium, Gallicani quidem unius ex bibliotheca Colbertina, et Italorum quatuor, Romani scilicet, cujus variantes lectiones ad oram sui libri Velserus adscripsit, et aliorum trium manuscriptorum quæ in bibliothecis Magni Ducis Florentiæ asservantur. Editiones porro ejusden opusculi quatuor inter se contulimus: Vels., id est, quæ Marco Velsero et Antonio Velsero procurantibus, anno Christi 1611 Augustæ Vindelicorum confecta est; et suar., que per Franciscum suarez ab exemplari, quod ipsi vir eruditus, et omni, ut ait, fide dignus dedit, expressa est, atque post ipsius obitum in prolegomeno sexto ad libros de Gratia, capite septimo vulgata; item editionem Mas., quæ nimirum ex Bernardi Masii officina prodiit Lovanii, anno 1647; ac denique Vign., id est, eam quam Hieronymus Viguierius in Augustiniano Supplemento edi curavit.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas.

Titulus in editionibus erat: Divi urehi Augustini nipponensis episcopi liber ad sanctum episcopum Aurelium de Gestis Pelagii, contra adversarios gratiæ Domani nostri Jesu Christi.

Editio Velseri et Colbertinus Ms., vestras. At in editionibus aliis emendatum est, nostras: merito quidem et suffragante libro secundo Retractationum, cap. 47.

Sic veteres codices, Vaticanus et Colbertinus. Editi ve

ro: Nunc pertracto ergo quæ gestu testantur.

Editio Velseri oniiuin priam, et Mss., jam quantum mihi videbar.

(a) scriptus sub initium anni 11.

(b) vide infra, n. 57.

(c) Forte, ad ine.

1 Colbertinus Ms., nostro.
(a) Eulogio episcopo: infra, n. 9.

M

2

quod in libro suo quodam scribit, Non posse esse sine peccato, nisi qui legis scientiam habuerit. › Quo recitato Synodus dixit: Tu hoc edidisti, Pelagi? At ille respondit: Ego quidem dixi, sed non sicut illi intelligunt: non dixi, non posse peccare qui scientiam legis habuerit; sed, adjuvari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est, Legem in adjutorium dedit illis › (Isai. vín, 20, sec. LXX). Hoc audito, Synodus dixit: Non sunt aliena ab Ecclesia, que dicta sunt a Pelagio. Plane aliena non sunt, que respondit: illud vero quod de libro ejus prolatum est, aliud sonat. Sed hoc episcopi, Græci homines, et ea verba per interpretem audientes, discutere non curarunt; hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur, sensisse se diceret, non quibus verbis eadem sententia in ejus libro scripta diceretur.

5. Aliud est autem, hominem per scientiam legis ad non peccandum adjuvari; et aliud est, non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit. Curn enim videamus, exempli gratia, et sine tribulis areas triturari, quamvis adjuvent si adsint; et sine pædagogis posse pueros pergere in scholam, quamvis ad hoc non sint inutilia pædagogorum adjumenta; et multos sine medicis ab ægritudine convalescere, quamvis manifesta sint adjutoria medicorum; et aliis cibis sine pane homines vivere, quamvis panis adjutorium valere plurimum non negetur; et alia multa, quæ nobis tacentibus cogitanti facile occurrunt: profecto admonemur adjutoriorum genera esse duo. Alia quippe sunt, sine quibus illud ad quod adjuvant, effici non potest; sicut sine navi naviga! nemo, nemo sine voce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce intuetur, et multa hujusmodi: unde est etiam illud, quod nemo sine Dei gratia recte vivit. Alia vero sunt adjutoria, quibus sic adjuvamur, ut etiam si desint, possit alio modo fieri propter quod ca requirimus sicut illa sunt que commemoravi; tribula ad fruges terendas, pedagogus ad puerum ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam salutem, et cætera talia. Quærendum est igitur, ex quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est, quomodo adjuvet ad non peccandum. Si eo modo, ut sine illa hoc non possit impleri ; non solum Pelagius verum respondit in judicio, sed etiam verum scripsit in libro: si vero eo modo, ut adjuvet quidem si adfuerit, possit tamen illud ad quod juvat, alio modo fieri, etiamsi ista defuerit; verum quidem respondit in judicio, quod merito episcopis placuit, adjuvari hominem ad non peccandum legis scientia; sed non verum scripsit in libro, non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit,› quod indiscussum judices reliquerunt, latini sermonis ignari, et ejus qui causam dicebat, confessione contenti; præsertim ubi ex adverso nullus astabat, qui verba libri ejus exponendo aperire inter

[ocr errors]

1 162 porti ulam, enim, ex manuscri¡ tis adjecimus.

* la VSS., humanitate confectum

3 Editio suar., u tatis scientia.

hcc

2

Editi et vss., hæc. Legendum videtur, lex; vel potius,

pretem cogeret, atque unde fratres non frustra moverentur, ostendere. Paucissimi quippe sunt legis peritt: multitudinem autem membrorum Christi usquequaque diffusam, et legis tam profunde ac multiplicis imperitam, simplicis fidei pietas et spes firmissima in Deo et charitas sincera commendat, quæ his donis prædita, gratia Dei se confidit a peccatis posse mundari per Jesum Christum Dominum nostrum.

CAPUT I. - 4. Ad hoc si forte Pelagius responderet, hane ipsam se dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse a peccatis, quæ per doctrinam fidei neophytis atque in Christo parvulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut Symbolum noverint; non quidem ista intelligi solet, quando habere quisquam scientiam legis dicitur; sed illa secundum quam legis periti appellantur: verumtamen, si hæc verba, quæ pauca numero, sed magna sunt pondere, et more omnium Ecclesiarum fideliter baptizandis intimantur, scientiam legis nuncuparet, asserens de hac se dixisse, non esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit, quæ necesse est tradatur credentibus, antequam ad ipsam remissionem veniant peccatorum; etiam sic circumdaret eumi, non disputantium, sed vagientium baptizatorum multitudo innumerabilis parvulorum, qui non verbis, sed ipsa innocentiæ veritate clamarent, Quid est, quid est quod scripsisti, non posse esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit? › Ecce nos grex magnus agnorum sine peccato sumus, et legis tamen scientiam non habemus. Nempe isti eum saltem, lingua tacente, tacere compellerent, aut forte etiam confiteri, vel nunc se ab illa perversitate correptum (a), vel certe hoc se quidem et ante sensisse, quod nunc in ecclesiastico dixit examine; sed ejus sententiæ non se circumspecta verba posuisse, et ideo fidem suam esse approbandam, librum emendandum. Est enim, ut scriptum est, qui labitur in lingua, et non in corde (Eccli. xix, 16). Quod si diceret, vel si dicat, quis eis. dem verbis incautius negligentiusque conscriptis non facillime ignoscat, cum sententiam, quam verba illa continent, non defendat, sed eam dicat suam, quam veritas probat? Hoc etiam pios judices cogitasse credendum est si tamen hoc quod in libro ejus latino est diligenter interpretatum, satis intelligere potuterunt, sicut ejus responsionem græco eloquio prolatam, et ob hoc facile intellectam, alienam non esse ab Ecclesia judicaverunt. Sed jam cætera videamus.

[ocr errors]

CAPUT III. 5. Adjecit enim episcopalis Synodus, et ait : ‹ Legatur et aliud capitulum. Et lectum est in eodem libro suo posuisse Pelagium,

Omnes voluntate propria regi. Quo lecto Pelagius respondit: Et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui Deus adjutor est eligenti bona: homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberi arbitrii. › Quo audito episcopi dixerunt : « Neque hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina. Quis enim condemnaret liberum arbitrium, vel negaret, cum quo Dei adju1 Ita Colbertinus codex. At plures editiones, de hac re. Editio Vasiana, de hac oratione. (a) Forte, correctum.

« PoprzedniaDalej »