Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui Scripturas canoricas sequerentur, vel sequi se crederent, credive voluissent. Unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. Nam ante parvum tempus (a) a quibusdam transitorie colloquentibus, cursin mihi aures perstricte sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, non ideo parvulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo. Qua novitate permotus, et quia opportunum non fuit ut contra aliquia dicerem, et non tales homines erant de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. Et ecce contra Ecclesiam 1 jam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriæ commendatur, ecce res in hoc discriminis adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur, ecce contra disputare atque scribere cogimur.

CAPUT VII. 13. Jovimani error. Disputatorum quorumlibet sententiæ non tanquam auctoritas canonica. Peccatum originale quomodo alienum. Omnes in Adam unus homo fuimus. Ante paucos annos Romæ quidam exstitit Jovinianus, qui sanctimonialibus etiam ælate jam provectioribus nuptias persuasisse dicitur, non illiciendo quo earum aliquam ducere vellet uxorem, sed disputando virgines sanctimonio dieatas nihil amplius fidelibus conjugatis apud Deum habere meritorum. Nunquam tamen ei hoc commentum venit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. Et utique si hoc astrueret, multo proclivius vellent feminæ nubere, fetus mundissimos parituræ. Hujus sane scripta, nam et scribere ausus est, cum fratres ad Hieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale comperit, verum etiam ad quædam ejus vana refutanda hoc tanquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit (Hieron. lib. 2 contra Jovinianum, paulo post initium). Id agentis hæc verba sunt: Qui dicit se, inquit, ‹ in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare ( Joan. 11, 6). Eligat adversarius e duobus quod vult, optionem ei damus. Manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet ut Christus. Si autem temerarium est, similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui cum malediceretur, non remaledixit, et tanquam agnus coram tondente, sic non aperuit os suum (Isai. LI, 9, et I Petr. 11, 22, 23); quem venit princeps mundi istius, et invenit in eo nihil (Joan. xiv, 50); qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus (11 Cor. v, 21). Nos autem, juxta Epistolam Jacobi, multa peccamus ‹ omnes › (Jacobi 1, 2), et nemo mundus a peccatis,

ad

1 Abest contra Ecclesiam, ab omnibus prope manuscriptis.

Er. et Lov., sanctimonia: corrupte. Vide Enarr. in Psal. 99, n. 13.

(a) Anno, credimus, 411, cum apud Carthaginem Collatio cun Donatistis haberetur. Quo tempore Pelagium a se visum testatur Augustinus, infra, in libro de Gestis Pelagii, n. 45.

nec si unius quidem diei fuerit vita ejuз (Job. xv, 5). Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut quis confidet mundum se esse a peccatis (Prov. xx, 9)? Tenemurque rei in similitudinem prævaricationis Adam. Unde et David dicit, Ecce in iniquitatibus conceplus sum, et in delictis concepit me mater mea › (Psal. L, 7).

14. Hæc non ideo commemoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tanquam canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat, ab initio usque ad præsens tempus quo ista novitas orta est, hoc de originali peccato apud Ecclesiæ fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis qui dominica tractarent cloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda, quam id tanquam falsum refutari ab aliquo tentaretur. Cæterum in Sanctis canonicis Libris viget hujus sententia clarissima et plenissima auctoritas clamat Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). Unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Ade etiam non peccantibus nocuit, cum Scriptura dicat, in quo omnes peccaverunt. Nec sic dicuntur ista aliena peccata, tanquam omnino ad · parvulos non pertineant: siquidem in Adam omnes tunc peccaverunt, quando in ejus natura illa insita vi 1 qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant vitas proprias, sed quidquid erat in futura pro-. pagine, vita unius hominis continebat.

:

Nulla,

CAPUT VIII. - 15. Unde errores. Similitudo a prœ. putio circumcisorum, et palea frumenti petita. inquiunt, ratione conceditur, ut Deus qui propria peccata remittit, imputet aliena. Remittit, sed spiritu regeneratis, non carne generatis : imputat vero non jam aliena, scd propria. Aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent, nondum erant: nunc vero carnali generatione jam eorum sunt, quibus nondum. spirituali regeneratione dimissa sunt.

16. Sed si Baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint, debent hoc carere peccato. Non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. Ecce unde plerumque convalescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intelligendis non sunt idonei. Cui enim auditori, vel quibus explicem verbis, quomodo mortalia vitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis immortalibus inchoati sunt; et tamen obsint vis, quos iidem ipsi, quibus jam non obsunt, ex eisdem vitiosis primordiis generaverint? quomodo id intelligat homo, cujus tardiusculam mentem impedit et su sententiæ præjudicium, et pervicacia gravissimæ vinculum? Verumtamen si adversus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino parvulos baptizari prohibent, aut superfluo baptizari contendunt, di

Editi, insita in qua. Castigantur ex manuscriptis, qui tamen hic sic dissentiunt, ut alii ferant, insita vis est in qua; alii, insita vi in qua; alii tandem, insita vi qua.

centes cos ex fidelibus natos, parentum meritum necessario consequi: tunc deberem ad hanc opinionem convincendam laboriosius rtassis et operosius excitari. Tunc si mihį apud obtusos et contentiosos, propter rerum naturæ obscuritatem, difficultas refellendi falsa et persuadendi vera resisteret, ad hæc forte que in usu atque in promptu essent exempla confugerem vicissimque interrogarem, ut quia eos moveret quomodo peccatum quod mundatur per Baptismum, mancat in eis quos genuerist baptizati; ipsi explicareat quomodo præputium quod per circumcisionem aufertur, maneat in eis quos genuerint circumcisi; quomodo etiam palea quæ opere humano tanta diligentia separatur, maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.

CAPUT IX. 17. Non semper christiani christianos, neque mundati mundatos gignunt. His et talibus forsitan utcumque conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis Sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent adhiberi, quam recto consilio baptizatorum parvuli baptizentur: quamque fieri possit ut homini habenti utrumque semen, et mortis in carne, et immortalitatis in spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest ejus filio generato per carnem ; sitque in isto remissione mundatum, quod sit etiam in illo simili remis-ione, velut circumcisione, velut trituratione ac ventilatione, mundandum. Nunc vero, quandoquidem cum eis agimus, qui confitentur baptizatorum filios baptizandos; quanto melius sic agimus, ut dicamus, Vos qui asseritis, de hominibus a peccati labe mundatis sine peccato nasci filios debuisse, cur non attenditis, eo modo vobis posse dici, de christianis parentibus christianos nasci filios debuisse? Cur ergo eos christianos fieri debere censetis? Numquid in eorum parentibus corpus christianum non erat, quibus dictum est, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. vi, 15)? An forte corpus quidem christianum de christianis parentibus natum est, sed non christianam animam accepit? Hoc vero multo est mirabilius namque utruml.bet de anima sentiatis, quia profecto cum Apostolo nou eam creditis antequam nasceretur aliquid egisse boui aut mali; aut de traduce attracta est, et similiter ut corpus de christianis christianum, anima etiam chri-tiana esse debuit; aut a Christo creata, vel in christiano corpore, vel propter christianum corpus, christiana debuit seu creari seu mitti. Nisi forte dicetis, christianos homines christianum corpus gignere potuisse, et ipsum Christum animam christianam non potuisse procreare. Cedite itaque veritati, et videte quia sicut fieri potuit, quod et vos fatemini, ut de christianis non christianus, de membris Christi non membrum Christi; atque ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tade men quocumque religionis nomine detinentur, consecratis non consecratus; ita etiam fieri, ut de

3

[blocks in formation]

mundatis non mundatus nascatur. Quid respondebitis, quare de christianis non christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed regeneratio christianos? Hanc igitur vobis reddite rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed omnes renascendo mundantur. Ac per hoc de hominibus ideo mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitar renascatur 1, ut etiam ipse mundetur. Potuerunt enim parentes ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt; non solum sicut frumenta paleam, et præputium circumcisus: sed etiam, quod et vos dicitis, fideles infidelitatem in posteros trajiciunt; quod non est jam illorum per spiritum regeneratorum, sed quo in carne generati sunt, mortalis seminis vitium. Nam utique quos parvulos per Sacramentum fidelium fideles faciendos esse judicatis, infideles natos ex parentibus fidelibus non negatis.

CAPUT X.-18. Anima num ex traduce. At enim, ♦ si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa <tantuni habet traducem peccati, et ipsa sola pœnam 4 meretur hoc enim sentiunt, injustum esse › dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adæ,

tam antiquum peccatum portet alienum. Attende, obsecro te, quemadmodum circumspectus vir Pelagius (nam ex ejus libro hæc quæ modo posui verba transcripsi) sensit quam in difficili de anima quæstione versetur. Non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed, si anima non est ex traduce: > rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in Scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus invenire, aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. Quapropter ego quoque huic propositioni non præcipiti assertione respondeo: Si anima non est ex traduce, ergo quæ ista justitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus immunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diversosque cruciatus, et, quod est horribilius, etiam dæmonum incursus in parvulis sustinere cogatur? Neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius que vivit ac sentit, pœnas luat. Hoc enim si justum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua justitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum, Baptismatis sacramento et gratiæ miseratione mundandum. Si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. Aut ergo utrumque occultum feramus, et nos homines esse meminerimus; aut alias aliud de anima opus, si necesse videbitur, cautela sobria disputando moliamur.

CAPUT XI.-19. Aculeus mortis quis Nunc tamen illud quod ait Apostolus, Per unum hon.inem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; sic accipiamus, ne tot tantisque apertissimis divinarum Scripturarum testimoniis, quibus docemur præter Chris sti societatem, quæ in illo et cum illo fit, cum Sacramentis ejus imbuimur, et ejus membris incorporamur, vitam

[blocks in formation]

salutemque æternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare judicemur. Neque enim alio sensu dictum est ad Romanos, Per unum hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; atque ita in omnes homines pertransiit : quam illo quo dictum est ad Corinthios, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Nemo quippe ambigit, hoc ibi de corporis morte dictum, quoniam de resurrectione corporis magna Apostoli intentione quæstio ver-abatur: et ideo videtur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quæstio de justitia. Hic autem ad Romanos utrumque posuit', et utrumque diutissime commendavit, peccatum in Adam, justitiam in Christo; et mortem in Adam, et vitam in Christo : quæ omnia verba sermonis apostolici, quantum potui satisque visum est, in primo, ut jam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui.

20. Quanquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret, mortem quoque corporis merito accidisse peccati. Cum enim dixisset, Oportet corruptibile ho induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem; tunc fiet, inquit, sermo qui scriplus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mcrs, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subjecit, Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex (1 Cor. xv, 21, 22, 53-56). Quia ergo, sicut Apostoli apertissima verba declarant, eo absorbebitur mors in victoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et immortalitatem; id est, quo vivificabit Deus et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem Spiritum ejus in nobis : manifestum est et hujus mortis corporis, quæ resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum aculeuin autem quo mors facta est, non quem mors fecit: peccato enim morimur, non morte peccamus. Sic itaque dictum est, aculeus mortis, quomodo lignum vite, non quod hominis vita faceret, sed quo vita hominis fieret : et quomodo lignum scientiæ, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. Sic ergo et aculeus mortis, quo mors facta est, non quem mors fecit. Sic enim dicimus et poculum mortis, quo aliquis mortuus sit, vel mori possit, non quod moriens mortuusve confecerit. Aculeus itaque mortis peccatum est, peccati punctu* mortificatum est genus humanum. Quid adhuc quærimus cujus mortis, utrum anime, an corporis? utrum primæ qua nunc omnes moriniur, an secundæ qua tunc impii morientur? Nulla causa est exagitandi quæstionem, nullus ter

3

[blocks in formation]

198

giversandi locus; Apostoli verba quibus id agebat, interrogata respondent: Cum mortale hoc, inquit, induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. De resurrectione corporis agebat, qua absorbebitur mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc ipsi morti insultabitur, quæ in victoriam resurrectione corporis absorbebitur. Tunc ei dicetur, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Morti ergo corporis hoc dicetur. Hanc enim absorbebit victoriosa immortalitas, cum mortale hoc immortalitatem induetur. Morti, inquam, corporis hoc dicetur: Ubi est victoria tua, qua omnes sic viceras, ut etiam Dei Filius tecum confligeret, teque non vitando, sed suscipiendo superaret? Vicisti n morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: victoria nostra, qua in corporibus absorpta es resurgentium, æterna constabit. Ubi est aculeus tuus? hoc est, peccatum, quo puncti et venenati sumus, ut te etiam in nostris corporibus figeres, et ea tam longo tempore possideres? Aculeus autem mortis est peccatum; virtus vero peccati, lex. Peccavimus in uno omnes; ut moreremur in uno onines: accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. Lex enim subintravit ut abundaret peccatum, et conclusit Scriptura omnia sub peccato. Sed Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (1 Cor. xv, 57), ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. v, 20) atque ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. m, 22), et vinceremus mortem per immortalem resurrectionem, et aculeum ejus peccatum per gratuitani justificationem.

CAPUT XII.-21. Præceptum de menstruata muliere non attingenda, non est figurate accipiendum. Sacra mentorum necessitas. Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. Omnes adimit atque aufert iste sanctæ Scripturæ sensus manifestus ambages. Quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis hujus, sic ab origine tractum est peccatum in hac carne peccati; propter quod sanandum, et propagine attractum, et voluntate auctum, atque ad ipsam carnem resuscitandam, medicus venit in similitudine carnis peccati ; qui non est opus sanis, sed ægrotantibus; nec venit vocare justos, sed peccatores (Marc. 11, 17). Proinde quod ait Apostolus, cum fideles monere se ab infidelibus conjugibus non disjungerent, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre: alioquin fiíii vestrı imınundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. vi, 14): aut sic esi accipiendum, quemadmodum et nos alibi (De Sermone Domini in monte, lib. 1, n. 45), et Pelagius cum eam

1 Sic Mss. Editi vero, resurrectionis.

* Editi, Morti, inquam, corporis tunc dicetur : 1 bi est, mors, victoria tua, qua hic omnes sic viceras?

Editi, at etiam in nostris corporibus fieres Corriguntur subsidio veterum Mss.

dem ad Corinthios Epistolam tractaret exposuit (a), quod exempla jam præcesserant, et virorum quos uxores, et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo, et parvulorum ad quos faciendos christianos voluntas christiana etiam unius parentis evicerat : aut si, quod magis verba Apostoli videntur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intelligenda est sanctificatio, qua sanctificabantur vir et mulier infidelis in conjuge fideli, et qua sancti nascebantur filii fidelium, sive quia in menstruo cruore mulieris, a concubitu continebat, quicumque vir vel femina id in lege didicerat, nam hoc Ezechiel inter illa præcepta ponit, quæ non figurate accipienda sunt (Ezech. xvIII, 6): sive propter aliam quamlibet, quæ ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine conjugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem: illud tamen sine dubitatione tenendum est, quæcumque illa sanctificatio sit, non valere ad christianos faciendos, atque ad dimittenda peccata, nisi christiana et ecclesiastica institutione Sacramentis efficiantur fideles. Nam nec conjuges infideles, quamlibet sanctis et ju tis conjugibus hæreant, ab iniquitate mundantur, que a regno Dei separatos in damnationem venire compellit; nec parvuli de quibuslibet sanctis justisque procreati, originalis peccati reatu absolvuntur, nisi in Christo fuerint baptizati; pro quibus tanto impensius loqui debemus, quanto pro se psi minus possunt.

CAPUT XI. 22. Epilogus. Sollicitos esse oporLet it baptizentur infantes. Id enin agit illa disputatio, contra cujus novitatem antiqua veritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari videantur. Sed aperte hoc non dicitur, ne tam firmala salubriter Ecclesiæ consuetudo violatores suos ferre non possit. Sed si pupillis opem ferre præcipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt?

23. Illud autem quod dicunt, sine ullo peccato ali

1 Editi, et sacramentis. Copulativam particulam hoc loco non habent manuscripti.

2 In MSS., tam firma.

3 Nonnulli Mss., pro se.

(a) Adi Commentarios in Paulum inter Hieronymi opera,

quos homines jam ratione uientes, in hoc sæculo vixisse vel vivere : optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat; non tamer quasi factum fuerit confidendum. Hoc enim optan-tibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc quotidie solvitur, quod veraciter in oratione dicimus : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimillimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Quam orationem quisquis cuilibet homini sancto et Dei voluntatem scienti atque facienti, præter unum Sauclum sanctorum, dicit in hac vita necessariam non fuisse, multum errat, nec potest omnino illi ipsi placere quem laudat si autem se ipsum talem putat, ipse se decipit, et veritas in eo non est (I Joan. 1, 8) ; non ob aliud, nisi quia falsum putat. Novit ergo ile medicus, qui non est opus sanis, sed ægrotantibus, quemadmodum nos curando perficiat in aternam salutem qui et ipsam mortem, quamvis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc sæculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum ejus timore superando suscipiant pro fidei sinceritate certamen et in quibusdam etiam justos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adjuvat ad perficiendam justitiam, ut dum non justificatur in conspectu ejus omnis vivens (Psal. CXLII, 2), actionem gratiarum semper indulgentia ipsius debeamus; et sic ab illa prima causa omnium vitiorum, hoc est, a tumore superbiæ sancta humilitate sanemur. Hanc epistolam dum dispositio mea brevem parturit, liber prolixus est natus, utinam tam perfectus, quam tandem aliquando finitus.

tomo 8, qui vel ad Pelagium vel ad aliquem ex ipsius discipulis pertinent.

Hic in excusis additur, propriæ voluntatis. Sed non est in manuscriptis.

Lov., confitendum.

Editi, in ula oratione dicimus. Abest, illa, a manuscriptis. Editi, cuilibet etiam homini. Hic rursum Mss. omittunt etiam.

5 Nonnulli Mss., ut etiam ejus timorem superando : recte tametsi alteram lectionem præferri velint Lovanienses. Vide supra, lib. 2, n. 54.

6 Post verbum, sanemur, antiquiores codices interponunt, Deo gratias, et prosequuntur, Hanc epistolam, etc. 7 Editi, disputatio magna. Gallicani omnes Mss., disputatio mea. Consentiunt MSS. Vaticanii, uno tantum excepto, ia quo legitur, dispositio mea; quod aptius videtur.

In librum de Spiritu et Littera, vide lib. 2, cap. 37, Retractationum, t. 1, col. 645, a verbis Ad quem (a) scripseram, usque ad col. 646, verbis, Fili charissime Marcelline. M. (a) Marcelinum tribunum, cui acceptæ referendæ sunt tam multæ aliæ Augustini lucubrationes,subsequenti etiam operi occasionem præbuisse docet, mota quæstione ex libris de Peccatorum Meritis et Remissione, quos videlicet libros supra diximus editos anno Christi 412. Hisce autem libris in Retractationibus subjicitur opus de spiritu et Littera, non proximo quidem, sed quarto post loco, scriptum haud dubie circa finem ejusdem anni 412, seu aliquanto ante cædem Marcellai, quæ anno 415, mense septembri accidit. Citatur hoc idem opus in libro de Fide et Operibus, n. 21; et in libro 3 de Doctrina christiana, n. 46.

S. AURELII AUGUSTINI

DE SPIRITU ET LITTERA

LIBER UNUS (a).

Marcellino scribente se permotum eo, quod in superiori opere legisset, fieri posse ut sit homo in hac vita sine peccato, si velit, adjutus a Deo ; nec ullum tamen usquam in hominibus tam perfecte justitiæ exemplum exstare:hane Augustinus (a) Scriptus sub finem anni 4.9.

occasionem arripit disputandi contra Pelagianos de adjutorio gratke Dei, ostenditque non in eo nos divi itus adjuvarı ad operandam justitiam, quod legem Deus dedit plenam bonis sanctisque præceptis; sed quod ipsa voluntas nostra, sine qua operari bonum non possumus, adjuvetur et erigatur impertito spiritu gratiæ, sine quo adjutorio doctrina legis littera est occidens, quia reos potius prævaricationis teuet, quam justificat impios. Inde ad propositam quæstionem, quam solvere incipit in principio libri, rediens iterum in fine, demonstrat multa esse nemine diffitente possibilia cum Dei auxilio, quoruni nullum usquam exstet exemplum: atque ita sine exemplo esse in hominibus perfectam iustitiam, et tamen impossibilem

non esse concludit.

CAPUT PRIMUM.

3

1. Occasio scribendi hujus libri. Aliquid posse fieri, tametsi factum sit nunquam, Lectis opusculis, quæ ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline, de Baptismo parvulorum, et de perfectione justitiae hominis, quod eam nemo in hac vita vel assecutus, vel assecuturus videatur, excepto uno Mediatore, qui humana perpessus est in similitudine carnis peccati, sine ullo omnino peccato: rescripsisti te moveri eo, quod in posteriore duorum libro fieri posse dixi, ut sit homo sine peccato, si voluntas ejus non desitope ådjuvante divina, et tamen præter unum in quo omnes vivificabuntur (1 Cor. xv, 22), neminem fuisse vel fore in quo hic vivente esset ista perfectio. Absurdum enim tibi videtur dici, aliquid fieri posse cujus desit exemplum, cum, sicut credo, non dubites, nunquam esse factum ut per foramen acus camelus transiret, et lamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile (Matth. XIX, 24, 26): legas etiam duodecim millia legiones Angelorum pro Christo, ne pateretur, pugnare potuisse (ld. XXVI, 53), nec tamen factum : legas fieri potuisse ut semel gentes exterminarentur a terra quæ dabatur filiis Israel (Deut. xxxi, 5), Deum tamen paulatim fieri voluisse (Judic. 11, 3): et alia sexcenta possunt occurrere, que fieri, vel potuisse, vel posse fateamur, et eorum tamen exempla quod facta sint proferre nequeamus. Unde non ideo negare debemus, fieri posse ut homo sine peccato sit, quia nullus est hominum, præter illum qui non tantum homo, sed etiam natura Deus est, in quo id esse perfectum demonstrare possimus.

4

CAPUT II. - 2. Error eorum qui dicunt vivere hic hominem sine peccato, minus perniciosus. Error negantium gratiam necessariam gravior et acerrime confulan dus. Hic fortasse respondeas, ista quæ commemoravi facta non esse et fieri potuisse, opera esse divina; ut autem sit homo sine peccato, ad opus ipsius hominis pertinere, idque opus esse optimum, quo fiat plena et perfecta et ex omni prorsus parte absoluta justitia et ideo non esse credendum, neminem vel

fuisse, vel esse, vel fore in hac vita qui hoc opus impleverit, si ab homine impleri potest. Sed cogitare debes, quamvis ad hominem id agere pertineat, hoc quoque munus esse divinum, atque ideo non dubitare opus esse divinum. Deus est enim qui operatur in vobis, ait Apostolus, et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. 11, 13).

3. Proinde non multum molesti sunt, et instandum est eis, ut si possunt, ostendant ita esse, qui dicunt vivere hic hominem, sive vixisse sine ullo omnino peccato. Nam si testimonia Scripturarum, quibus existimo definitum, nullum hominem hic viventem, quamvis utatur libero arbitrio, inveniri sine peccato, sicuti est, Ne intres in judicium cum servo luo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLI, 2), et cætera talia quisquam docere potuerit aliter accipienda quam sonant, et demonstraverit aliquem vel aliquos sine ullo hic vixisse peccato; qui non ei, non solum minime adversatus, verum etiam plurimum gratulatus fuerit, non mediocribus invidentiæ stimulis agitatur. Quin etiam si nemo est, aut fuit, aut erit, quod magis credo, tali puritate perfectus, et tamen esse, aut fuisse, aut fore defenditur et putatur, quantum ego judicare possum, non multum erratur, nec perniciose, cum quadam quisque benevolentia fallitur: si tamen qui hoc putat, sø ipsum talem esse non putet, nisi revera ac liquido talem se esse perspexerit.

4. Sed illis acerrime ac vehementissime resistendum est, qui putant sine adjutorio Dei per se ipsani vim voluntatis humanæ vel justitiam posse perficere, vel ad eam tenendo proficere: et cum urgeri cœperint, quomodo id præsumant asserere fieri sine ope divina, reprimunt se, nec hanc vocem audent emittere, quoniam vident quam sit impia, et non ferenda. Sed aiunt, ideo ista sine ope divina non fieri, quia et hominem Deus creavit cum libero voluntatis arbitrio, et dando præcepta ipse docet quemadmodum homini sit vivendum; et in co utique adjuvat, quod docendo aufert ignorantiam, ut sciat homo in operi

ADMONITIO Pp. benedictINORUM.

Ad castigandum librum de Spiritu et Littera subsidio fuerunt Vaticani codices manuscripti quinque, et undecim Gallicani, acilicet codex illustrissimi domini de S. Georges, archiepiscopi Turonensis a rege designati, codex Sorbonicus codex Augustinensium majoris conventus Parisiensis, codex Dominicanorum item Parisiensium via Jacobaa, codex Laudunensis Ecclesiæ, codex Abbatia Remensis S. Remigii, item abbatiæ S. Cygirauni, abbatiæ Corbeiensis, abbatiæ S. Michaelis de Monte in periculo maris, abbatiæ Beccensis demum, et Pratellensis. Necnon variantes lectiones Lovaniensium erutæ ex Belgicis tribus exemplaribus; et antiquæ operis hujus editiones Am. Er.

et Lov.

Comparavimus præterea eas omnes editiones initio Retr. et Confess., t. 1, memoratas. M.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »