Obrazy na stronie
PDF
ePub

operibus redditur, vere sit gratia. Tum verò mon-
strat quod neque scientia legis, neque natura, ne-
que sola remissio peccatorum sit illa gratia quæ
per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed
ipsa gratia faciat ut lex impleatur, ut natura libe-
retur, ne peccatuin dominetur. Expugnat vanun
illud Pelagianorum perfugium, quo dicunt, gratiam,
elsi non secundum merita bonorum operum detur,
lamen dari secundum merita bonæ voluntatis, quæ
præcedit credentis et orantis. Incidit in quæstionem,
cur Deus jubet quod ipse daturus est; et an jubeat
aliqua que non possumus. Charitatem, sine qua præ-
cepta non implentur, non in nobis nisi ex ipso Deo
esse convincit. Ostendit operari Deum in cordibus
hominum ad inclinandas eorum voluntates quocum-
que voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive
ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo ali-
quando aperto, aliquando occulto, semper tamen
just. Tandem gratuitæ gratiæ nec meritis redditæ
luculentum exem lum suppetere in iis parvulis qui
salvantur, dum alii unanı cum ipsis causain habentes
pereunt.
VALENTINI AD AUGUSTINUM POST LIBRUM DE GRATIA ET
LIBERO ARBITRIO ET SUPERIORES EJUS LITTERAS RESCRI-
BENTIS EPISTOLA.

881-882

911-912

$. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI, DE COR-
REPTIONE ET GRATIA, AD EUMDEM VALENTINUM ET
CUM ILLO MONACHOS ADRUM TINOS, LIBER UNUS.
-Principio dicit quænam sit catholica fides de lege,
de libero arbitrio et de gratia. Gratiam Dei per Je-
sum Christum eam esse docet, qua sola homines
liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus fa-
ciunt bonum, non solum monstrante ipsa quid fa-
ciendum sit, sed etiam præstante ipsa ut id cu:n
dilectione faciant, cum iis Deus inspirationem bonæ
voluntatis atque operis largiatur. Correptionem ho-
minum malorum, qui hanc gratiam non acceperunt,
nec injustam esse; cum sua voluntate mali sint;
Dec inutilem, tametsi fatendum est nonnisi per
Deum fieri ut prosit. Perseverantiam in bono n.a-
gnum revera esse Dei munus; nec tamen ideo
ejus qui non perseveraverit, negligendam esse cor-
reptionem; et qui non accepto hoc dono fuerit sua
voluntate relapsus in peccatum; eum non corre-
ptione tantum, sed si usque ad mortem in malo per-
manserit, etiam æterna damnatione dignum esse.
Cur hoc donum ille accipiat, ille non accipiat, esse
inscrutabile. Ex prædestinatis nullum perire posse:
ac subinde perseverantiam, quam non omnes acci-
piunt qui hic filii Dei appellantur, iis omnibus dari
qui vere filii sunt præscientia et prædestinatione
Dei. Respondet ad quæstionem que de Adamo se
offert, quomodo ipse non perseverando peccavit,
qui perseverantiam non accepit. Ostendit tale pri-
mum ipsi datum esse adjutorium, siae quo non jos-
set in bono permanere si vellet, non quo fieret ut
vellet nunc vero per Christum dari, non solúm
sine quo permanere in bono non possumus, etiamsi
velimus, verum etiam tantum ac tale, quo fiat ut
velimus. Frædestinatorum, quibus proprium est
hujusmodi donum, probat certum esse numerum ne-
que augendum, neque minuendum: et cum igno-
tum sit quis ad eum numerum pertineat, quis non
pertineat, medicinalem correptionem adhibendam
esse omnibus peccantibus, ne vel ipsi pereant vel
alios perdant. Concludit demum, nec gratia prohiberi
correptionem, nec correptione negari gratiam. 913-916

AD LIBROS DE PR.EDESTINATIONE SANCTORUM ET DE DONO
PERSEVERANTIE ADMON:TIO.

-

945-946

947-948
955-954

EPISTOLA PROSPERI INTER AUGUSTINIANAS CCXXV.
EPISTOLA HILARII, INTER AUGUSTINIANAS CCXXVI.
S. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI, DE PRÆ-
DESTINATIONE SANCTORUM LIBER AD PROSPERUM ET
HILARIUM PRIMUS. In hoc libro prædestinationis
et gratiæ veritas propugnatur contra Semipelagia-
nos, homines videlicet a Pelagiana hæresi omnino
nequaquam recedentes, dum salutis initium ac fidei
ex nobis ipsis esse volunt, ut hoc tanquam merito
præcedente cætera bona dono Dei consequantur.
Ostendit Augustinus, donum Dei esse, non solum
incrementum, sed ipsum quoque initium fidei. Hac
de re se aliter sensisse aliquando, et in opusculis
ante suum episcopatum scriptis errasse non diffite-
tur, velut in illa quam objectant Expositione pro-
positionum ex Epistola ad Romanos. At postea con-
victum se indicat hoc præcipue testimonio, Quid au-
tem habes quod non accepisti? quod testimonium de
ipsa etiam fide accipiendum probat. Fidem inter

alia numerandam esse opera, qu-bus Dei gratian
præveniri negat Apostolus, cum dicit, Non ex ope-
ribus. Gratia duritiam cordis auferri; et ad Chri-
stum venire omnes qui a Patre docentur ut ve
niant: quos autem docet, misericordia docere; et
quos non docet, judicio non docere. Locum ex
ipsius epistola 102, quæst. 2, de tempore christia-
næ religionis, qui a Semipelagianis allegatur,
posse recte salva gratiæ ac prædestinationis do-
ctrina explicari. Docet quid inter gratiam in-
tersit et prædestinationem. Porro prædestinatione
Deum ea præscivisse quæ fuerat ipse facturus.
Prædestinationis adversarios, qui ad incertum vo-
luntatis Dei deduci se nolle dicuntur, miratur malle
seipsos infirmitati suæ, quam firmitati promissionis
Dei committere. Eosdem hac auctoritate, si credide-
ris, salvus eris, abuti commonstrat. Gratiæ ac ra-
destinationis veritatem relucere in parvulis qui sal-
vantur, nullis suis meritis discreti a cæteris qui
poreunt. Non enim inter eos discerni ex præscientia
meritorum, quæ si diutius viverent, fuerant habi-
turi. Ab adversariis illud injuria tanquam non cano-
nicum testimonium respui, quod in eam rem attu-
lit, Raptus est ne malitia, etc. Præclarissimum
exemplum prædestinationis et gratiæ esse ipsum
salvatorem, in quo homo, ut a Verbo ratri coeter-
no in unitatem personæ assumptus Salvator et Fi-
lius Dei unigenitus esset, nullis præcedentibus vel
operum vel fidei meritis comparavit. Prædesti-
natos vocari certa quadam electorum propria voca-
tione; atque ante mundi constitutionem electos es-
se, non quia credituri præsciebantur et futuri san-
cti, sed ut tales essent per ipsam electionem gra-
tiæ, etc.

ADMONITIO IN LIBRUM DE DONO PERSEVERANTIÆ.

-

1910

959-960
991-992

S. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI, DE DONO
PERSEVERANTIÆ LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM
SECUNDUS. Prima parte libri probat perseveran-
tiam illam, qua in Christo perseveratur usque in
finem, esse donum Dei. Hoc enim a Deo irrisorie
peti, si a Deo dari non creditur. Porro dominica
Oratione nihil pene aliud posci quam perseveran-
tiam, juxta Cypriani martyris expositionem: qua
quidem expositione ipsi gratiae inimici convicti
sunt antequam nati. Perseverandi gratiam non se-
cundum accipientium merita, sed aliis Dei miseri-
cordia dari, aliis justo ejus judicio non dari docet.
Cur ex adultis ille potius quam iste vocetur, quem-
admodum et ex duobus parvulis cur iste assumia-
tur, ille relinquatur, inscrutabile. Inscrutabilius ve-
ro, cur ex duobus piis, huic perseverare donetur,
non illi: sed illud tamen certissimum, hunc esse
ex prædestinatis, illum non esse. Prædestinationis
mysterium dominicis verbis de Tyriis et Sidoniis si
eadem apud illos quæ apud Chor zain signa facta
essent, pœnitentiam acturis, monstrari observat.
Exemplum parvulorum ad prædestinationis et gra-
tie in majoribus veritatem firmandam valere osten-
dit atque ad locum libri sui de libero Arbitrio
tertii ab adversariis male huc allatum respondet.
Altera postea operis bujus parte refellit quod illi
aiunt, prædestinationis definitionem utilitati exhor-
tationis et correptionis adversam. Asserit contra
prædestinationem utiliter prædicari, ut homo non
in se ipso, sed in Domino glorietur. Quæ autem ab
illis adversus prædestinationem objectantur, ea-
dem non absimiliter vel adversus Dei præscien-
tiam, vel adversus gratiam illam, quam ad cætera
bona (excepto initio fidei et perseverantiæ perfe-
ctione) necessariam esse consentiunt, posse tor
queri. Prædestinationem quippe sanctorum nihil
aliud esse quam præscientiam et præparationem
beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur qui-
cumque liberantur. Verum prædestinationem con-
grua ratione prædicari jubet, ac non co modo ut
apud imperitam multitudinem redargui ipsa sua
prædicatione videatur. Postremo illustrissimum
prædestinationis exemplum nobis positum ob ocu-
los Dominum Jesum commendat.

993-894

ADMONITIO IN OPUS IMPERFECTUM, CONTRA SECUNDAM JU-

[blocks in formation]

1051-1032

detur. Quo primo libro Julianus, Augustino, fideique
catholicæ, qua peccatum originale confitemur, ca-
lumnias instruit ex triplici præsertim capite; con-
tendens: Primum, siquidem justus est Deus, non
posse ab eo peccatum alienum parvulis imputari.
Deinde, cum peccatum nihil aliud sit quam mala
voluntas, cui esset liberum ab eo quod prave appe-
tiit abstinere; non ergo in nascentibus esse pecca-
tum, in quibus voluntatis usus non possit inveniri.
Tertium, libertatem arbitrii, quæ homini concessa
est, in admittendi peccati et abstinendi a peccato
possibilitate consistere; itaque liberum arbitriam
negari ab his qui dicunt peccata esse naturalia.
Quedam vero inter hæc, tum ex primis partibus li-
bri secundi de Nuptiis et Concupiscentia, tum ex
capite secundo libri primi contra duas Epistolas Pe-
lagianorum, maledico dente carpere; auctoritates
etiam, quæ in defensione gratiæ Dei nos a servitu-
te et a damnatione liberantis citantur, scilicet Evan-
gelii Joannis 8, et Apostoli ad Romanos 6, 7, 9, et
secundæ Epistolæ ad Timotheum 2, secundum Pela-
gianum dogma interpretari molitur.
LIBER SECUNDUS.- Refellitur liber Juliani ad Florum
secundus, qui de illis est Apostoli verbis ad Roma-
nos v, Per unum hominem peccatum in hunc mun-
dum intravit, et per peccatum mors; et ita in om-
nes homines, etc. Julianum hic rejecto catholico
sensu (secundum quem Augustinus in lib. 2 de Nu-
ptiis et Concupiscentia, cap. 27, ea verba de Adæ
peccato generatione in omnes ipsius posteros trans-
misso exposuit) frustra laborare, ut secundum Pe-
lagianam hæresim de exemplo peccati, non in om-
nes posteros, sed in peccantes tantum imitatione
transeuntis, intelligantur.
1141-1142
LIBER TERTIUS. Excutitur tertius liber Juliani: ac
primum ostenditur eum, Scripturarum testimoniis,
Deuteronomii scilicet cap. 24, lib. 4 Reg. cap. 14,
et Ezech. cap. 18, perverse abuti, ut suadere cone-
tur, parentum peccata filiis non a Deo ulla impu-
tari. Ipsum deinde incassum laborare, ut ab eo se
explicet loco Epistolæ ad Hebræos, cap. 11, per
quem evertenda foret responsio, qua in superiore
libro tantopere inculcavit, ideo ab Apostolo dictum
esse unum, per quem transivit peccatum, ne gene-
ratio sineretur intelligi. Postea reversum ad dicta
libri 2 de Nuptiis et Concupiscentia, inique agere
cum Augustino eumdem Julianum, qui ab illo et ho-
minis liberum arbitrium et Deum nascentium con-
ditorem negari, denuo queritur; quique insuper
'cum illius dictis hæreticam quamdam Manichæi epi-
stolam comparans, non alia quam quæ apud Mani-
chæum leguntur argumentorum vice objectari a
S. Doctore, ab eoque perinde atque a Manichæo
naturam hominuni malam pronuntiari calumnia-
tur.
LIBER QUARTUS. — Juliaaum quarto suo libro disputan-
tem adversus ea dicta libri 2 de Nuptiis et Concu-
piscentia, quæ a cap. 4 ad 11 comprehenduntur, re-
jellere pergit Augustinus. Concupiscentiam carnis
malam esse, neque homini fuisse a Deo conditore
inditam, propugnat doceri eo ipso loco, quem in
hanc rem adhibuit, ex Joannis Epist. 1, cap. 2, 7.
16, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis
est... quæ non est ex Patre, etc. Atque illam qui-
dem ad naturam pecoris, sed ad ipsius tamen pœnam
hominis pertinere. Pudorem membrorum nonnisi
post peccatum accidisse ob libidinis rebelles motus.
Porro ne in Christo ulla prorsus fuisse putetur car-
nis concupiscentia, vehementer certai contra Ju-
lianum parvulos originali culpæ nasci obnoxios,
non per propriæ voluntatis arbitrium, sed per
contagium peccati a primo parente voluntate com-
missi. Locum vero a se ex Sapientiæ libro, cap. 12,
.. 10 et 11, prolatum, scilicet, Non ignorans quo-
niam nequam est natio illorum, etc., ad id etiam va-
lere, ut nostræ originis vitium demonstretur. 1557-1338
LIBER QUINTUS. — - Confirmat Augustinus, et a Juliani
calumniis vindicat ea quæ in lib. 2 de Nuptiis et Con-
cupiscentia, cap. 12 et quibusdam sequentibus scri-
Esit, in primis videlicet quod eam commixtionem
sive commotionem pudendam membrorum non ha-
beret natura sana, quam habet natura vitiata: ac
per hoc quod is qui inde nascitur, indigeat renasci.
Deinde quod ibi capp. 14, 20, 26, contendit, Julianum
apostolicis duobus testimoniis, 1 Cor. xv, 56, 38, et
Rom. 1, 27, sententiaque evangelica Matth. vi, 17,

-

1247-1218

seu xn, 33, perperam abusum esse. Quod cap. 28
asseruit, malum seu voluntatem malam ideo
ex opere Dei bono oriri potuisse, quia ipsum
quanquam bonum, de nihilo factum est, non de
Deo. Ac postremo quod cap. 17 docuit, sic Deum
creare malos, quando pascit et nutrit malos. 1431-1433
LIBER SEXTUS. - – Ostendit Augustinus Julianum frustra
libro suo sexto disputare contra id quod lib. 2 de
Nuptiis et Concupiscentia, cap. 34, assertum est,
primi hominis peccato naturam humanam fuisse in
deterius commutatam, ita ut non solum facta sit pec-
catrix, sed etiam genuerit deinceps peccatores. Li-
beri arbitrii vires, quibus integris poterat homo, et
recte agere cum vellet, ut non peccare, si nollet, pec
cando eum perdidisse docet: illam autem prorsus im-
probat definitionem libertatis, quæ passim objectari
ab adversario solet, scilicet, possibilitas peccandi
et non peccandi, etc. Dolores parturientiuni, spinas,
labores, sudores, cæterasque mortalium ærumnas
probat pœnas esse peccati; sed ipsam imprimis
mortem pœnalem esse homini, qui sic divinitus in-
stitutus fuerat, ut nisi peccaret, non moreretur.
Extrema parte libri expositionem in illud Apostoli,
1 Cor. xv, 22, sicut in Adam omnes moriuntur, et in
sequentia ejusdem capitis dicta, a Juliano prolatam
expendit et refellit. Tandem per totum fere librum
dogma catholicum de originali vitio, quod Julianus
ad Manichæam hæresim trahere ubique enititur,
non modo abesse longe ab illa hæresi, sed etiam hæ-
resim illam demonstrat nunquam a Pelagianis posse
nisi catholici ipsius dogmatis auxilio et professione
superari.

1507-1508

APPENDIX TOMI DECIMI OPERUM S. AUGUSTINI, HIP-
PONENSIS EPISCOPI.

1609-1610

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

'EXPLICIT TOMI DECIMI PARS ALTERA.

Ibid.

1859-1860

1897-1898

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »