Obrazy na stronie
PDF
ePub

1429

1

3

sanctificari te (Jerem. 1, 5)? Quomodo etiam dictum est de Joanne Baptista, Spiritu sancto replebitur jam inde ab utero matris suæ? quod exsultatio ejus quoque ostendit, quando Elizabeth prægnantem conjugatam prægnans virgo Maria salutavit (Luc. 1, 15, 41, 44). An et hanc dicta non proprietatis sunt dicta præconio, sed laudationis officio? Sic agite, sic vanescite; hoc ut dicatis, vestræ restat insaniæ. Quid enim Jeremiam, quid Joannem tumori 1 vestræ frontis apponiwus; quando ipsum Christum non discernitis a carne peccati, nullamque carnem dicentes originaliter esse peccati, sic illum cæteris coæquatis, ut etiam ipsum habuisse genuinam negare cogamini sanctitatem, qui natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, expers omnino delicti, quia expers illius conceptionis quæ commixtione fit sexuum? Quia et Jeremias et Joannes, quamvis sanctificati in uteris matrum, traxerunt tamen originale peccatum. Nam quo alio menisi die rito interirent eorum animæ de populo suo, octavo circumciderentur; id est 3 nisi ad Christi gratiam pervenirent *, quem die octavo, id est, post septimum sabbati, resurrecturum propter justificationem nostram, carnis illa circumcisio figurabat? Erant ergo illi et natura filii iræ ab utcris matrum, et gratia filii misericordiæ ab uteris matrum; quia nec illa cis adbuc inerat sanctitas, quæ vinculum solveret successionis obnoxiæ quod suo tempore solvi oportebat, et inerat tamen quæ præconem Christi a maternis visceribus designabat. Sed novus hæreticus, religiosus physicus vis putari, cum dicis, naturalem maliLiam et semen maledictum sine præjudicio naturæ dici, cujus, inquis, imperturbabilis ratio quidquid habet, a Deo suo auctore sortitur. Nonne te admonent ut cor habeas, saltem qui fatui nascuntur? Nec tamen vel ipsi fatui Deum dicere audent fatuitatis auctorem. Nec utique, ut Manichæus desipit vel insanit, alienæ naturæ commixtio, sed nostræ depravatio invexit hoc vitium. Hujus ergo vitii meritum, et aliorum naturalium quorumque vitiorum non inveniunt, qui sani sunt in fide, nisi originale peccatum.

6

CXXXV. JUL. Sicut autem hic semen maledictum, sic alibi equidem, ubi major est lectionis auctoritas, semen dicitur benedictum. Loquens enim de Israelitis Isaias propheta, Ædificabunt, inquit, domus, et ipsi inhabitabunt; pastinabunt vineas, et ipsi manducabunt fructus earum non ædificabunt, et alii habitabunt; et non past nabunt, et alii manducabunt. Secundum enim dies ligni vitæ, erunt dies populi mei : opera labiorum eorum perseverant"; electi mei non laborabunt in vacuum, nec filios procreabunt in maledicto, quia semen benedictum a Deo est (Isai. Lxv, 21-23).

AUG. Hane Isaia prophetiam si intelligeres, nou eam nobis ut elabereris, sed tibi potius ut corrigereris

[blocks in formation]

opponeres. Aliud enim non mortale, sed immortale; nec carnale, sed spirituale semen videres : quod videbat Joannes evangelista, quando dicebat, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat; quia semen ejus in ipso manet (Į Joan. ш, 9). Secundum hoc semen quisque non peccat : quia et si peccat ut homo, habet tamen alterum semen, secundum quod semen non potest peccare, quia ex Deo natus est. Secundum hoc semen filii non procreantur in maledicto. In quibus Prophete verbis evigilare debuisti, et advertere quod non pro magno munere hoc promitteretur populo Dei, nisi quia procreantur filii in maledicto secundum alterum semen, quod est ex Adam; non autem procreantur in maledicto secundum Christum, quod est semen benedictum ab initio. Ipse est enim et Sapientia Dei, de qua dictum est, Lignum vitæ est omnibus amplectentibus eam (Prov. 11, 18): unde et iste Propheta, vel Deus potius per Prophetam, Secundum dies tigni vitæ, inquit, erunt dies mei populi. Vita æterna et immortalis promittebatur his verbis, non carnalibus, sed spiritualibus Israelitis. Ibi vines spirituales et domus non quandoque morientibus pastinatoribus et ædificatoribus suis possidebuntur ab aliis, sed ab ipsis sine fine viventibus. Ergo agnosce duo genera seminum, unum generationis, et alterum regenerationis et noli esse incredulus, sed fidelis.

:

CXXXVI. JUL. Patiantur ergo pueruli de istis verborum contrarietatibus quæstionem, ut nullius majoris rei quam sonorum capaces pro alludentibus sibi poculis prælientur : catholica vero fidęs neque jurgare adversum se legem Dei credit, neque ullam aucloritatem in exitium rationis admittit; nec cuiquam opinioni atque adulationi in maculam divinæ æquita tis auscultat: sed ut Deum non solum credit, verum etiam novit omnium naturarum creatorem; ibi (a) peccatum nulli alii quam liberæ imputat voluntati : per quæ omnia traducem peccati falsam esse non dubitat. AUG. Catholica potius fides peccatum esse originale non dubitat: quam fidem non pueruli, sed graves alque constantes viri, docti in Ecclesia, et docentes Ecclesiam, usque ad diem sui obitus defenderunt. Vos autem legem Dei adversum se, sicut dicis, jurgare non creditis, et ipsi adversus eam cæca impietate vel impia cæcitate jurgatis. Ideo enim auctoritatem nullam in exitium rationis vos jactatis admittere; ut rationibus vestris, quæ non rationes, sed deceptiones sunt, etiam divina deponatur potius, quam exponatur auctoritas. Quamvis nemo ita esse debeat gravis corde, ut decipiatur ratione Pelagii, quam velut exponens Apostolum protulit, et ait : Corpus mortuum propter peccatum, ideo dictum, quia corpus moritur peccatis, quando avertitur a peccatis. Coutra quam vanitatem non disputandum, sed Apostolus ipse legendus est, dicens : Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem

3

Editi, populis. Aptius, ut videtur, vetus codex Port., poculis. Morel, Element. Crit c., pag. 173, toculis. M. Hic auctoritate Mss. addidimus, disputandum.

3 Editi, Christus. Castigantur ad Ms. Port, (a) Forte, ita.

[ocr errors]

eta est propter justitiam. si autem spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis', vivificabit et mortalia corpora vestra per 3 inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. vi, 10, 11)? Quid apertius? uid lucidius? Quis, rogo, contra istam manifestationem, nisi heretica insania, negaret originale peccatum? Propter quod peccatum etiam nunc utique adhuc corpus est mortuum; quamvis jam propter justitiam vita sit spiritus. Sed vivificabit, inquit, Deus et mortalia corpora vestra. Quis oblatraret huic veriHic codex Port. repetit, qui suscitavit Christum a mortuis. • Editi, propter.

tati, nisi rabies vanitatis, quæ se jactat nulli opinioni atque adulationi auscultare in maculam æquitatis divinæ; cum potius æquitatem divinam negare cogatur, quisquis deceptus fuerit a vobis? Quoniam tot vitia vel corporum, vel ingeniorum, cum quibus nascuntur homines, si nullius peccati dicuntur trahere meritum, procul dubio Dei negatur justum esse judicium. Ita que, cum voluntati peccata sic imputatis, ut voluntati primi hominis originale peccatum imputare nolitis, omnia mala quæ trahunt vel patiuntur infantes, iniquo Dei judicio, eos qui vobis credunt, imputare compellitis.

LIBER QUINTUS.

Confirmat Augustinus, et a Juliani calumniis vindicat ea quae in libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite duo. decimo et quibusdam sequentibus scripsit, in primis videlicet quod eam commixtionem sive commotionem pudendam membrorum non haberet natura sana, quain habet natura vitiata: ac per hoc quod is qui inde nascitur, indigeat renasci. Deinde quod ibi ca¡ itibus 14, 20, 26, contendit, Julianum apostolicis duobus testimoniis, Cor. xv, 36, 38, el Rom. 1, 27, sententiaque evangelica Matth. vu, 17, seu xu, 33, perperam abusum esse. Quod capite vigesimo octavo asseruit, malum seu voluntatem malam ideo ex opere Dei bono oriri potuisse, quia i¡ sum quanquam bonum, de nihilo factum est, non de Deo. Ac postremo quod capite decimo septimo docuit, sic Deum creare malos, quomodo pascit et nutrit malos.

1. JULIANUS. Compertum est omnis ævi periculis apud paucos incorrupti reverentiam vigere judicii, qui et scientiæ studiis dediti, et virtutum appetentes, vel possunt indagare verum, vel repertum audent tueri; aut, sicut ait Apostolus, exercitatos habent sensus, ad discretionem boni malique (Hebr. v, 14); nec ullis adversorum franguntur procellis, qui de eodem audiunt præceptore, usque ad sanguinem resistendum esse peccatis (Id. xn, 14). Hi ergo prudentes, quos stolidorum populi faciunt paucos videri, scientia et fortitudini juxta prorsus student. Neutra enim absque altera aut fructum assequitur, aut honorem: quoniam et fortitudo nisi optimis per scientiam admota rebus est, in despicabilem erumpit insaniam; et e regione examinatæ justitiæ leges, nisi magnanintitatis murus incluserit, prædæ confestim patebunt, ac servitum criminibus abducentur. Has ergo bigas, sine quibus triumphari de mundi erroribus nequitur, diversis ætatibus rarissimi quique, qui colerent et juga rent atque regerent, exstiterunt: quoniam et scientike studium tam fuga laboris quam sæcularium curarum diversitas impedit, et constantiam ærumnarum, que ab improbis excitantur, formido percellit. Quæ oppugnationum genera vincunt quidem fideles animi et sapientes : verum tam rari sunt, ut inter insanorum populos, quia non furiunt, insanire videantur.

AUGUSTINUS. Nonne te admonet raritas ista hominum, quam tu ipse commemoras, in quibus et scienZia et fortitudo est, quid de humano genere sentire debeas, et de universa ista massa rationabilium mortaliumque animantium? Cur enim non genus mortalium ad studium scientiæ roburque fortitudinis, naturali appetitu, vel universum, vel certe ex maxima

!!c, justitiæ, ex Mss addidimus, 21 MSS. Editi autem, formido.

parte consurgit, ut rarissimos quosque potius miremur, ab eo quod appetit naturæ institutio deviare atque desciscere? Cur in profunda imperitiæ ac mollitudinem ignaviæ, quasi per proclivia, nescio quo velut onere urgente delabitur? Fugam laboris certe dicis esse causam, qua fit ut nesciant homines quæ scire debuerunt: sed vellem diceres quid cause sit, ut homini tam bene naturaliter instituto utilia naturæ atque salubria sit laboriosissimum discere, atque ita laborem fugiens, in tenebris ignorantiæ familiarius libentiusque requiescat. Nempe tanta raritas ingeniosorum et studiosorum, per quæ duo ad humanarum divinarumque rerum scientiam pervenitur, et tanta multitudo tardorum et desidiosorum, satis indicat in quam partem suo tanquam pondere feratur ipsa natura, quam negatis esse vitiatam. Neque secunduin christianam cogitatis fidem, qualis sit factus Adam, qui universis generibus animarum vivarum nomina imposuit (Gen. 11, 19): quod excellentissimæ fuisse indicium sapientiæ, in sæcularibus etiam litteris lcgimus. Nam ipse Pythagoras, a quo philosophiæ no...men exortum est, dixisse fertur, illum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus. Verum etsi nihil tale de Adam didicissemus, nostrum erat utique vera ratione conjicere, qualis in illo homine natura sit condita, in quo vitium omnino nullum fuit. Quis autem usque adeo sit tardus ingenio, ut ad naturam neget obtunsa vel acuta ingenia pertinere, aut existimet non esse animi vitia vel memoriæ vel intelligentiæ tarditatem? Et quis dubitet christianus, eos qui in hoc sæculo erroribus ærumnisque plenissimo, ingeniosissimi apparent, quorum tamen corruptibilia corpora aggravant animas, si illius ingenio comparentur, distare longe amplius quam cele ritate a volucribus testudines distant? Ingeniis ergo Lam excellentibus paradisi felicitas impleretur, si nemo peccasset: tales quippe Deus de parentibus

fuerat creaturus, qualem illum sine parentibus creaverat, utique ad imaginem suam. Nondum enim homo vanitati similis factus erat, ut dies ejus sicut umbra in hoc sæculo ærumnoso præterirent (Psal. CXLIII, 4). Quod si ita esset, numquid ista tua querela ullum haberet locum? Numquid assecutio scientiæ laboriosa esset, ut fuga laboris imperiti esse homines mallent? Numquid ipsa fortitudine, quam verum dicis vix in paucissimis inveniri, opus haberemus, ubi nulla esset ærumna quam deberemus pro veritate fortiter sustinere? Cum ergo ista in contrarium versa sint omnia, ad hoc naturam nostram negas esse vitiatam, ut, le adjuvante, Manichæus commixtam nobis introducat alienam; ac sic dum oppugnator ejus prosilis imperitus, fis auxiliator ignarus.

H. JUL. Ostendit hoc etiam liber ille, qui Sapientia dicitur, cum verba exprimens impiorum, qui post umbram præsentium retecta beatorum merita contuentur: Vitam, inquit, illorum æstimabamus insanium; et quomodo reputati sunt inter filios Dei (Sap. v, 4, 5)? Inde est ergo, quod fidelium perseverantia temporum iniquitatibus contumax, et eligens alfligi cum populo Dei magis quam temporalis peccati habere jucunditatem (Hebr. x1, 25), ab his qui dicunt, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. xv, 32), nomine pertinacia et contentionis arguitur; nihilque magis putatur cautis convenire consiliis, quam degeneris animi famulatum emere, vel infidam momentorum quietem. De hac quippe potissimum ignavorum pectorum vilitate factum est, ut per Ecclesiarum naufragia spurcum Manichæorum dogma velificet. Quia si in his qui sacerdotii munere fungebantur, libera stetisset et virilis auctoritas; Traducianorum commenta ut invicta ratio proruit, ita publica contrivisset assensio. Verum cum nihil ab hominibus præsentium amantibus, religione vilius æstimatur, itum est in criminationes Dei; ut nobis necessitas immineret, tam longis disputationibus Deum nostrum, qui est Deus verus, fidelem in verbis suis, justum in judiciis, sanctum in operibus approbare (Psal. CXLIV, 13, 17).

AUG. Si fidelis est Deus in verbis suis, cur ei contradicitis dicenti, Reddam peccata patrum in filios (Deut. v, 9), et hoc verum non esse contenditis? Si justus est in judiciis, cur hoc ipsum quod peccata patrum redduntur in filios, justum esse nou vultis; et quod filii Adam a die exitus de ventre matris eorum gravi jugo premuntur, dicere sine ullius originalis peccati merito fieri, non timetis? Si sanctus est in operibus, cur immunditiam nascentium, quæ hominemn Dei dicere compulit, non esse mundum a sorde peccati, nec infantem cujus est diei unius vita super terram (Job xiv, sec. LXX), ab ejus sancto opificio quo naturam format, quamvis originis contagione pollutam, discernere recusatis; atque ita vitia et ingeniorum et corporum tam multa, et aliquando tam magna, sancto ejus opificio cuncta tribuitis? Quæ nolentes tribuere venientibus de natura peccato depravata Filius, utilitate. Castigantur ex MSS.

originalibus meritis; profecto aditum amplissimum ad alienam mali naturam introducendam Manichæis exsecrabilibus aperitis; quorum dogma nefarium' quasi accusatis horrentes, cum adjuvetis errantes.

III. JUL. His ita negotiis librorum meorum operam destinatam, mali naturalis assertor oppugnat : quibus sane viribus, et quam consequenti responsione, satis superque præcedentium voluminum disputatione perdocui. Quorum lectione non dubito prudenti cuique constare (quem rarum esse hac præfatione testatus sum), nihil studere aliud veritatis inimicum, quam ut simpliciorum ludificentur aures, et evasisse, si utcumque se respondisse videatur.

AUG. Raros esse prudentes, præfatione testaris: el quæ causa sit raritatis hujus, vel car nec ipsi qui rara ingeniorum capacitate ad prudentiam pervenerunt, sine labore magno potuerunt consequi utilem scientiam, nec dicis, nec discis; qui fateri non vis humanam per primi hominis prævaricationem depravatam esse naturam. Et tamen ad tuorum librorum lectionem, nonnisi eosdem prudentes mittis, quos testaris esse rarissimos de quorum ingenio tam bene sentis, ut apud eos unum librum meum tuis octo refutare coneris, multiplicans eis laborem filiorum Adam; quo labore discant, etiamsi nemo peccasset, in ipso paradiso se fuisse laboraturos, ut litteratorum libros, et prius ipsas litteras discerent. Haec est enim vestra praeclara scientia, nulli hominum comprehensibilis, nisi prudentibus raris, nec ipsis nisi laborantibus miseris.

IV. JUL. Cum igitur id a nobis abunde constet effectum; tamen quia operi nostro nascitur longitudo, sapiens lector intelligat, nobis quidem optabilem fuisse brevitatem, sed exegisse causæ necessitatem, ut error sæculi favore diffusior, latiore veritatis acie vinceretur. Haud igitur de nihilo est, quod sermo noster extenditur. Adjutu enim Christi præsumo confore, ut nulla pars impietatis, contra quam nobis certamen est, aut negligenter quæsita, aut minus inventa, aut attrita mediocriter censeatur. Nec illud ergo desperare vel possumus, vel debemus, quoniam processu temporum tempestas excitata considat, et auctoritate sapientum vulgus ignavum quod nunc perstrepit corrigatur: sed voti quam sententiæ minor causa est; quemvis enim status rerum exitum sortiatur, constabit nobis ratio et benignitatis et fidei. Neque enim pendemus ad prosperitatis popularis eventum. Scitum est siquidem illud trium in Babylone puerorum, qui cum a rege superbissimo ad adorandam statuam cogerentur, fidelissime restiterunt, neque anhela sunt fornace conterriti, quæ accensa erat in religiosorum voratum; responderuntque ut et fidei et constantiæ congruebat: Potens est, inquiunt, Deus, o rex, liberare nos de fornace hac; sed etiamsi non liberet, scito quoniam deos tuos non colimus, nec statuam

[blocks in formation]

quam erexissi adoramus ( Dan. 11, 17, 18). Quam sanetum votum judicio miscuerunt, nec tamen consiliigravitatem desiderio levarunt! Fortitudinem fidei nec desperatione præcipitant, nec cupiditate suspendunt: miscent quidem vota; cæterum ordinem non relinquunt; consolantur tolerantiam, sed justis mitiora submittunt: Certum est, inquiunt, quoniam nos possit liberare Deus noster; sed utrum velit, est incertum: et ideo sub ambiguo rerum eventu slat piorum certa sententia, idola respuendi, supplicia perferendi. Viderit quid boni nostra liberatio etiam cæteris conferat; nobis interim veram felicitatem fides, inquiunt, invicta custodiat: non habet ergo mollioribus gratificandi nimiam necessitatem, cujus gloriæ negotiantur adversa. De hac et nos disciplina, quam reliquerunt illustres magistri, intelligimus teuendam in prosperis votorum mediocritatem, in dogmatibus vero fidei consiliorum perennitatem: optamusque, persecutionum tumore compresso, etiam populis subvenire: at si id non accidat, stat quidquid acerbum est in contumeliiset periculis perpeti, quam non aversari illuviem sordesque Manichæas.

AUG. Quantum Manichæos adjuvetis, cum grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1) non tribuitis justo judicio Dei, propter originale peccatum, ac sic locum facitis alienæ naturæ mali, quam tradit insanus error illorum, et sæpe admonuimus, et ubi opportunum visum fuerit, non cessabimus admonere. Nunc quoniam vos ita fortes esse jactatis, ut tamen pro multis etiam vestra, quamvis mediocria vota, » commendes, quibus, ut dicis, oplatis persecutionum tumore compresso populi subvenire: › quæro abs te, utrum id a Domino optetis. Quod si non facitis, non sunt ista vota christiana; si autem facitis, quomodo speratis, exauditis votis vestris, hoe Dominum largiturum? Nempe ut corda hominum quæ adversa sunt vobis, in vestrum favorem et amorem convertat. Si hoc creditis, profecistis; vos ipsos convertere, vos ipsos in melius mutare jam cœpit. Cogitate, quæso, istud, atque retinete, tandemque fatemini operari omnipotentem Deum in cordibus hominum voluntates, aversosque convertere : ita ejus misericordiam gratiamque sapietis: et ubi học non agit, judicia occulta, sed justa. Sic vota nostra potius fortassis exaudiet, ut vos ad fidem catholicam, sicut Turbantium paulo ante vestrum, nunc vero esse jam nostrum, simili sua operatione atque miseratione convertat.

V. JUL. Sed jam aggrediamur ad causam. Claruit tam priore quam præsenti opere, concupiscentiam naturalem, sine qua sexuum non potest esse commixtio, a Deo, qui est et hominum et pecudum conditor (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 25), institutam. Quod tantum valet, confessione quoque adversarii mei, ut sine ejus vituperatione, id est, carna

Editi, tolerantia; dissentientibus manuscriptis.

• Codex Port., si wc creditis, profecto vos ipsos

convertere.

lis concupiscentiæ, et sine infamatione commixtionis, asseri penitus non possit naturale peccatum.

AUG. Concupiscentiam sive naturalem, sive carnalem tibi placeat appellare, eam nos concupiscentiam vituperamus, qua caro concupiscit adversus spiritum, et trahit ad illicita, nisi et spíritus adversus eam fortius concupiscat. Hanc dissensionem in paradiso dicimus non fuisse, quando qui ibi erant, nudi erant, et non confundebantur. Hanc post peccatum esse cœpisse, ipsa res clamat, quandoquidem post peccatum pudenda texerunt, quæ prius pudenda non fuerant. Neque ut nuda prius essent, impudentia, sed innocentia faciebat: quia et impudentia vitium est; illi autem quando eos nudos esse non pudebat, utique vitium non habebant. Hoc ergo malum, quo caro concupiscit adversus spiritum, hæreticus Julianus dicit esse bonum: hoc malum ex aliena mali natura nobis esse commixtum dicit alius hæreticus Manichæus hoc maluin per prævaricationem primi hominis in nostram dicens vertisse naturam, catholicus ambos vincit Ambrosius.

:

VI. JUL. Quod quoniam a nobis ea facultate, quam veritas suppeditavit, ostensum est, prudens lector super hoc ulterius dubitare non debet; ubicumque hoc in Traduciani scriptis occurrerit ( sine quo lamen hiare non potest ), nihil moveat audientes, sed in verecundiam protestetur auctoris : nos autem id deinceps, si res compulerit, necessaria brevitate tangemus. Arguit ergo quod dixi : « Ista corporum commixtio, cum calore, cum voluptate, cum semine a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur. » (De Nuptiis el Concupiscentia lib.2, n.25). Sed præteriit illud quod subdidi: «De re autem, quæ instituta naturaliter, fit aliquando etiam amplu:n munus piorum, diabolus sibi nec tua froute audet aliquid vindicare. ➜

1

AUG. Hle hoe prætermisit, qui eam cui respondebam, chartulam misit; fortasse intelligens quod tu non intelligis, qui tam incaute locutus es, ut diceres, ‹ De re instituta naturaliter, quæ fit aliquando etiam amplum munus piorum, non audere diabolum aliquid sibi vindicare: cum videamus quod ipsos homines diabolus sibi vindicet, qui utique naturaliter instituti sunt. An forte homines non sunt, qui eruuntur de potestate tenebrarum, quarum tenet diabolus principatum ? aut vero ita desipis, ut affirmes eos sibí diabolum non vindicare, quos possidet, et sue pote stati subditos tenet? Sed ut taceam de his, quos potestis dicere, per suam malam voluntatem a diabolo possideri quid dicturus es de illo, de quo pater ipsius, Domino interrogante, respondit, quod ex infantia sua ab immundo spiritu vexaretur ( Marc. 1x, 20)? Nonne membra ejus et sensus, quæ omnia Deo auctore naturaliter instituta sunt, et impiorum communia piorumque sunt munera, diabolus sibi ut affligeret vindicabat? Quod licet facere non posset, nisi a creatore hominis Deo bono et justo acciperet potestatem, facit tamen, et tua verba vanissima

[ocr errors]

Vignierius, sit. Mss., fit.

sic Mss. lu Vign., factum.

esse ostendit, qui dicis, ‹ De re naturaliter instituta, quæ fit aliquando amplum etiam munus piorum, nibil sibi audere diabolum vindicare. Debuisti enim dicere, eorum bonorum quæ naturaliter instituta sunt, non diabolum sibi nihil vindicare, sed ipsum nihil creare. Hæc ille forsitan vidit, qui de tuis libris que amico suo mitteret, nonnulla decerpsit; atque ut hæc tua verba prætermitteret, tibi pepercil. Ego vero gratulor, quia me admones quid debeam contra errorem tuum dicere. Parvulorum ergo, quos vexaudos diabolus vindical sibi, merita inquire, quæ cum propria non inveneris, originalia confitere. Si enim etiam ista negare perstiteris, Dei profecto judicium, qui hæc imaginem suam a diabolo immeritam sinit perpeti, accusare convinceris.

VII. JUL. Istis ergo prætermissis, accusat cur non dixerim, cum libidine; subditque, ut dogmatis ejus acumen decebat, Munus piorum, propagatio est fecunda filiorum, non commixtio pudenda membrorum : quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eadem natura vitiata. Ac per hoc, et qui inde nascitur, indiget renasci › (De Nupliis et Concupiscentia, lib. 2, n. 25). Quam consequenter omnia! Munus dicit piorum, existentiam filiorum: sed hoc constituit sub diabolo, quod Deurn dare confirmat, id est, filios. Libidinem autem, quæ est in pudenda commixtione membrorum, diabolicain vocat; quam in parentibus esse non abnuit, quos tamen absolvit a culpa. Ex homine hunc 1 natum dicas? Quod aguat, inquit, parentes, diabolicum est, sed rei non sunt ; quod nascuntur filii, divinum opus est, sed rei sunt. Et adhuc se non Dco, sed dæmoni æstimat obluctatum? Meritissime patiuntur istum furorem, qui putant esse naturale pecca

Lum.

Ave. Tu furis potius adversus Deum, quem procul dubio criminaris injustum, si filios Adam nulla ex illo, ut asseveras, mala merita trahentes, tamen ex die exitus de ventre matris eorum gravi jugo premit, quod negare non sineris; et obtusos credens mea tuaque verba esse lecturos, quod non dixi, dixisse me dicis. Quando enim ego dicerem, Quod agunt parentes, diabolicum est; eum id quod procreandi intentione miscentur casta conjugia, bonum opus esse proclamem? Sed hanc commixtionem non fuisse futuram pudendam, si peccatum hominis, quo natura vitiata est, non præcessisset; unde carnis concupiscentia talis effecta est, ut eo malo nemo bene utatur, nisi ejus motibus ad illicita pertrahere molientibus, e contrario concupiscente spiritu reluctetur. Non itaque dicimus, Quod agunt parentes, diabolicum est: malo quippe bene uti usque adeo diabolicum non est, ut ipso quoque diabolo bene utatur Deus. Illud autem nos dicere non negamus, Quod nascuntur filii, Dei opus est ; sed rei sunt; non Dei opere, quo creantur, ut nascantur; sed peccati origine, qua obligantur, si non renascantur.

• Editi, non hunc. Negante particula caret Ms. Port.

VIII. JUL. Quod autem non fuerit aliter commiscendus Adam mulieri suæ, quam eo genere quod inolevit, el forma membrorum, et Dei benedictio haud aliter in pecora quam in homines prolata, et ipsa historia testatur, quæ ut ostendit formatam naturam corporum), ita non asserit immutatam. Contra quod universitatis testimonium nihil invenitur in lege Dei; nisi in Manichei libris, qui hanc concupiscentiam a principe tenebrarum commentatur infusam.

AUG. Non forma membrorum, quia peccato primi hominis mutata non est, concupiscentiam carnis asserit talem fuisse ante peccatum, qualis apparuit, quando pudenda texerunt, et unde tu non erubescis, erubuerunt; ostendentes etiam manente forma in se aliquid esse mutatum. Quamvis et ipsa membra, quando deformia et monstruosa nascuntur, pudor vos fateri cogit, quod nullo modo, si nemo peccasset, in paradiso talia nascerentur. Benedictionem vero Dei, qua dictum est, Crescite, et multiplicamini (Gen. 1, 21, 28), quid mirum, si etiam peccato natura vitiata non perdidit? Non enim erat consequens, ut quia immortalitatem felicitatemque perdiderat, perderet etiam fecunditatem, quæ irrationabilibus quoque animantibus est tributa; in quibus caro, etsi concupiscit, adversus spiritum non concupiscit: quod tue susceptæ miserrimum bellum aut turpissimum regnum introducere conaris in illius beatissimæ pacis et libertatis locum; quandoquidem in paradiso, etiamsi nemo peccasset, tale futurum fuisse contendis hunianum genus, ut contra libidinem pugnaremus, aut libidini serviremus, si pugnare nollemus.

IX. JUL. Nos vero renasci omnes Baptismate debere, et opere nostro et sermone testamur: sed non ut hujus impertitione beneficii, de jure videantur diaboli plagiati; verum ut qui sunt opera Dei, fiant pignora Dei; et qui nascuntur viliter, non tamen noxie, renascantur pretiose, non tamen calumniose; quique prodeunt ex institutis Dei, provehantur mysteriis Dei; et qui afferunt opera naturæ, dona gratiæ consequantur; ac Dominus suus qui eos fecit condendo bonos, faciat innovando adoptandoque mcliores. Ergo jure dicitur, confitearis necesse est, naturale quod Manichæus finxerat, sed tu nomine commutato originale vocas, interiisse peccatum. Nec hoc ea catholica fides credit' antiquitus, quæ non dubitat et parvulos a Deo fieri, et malum ab eo nihil fieri ac per hoc opera Dei ante liberæ voluntatis usum, naturæ præjudicio nec rea, nec sub diaboli, jure constituit.

AUG. Originale peccatum propterea significatius quain naturale dicimus, ut non divini operis, sed humanæ originis intelligatur; maxime propter illud significandum, quod per unum hominem intravit in mundum quod non interit disputatione Pelagiana, sed regeneratione Christiana. Quare autem vos die catis renasci omnes parvulos debere Baptismate, satis

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »