Obrazy na stronie
PDF
ePub

tenebratur. Nec movet quod sic est in defectivis statutis civilibus, quia sicut Deo attribuetur post diem iudicii, ut sibi proprium librare maioritatem et minoritatem tam in triumphante ecclesia quam dampnatis, sic videtur mihi debere 5 esse ex sentencia Christi (Luce XXIIo) in ecclesia militante. Nec dubium quin sic plus prodesset ecclesia, sicut plus floruit in principio, quando cum dignioribus personis fuit ista sentencia observata; nec scio excusare Antichristi superbiam, quando tollendo istud a Christo 10 quod est sibi proprium committit blasphemiam, quia si ista sentencia non sit vera atque catholica deducatur in contrarium racio vel scriptura. Nam statuta Romani pontificis non sunt primum principium per se notum, ideo si sunt vera, sunt ex verbis deducibilia, cum non 15 sunt historia rei geste. Et cum secundum Augustinum nulla est veritas nisi fuerit in scriptura, patet quod hii legislatores darent operam ad inveniendum legum suarum principia in eadem, et cum legum suarum deduccio ex scriptura non degeneraret legem suam sed pocius con20 firmaret, patet quod deduccionem suam cum suis legibus commiscerent; omnes enim leges non sic fundatas catholicus racionabiliter abhorreret.

lawful for

Sed tercio dubitatur utrum convivare proximos viro Whether it is ecclesiastico sit licitum, et videtur quod sic, quia Christus ecclesiastics to 25 qui peccare non potuit interfuit Matthei convivio cum give banquets. publicanis et peccatoribus (ut patet Matth. IX); et idem patet de nupciis in Chana Galilee (Joh. IIo), ubi non fecisset miraculum de conversione aque in vinum ad supplendum illud convivium nisi istud foret licitum, 30 et idem patet de duobus miraculosis conviviis (Marci VIo et VIII) que in persona propria fecit plebi.

Ex quibus colligitur quod racione fructus et exclusione argumenti contrarii convivare sit licitum viatori; aliter enim Christus non tam crebro conviviis interesset. In 35 isto dubio supposito quod secularibus sit licitum convivare et per consequens talibus conviviis interesse,

1. A statutis cuilibet. 2. DE: tribuctur. 4. E in marg. : Christus

habet librare maioritatem vel minoritatem in ecclesia. 5. DE: esse deest.
6, 7. DE: sicut prius. 9. E in marg: Nota. 11, 12. A: atque -nam
deest. 15. A: historice; ib. A in marg. Augustinus. 19. DE: non
deest.
20. A: suis deest. 22. D: abhorret. 23. AE in marg.:
Dubium secundum: D in marg.: Dubium. 23, 24. DE: viro evangelico.
28. D: aquam.
30. A: Marci IX. 32. D in marg.: Convivare si est
licitum. 33-36. A: viatori convivare deest. 35. E: scolaribus.

16. S. August. Opp. tom. Vill, 254, tom. I, 220, tom. III, 1, 44. Cf. De Eccl. 173.

whose

belong to the

poor.

It is not right querendum videtur ulterius utrum sic convivare convefor prelates, niens sit prelatis, et videtur quod non, quia omnia bona temporalities temporalia que possident sunt bona pauperum, sed illa non licet consumere sine eorum licencia ad ipsorum dispendium, ergo non licet episcopis sic illa bona 5 frugaliter dissipare. Assumptum patet ex illo tercio Decretalium De Donationibus cap. Fraternitatem et XVI Fol. q. I cap. Quoniam quicquid. Et multo evidencius ex 205" scriptura; et confirmatur ex evangelio Luce XIV, 12 cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos 10 neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos neque divites, ne forte et ipsi reinvitent te et fiat tibi retribucio, sed cum facis convivium voca pauperes, debiles, claudos, cecos et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurreccione iustorum. Cum ergo 15 convivacio non sit nisi talium, videtur quod vel oportet sacerdotes Dei mandatum contempnere vel a talibus conviviis se servare.

Laymen may

but must be

their motives.

In isto dubio videtur mihi quod sacerdotes Christi give banquets, debent dare totam operam ad pascendum evangelium 20 careful as to et convivandum spiritualiter christianos. Convivacio autem corporalis licet sit periculosa potest competere brachio seculari. Omnis enim viator non debet quicquam agere nisi sub obtentu beatitudinis et per consequens sub racione illius premium promerendi. Et patet quod 25 quicunque convivat alium'ut magnificetur in hoc seculo vel acquirat mercedem temporalem pro sui convivio, peccat graviter, quia ante diem iudicii mercedem recipiet si non penam. Videat ergo secularis dominus si ea intencione convivet alios, ut censeatur inclitus vel bonus dapifer atque 30 largus, et de tanto a merito beatitudinis declinatur. Cum ergo talis intencio non sit ad beatitudinem promerendam, patet quod est culpabilis, et multiplicius convivium. superfluum nimis frequens atque diutinum.

Convivium autem huiusmodi brachii secularis debet esse 35 ad amiciciam roborandum, ad doctrinam salutiferam ab hospite degustandum et ad Christi pauperes ab inedia

1. 2. A: ulterius

videtur deest. 1. E in marg.: Utrum prelatis
convivare sit licitum. 4. DE: ad suum. 6. frugaliter; prodagiliter (2).
9. E in marg.: Confirmacio.
12-14. A: retribucio tibi deest.
13. D: claucos. 19. AE in marg.: Responsio. 20. A: evangelizacione.
25. A: premii. 28, 29. A: sed non. 30. DE: convivat. 31. DE: tunc
de; ib. DE: declinat. 32. DE: non fit. 35. A in marg.: Convivium
multiplex; E in marg.: Finis convivii; ib. A: modi deest.

7. Decretal. Gregor. IX, lib. III, tit. XXIV, cap. II.
creti II Pars, causa XVI, cap. LXVIII.

8. De

relevandum. Et sic licet utrobique fiat spiritualis retribucio sempiterna eciam hic in via, tamen de quanto intenditur et capitur temporalis retribucio hic in via, diminuitur vel extinguitur Dei retribucio sempiterna. 5 Nec est obiectus quo clerus dotatus excecat populum Banquets not needed to keep dignus memoria. Aliter (inquiunt) vilesceret prelatus up a prelate's ecclesie; ipse ergo qui gratancius scit et congruencius dignity. noscit Domino convivare, debet officium istud accipere; nam vilescenciam mundanam prelatus gratanter acciperet, 10 dum tamen in suo officio secundum legem Domini debite ministret; de tanto enim est ministerium suum Deo accepcius. Unde nec Christus nec aliquis apostolus taliter convivavit, licet Christus miraculose ostendens suam potenciam exemplavit secularibus dominis quomodo 15 debeant convivare. Et si dicatur quod episcopi excellenter habeant istam artem, dicitur quod non magis eis convenit quam scurriliter ioculari; per hoc enim defraudant pauperes, sunt Domino inobedientes et fraudant se ipsos a spirituali premio, quia nulla retribucio nisi vana 20 laudis humane est ab eis pro talibus expectanda. Sed dato uno inconveniente in dotacione ecclesie necesse est alia multa sequi. Unde si talis convivacio habilitaret hominem, ut sit episcopus, episcopari magis competeret domino seculari. Sed depauperato tali prelato ad populum 25 spiritualiter convivandum et immutato ex racione multiplici brachio seculari oportet dyabolum cautelose per instrumentum suum agere ad continuacionem et occultacionem sue nequicie, ne suum facinus cicius sit extinctum et ecclesie patencius ostentatum.

layman when

feast.

30 Quantum ad argumenta, patet quod non movent Matthew was a contra istam sentenciam; quoad primum patet quod he made the licet Mattheus fuerit signatus a Domino, ut ex post sit Christi apostolus, tamen pro tempore illius convivacionis fuit proprietarius necdum reliquit omnia apostolice 35 sequens Christum. Christus enim ad multos gradus vocavit suos apostolos (ut patet de Petro). Et codem modo dicitur ad secundum; nam probabiliter creditur quod iste nuptus fuit Johannes Evangelista; sed antequam uxorem suam cognosceret, Christus ad discipulatum

1. A: licet deest.

2. A: sempiterna deest. 9. A: violenciam. 13. A convivet. :

deest.

22. A: humiliaret.

8. AD: dominos. 17. E: ioculare. 21. A ecclesie 25. E: invitato. 27. A ministerium

32. A: ut patet postquam.

suum. 31. D in marg.: Ad primum; A in marg.: 1; E in marg.: Ad
argumenta Christi; ib. A: sentenciam deest.
36. AE in marg.: 2. 39. DE: suam deest.

Christ fed the poor and hungry.

Why the disciples asked this question.

ipsum graciose vocavit. Ideo fuit tunc in statu in quo sibi licuit facere convivium nupciale. Et sic Christus ipsas nupcias sicut virtuosum seculare convivium auctorizavit.

Quoad tercium patet quod ista convivia excedunt 5 quodcunque christiani convivium, ideo Christus ut Deus mandavit apostolis egeno et esurienti populo tamquam dominus ministrare, ideo non contendant nostri prelati taliter convivare. Christus ergo interfuit conviviis licitis, sed numquam nisi quando superhabundanter spiritualem 10 retribuit recompensam.

SERMO XXVI.

Accesserunt ad Jesum discipuli dicentes: Quis putas est maior in regno celorum. Matth. XVIII, 1.

Fol.

Quia conturbati sunt discipuli quadam passione humana 15 sciscitantes quis sit maior in militante ecclesia ac in ecclesia triumphante, ideo magister optimus docet efficacissime decisionem istius dubii. Causa autem quare istud a Christo quesierant creditur a multis quod hoc 205 ideo, quia tres discipulos scilicet Petrum, Jacobum et 20 Johannem Christus in transfiguracione acceperat; ille ergo apud quem non est accepcio personarum non sic faceret nisi ipsi sint ceteris meliores, et cum pro Petro solvit didragma (Matth. XVIII°), videtur Petrum habere quandam preeminenciam supra alios ut maiorem. Sed 25 quia non habebant istud expresse a Christo decisum, ideo voluerunt illud habere decisum clarius: Quis putas, inquiunt, est maior in regno celorum? ubi non videtur quod quis putas sint due partes, scilicet nomen interrogativum et verbum putandi vel opinandi, quia tunc 30 implicarent opinionem inesse Domino, cum tamen scire debent quod supra omnem opinionem inest sibi de quocunque certa sciencia; ideo melius videtur quod sit pars ut ad verbum, ac si apostoli intenderent

una

3. A secularis.

5. AE in marg. 3; D in marg.: Ad tercium.
13. AD in marg.: XXVI; D in
18. A: desicionem.

6. christiani; D in marg.: Christi.
marg. Michaelis; E in marg. In die Michaelis.
25. A: preminenciam. 27. A: istud. 29. A: sit. 31. DE: tamen
deest. 32. DE: deberent. 33. Codd.: sciam. 34. A: ut adverbium.

13. Cf. Wyclif's Sermons ed. by Arnold, I, pag. 398-402. 22. Rom. II, 11.

istum sensum quem reputas esse maiorem in regno celorum; nam hoc satis est nobis cognoscere, cum scimus quod tua reputacio est veritatis decisio.

Nec refert sive per regnum celorum intelligatur ec5 clesia militans vel triumphans vel utraque communiter sicut signat nomen ecclesie. Jesus autem docuit eos decisionem huius dubii opere, exemplo et declaracione verbali expressa; opus autem fuit quod Jesus vocans parvulum statuit eum in medio eorum tamquam domi10 native vallatum et ab eis protectum. Cognoscere vero quis fuit iste parvulus est nobis impertinens sicut noticia nominis canis Thobie, sed probabiliter creditur quod fuit virtuosus et predestinatus. Amen, inquit, dico vobis, nisi conversi fueritis a vestra superbia tumorosa et 15 efficiamini humiles sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Que sentencia cum fuerit absolute necessaria, sedaret in illis contenciosam superbiam. Quid enim prodest viatori cognoscere maioritatem hominis quoad Deum, nisi forte prosit, ut sit virtuosior et ad fugiendum 20 peccata proclivior? Et cum eius oppositum sepe contingit, patet ex inenarrabili Christi prudencia quod ista sentencia a viatoribus est celata. Exhinc enim contingeret quod unus sit reliquo superbior et alteri confratri indignacior atque ad peccandum securior. Operemur 25 igitur bonum quantum sufficimus, quia quod Deus unicuique secundum dignitatem suam retribuet certi sumus; et ulteriorem precisionem noticie maioritatis expedit viatoribus ignorare.

Unde de maioritate Petri super Johannem vel econtra 30 aut Pauli super alterum eorum vel cuiuscunque beati super reliquum est vanum nobis contendere. Supposicionem autem habere possumus nobis probabilem cuius consideracionem debemus statim dimittere. Stat enim quod Petro pastore militantis ecclesie loco Christi 35 Johannes contemplativus sit sanccior; cum non sequitur Petrus prerogativam habet in isto super Johannem, ergo est simpliciter eo maior; tunc enim quilibet beatus foret simpliciter maior quam alius et econtra;

nec

4. D in marg.: Doctrina; A in marg.: Regnum celorum dupliciter. 6. DE: sicut deest. 8. DE: autem deest. 16. A: cum sit. 17. E in marg. Scire maioritatem quoad Deum non prodest homini. 22. E: a extinctum est. 25. DE: ergo; ib. DE: quod deest; A: quia deest. 34. DE: Petri pastoris. 38. A: et deest.

[blocks in formation]

12. Cf. De Ecclesia, pag. 276.

« PoprzedniaDalej »