Obrazy na stronie
PDF
ePub

trum íntegra íntegrum pépe- | suam. Deprehénderis enim rit; quæ étiam ipsa figuram et detégeris, Christiáne, quanin se sanctæ Ecclésia demon- do áliud agis, et áliud profistrávit ut quómodo filium téris, fidélis in nómine, áliud páriens, virgo permánsit, ita demonstrans in ópere, non et hæc omnitémpore membra tenens promissiónis tuæ fiejus páriat, et virginitátem dem modo ingrédiens Ecnon amittat. Ipsas sententias clésiam oratiónes fúndere, sacratissimi Symboli adju-post módicum in spectáculis vánte Dómino exponéndas cum histriónibus impudice suscepimus, ut, quid singulæ clamáre quid tibi cum pomcontineant, vestris sénsibus pis diáboli, quibus renunintimémus. Paráta sunt corda tiásti? vestra, quia exclúsus est inimicus de córdibus vestris.

R. Non turbétur cor vestrum ego vado ad Patrem, et cum assumptus fúero a vobis, mittam vobis. Alleluia. 'Spiritum veritátis, et gáu- | débit cor vestrum. Alleluia.

. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis.

Spíritum veritátis.

LECTIO VI.

HUIC vos renuntiáre professi estis: in qua professióne, non hominibus, sed Deo, et Angelis ejus conscribéntibus dixistis: Renúntio. Renuntiáte non solum vócibus, sed étiam móribus: non tantum sono linguæ, sed et actu vitæ: nec tantum lábiis sonántibus, sed opéribus pronuntiántibus. Scitóte vos cum cállido, antiquo et veternóso inimico suscepisse certámen : non in vobis post renuntiatiónem invéniat ópera sua, non jure yos áttrahat in servitutem

*

R. Ascéndens Christus in altum, captivam duxit captivitátem, Dedit dona homínibus. Alleluia, allelúia, allelúia.

*. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce.

[blocks in formation]

Paráclitum. Paráclitus enim Latine dicitur advocátus: et dictum est de Christo: Advocátum habémus ad Patrem, Jesum Christum justum. Sic | autem mundum dixit non posse accipere SpiritumSanctum, sicut étiam dictum est: Prudéntia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjécta, nec enim potest: velut si dicámus: Injustítia justítia esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectóres: quæ dilectio non est a Patre. Et ideo dilectióni hujus mundi de qua satágimus ut minuátur, et consumátur in nobis contrária est diléctio Dei, quæ diffunditur in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

[ocr errors]

R. Ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis. * Ut máneat vobiscum in ætérnum, Spíritum veritátis. Allelúia.

. Si enim non abiero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.

Ut máneat.

LECTIO VIII.

MUNDUS ergo eum accipere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles óculos mundána diléctio, per quos vidéri Spiritus Sanctus potest, qui vidéri nisi invisibí

liter non potest. Vos autem, inquit, cognoscétis eum : quia apud vos manébit, et in vobis erit. Erit in eis, ut máneat; non manébit, ut sit: prius est enim esse alicubi, quam manére. Sed ne putárent quod dictum est, Apud vos manébit; ita dictum, quemádmodum apud hóminem hospes visibiliter manére consuévit, exposuit quid dixerit, Apud vos manebit, cum adjunxit et dixit, in vobis erit.

R. Si enim non abiero. Paráclitus non véniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. * Cum autem vénerit ille, docébit vos omnem veritátem. Alleluia.

. Non enim loquétur a semetipso: sed quæcúmque áudiet, loquétur : et quæ ventúra sunt, annuntiabit vobis.

Cum autem. Glória Patri. Cum autem.

LECTIO IX.

ERGO invisibiliter vidétur. Nec, si non sit in nobis, potest esse in nobis ejus scientia: sic enim a nobis videtur in nobis, et nostra conscien

tia. Nam fáciem videmus altérius, nostram videre non possumus: conscientiam vero nostram vidémus. Sed consciéntiæ nunquam est nisi in nobis : Spiritus autem Sanctus potest esse étiam sine no

bis. Datur quippe ut sit et in | nos, véniam ad vos. Quamnobis: sed vidéri, et sciri, vis ergo nos Filius Dei suo quemádmodum vidéndus, et Patri adoptáverit filios, eumsciéndus est, non potest a dem Patrem nos voluerit hanobis, si non sit in nobis. Post promissiónem Spíritus Sancti, ne quisquam putáret, quod ita eum Dóminus datúrus fúerit velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futúrus, adjécit atque ait: Non relinquam vos órpha

bére per grátiam, qui ejus Pater est per naturam: tamen étiam ipse circa nos patérnum afféctum quodámmodo demonstrat, cum dicit: Non relínquam vos órphanos.

Te Deum laudámus, 18.

[merged small][graphic][merged small]

IN FESTO

PENTECOSTES.

ww

[blocks in formation]

Tu septifórmis múnere, Digitus Patérnæ déxteræ, Tu rite promíssum Patris, Sermóne ditans gúttura;

Accénde lumen sénsibus : Infúnde amórem córdibus: Infirma nostri córporis Virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius, Pacémque dones prótinus : Ductóre sic te prævio, Vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem, Noscámus atque Fílium; Teque utriusque Spíritum Credámus omni témpore.

Deo Patri sit glória, Et Filio, qui a mórtuis Surréxit, ac Paráclito In sæculórum sæcula.

Amen.

Sic terminantur Hymni usque ad Vesperas Sabbati sequentis.

. Repléti sunt omnes Spíritu Sancto. Alleluia. R. Et cœpérunt loqui. Allelúia.

« PoprzedniaDalej »