Obrazy na stronie
PDF
ePub

ipsa terra nostra erema quem adduximus in cultum, et modo tenemus in dominicum nos et nostri ruslici qui ruperunt ipsam terram. Hoc est ipsa mata ubi est constructum ipsum castrum et prefatam ecclesiam. Terminus autem huius dono ita se habet: ab orientali parte terminatur in vinea Saturnini que dicitur, a meridie parte terminatur in litus maris, ab orientali quoque parte concluditur in rivum qui discurrit de Laureto, a parte aquilonis terminatur in Valle marina, siye in ipsa gaerneda, et ipsa mata sicut concluditur ab omni integritate donamus et concedimus decimas et primicias. Item donamus nos prefata ad jam dictam nostram ecclesiam ipso campo qui est ad ipsa buadella ab integre in dominicum. Et ego jam dicla Sicardis dono de mea complantatione quarteratam I vineæ, sicut est terminata et designata el est manifes¬ tum. Quæ vero predicta donatio de nostro jure tradimus el concedimus prefatæ ecclesiæ ut omnipotens et misericors Dominus qui est pius et misericors dimittat nobis peccata nostra in presenti seculo et in futuro, ipse qui Publicanum justificavit, et mulierem peccatricem justificatam surgere fecit, et Latroni in cruce pendenti paradisum promisit. Sub eo modo donamus nos et concedimus predicta omnia prefatæ nostræ ecclesiæ ut neque nos, neque posteritati nostri aut aliquis vivens homo de presala omnia nihil inde minuat nec auferat. Et si quis temptaverit facere, ira Dei incurrat, et a liminibus sanctæ Dei ecclesiæ extraneus existat, et cum Juda traditore particebs fiat, et ista prefata donatio inconclusa permaneat, Quæ est facta X. kalendas februarii anno XVIIII. regni Phylipi Regis. Sigtnum Sicardis feminæ. Signum Otto, qui ista donatione pro meo animo fecimus et firmamus firmarique rogamus. Bernardus Sacerdos scriptor et exarator qui hæc, scripsi et sub die et anno quo supra. Actum est hoc VI. nonas julii anno Domini MCCXVIII. Sigfnum Geraldi de Montebarbato. Sig†num Guillermi de llice. Petrus Ypodiachonus qui hoc tranlatum tanlatare vidit.=Petrus presbiter qui hoc tranlatum fideliter transtulit et scripsit die et anno quo supra t.

XXVIII.

Consecratio ecclesiæ S. Maria de Aredo in diœcesi Gerundensi: anno MLXXVIII. (Vid. pág. 112.)

Ex autogr. in arch, eccl. Gerunden.

Anno Incarnationis Dominica sexsagesimo nono post millesimum, era millesima centesima quarta decima, indictione V. venit domnus Berengarius Sanctæ Sedis Gerundensis Episcopus ad consecrandam ecclesiam in honorem Sanctæ Mariæ constructam în comitatu scilicet Jerundensi, in loco qui dicitur Valle Aradis. In qua die consecrationis dedit Bernardus Gaucefredi ex omni parte jam dictæ ecclesiæ cimiterium habens XXX legitimos passus ex suo alodio sub tali defensione et quietudine, ut aliquis homo cuiuscumque ordinis, honoris vel ætatis ibi aliquam violentiam quocumque tempore non inferat, set ob honorem et reverentiam prefatæ ecclesiæ salvo munimine consistat. Et jam dictam ecclesiam atque alodium donat predictus Bernardus Sanctæ Mariæ Sedis Jerundensium taliter ut per singulos annos exeat redditus inde, libram unam ceræ ad jam dictam Sedem, et Archidiaconem eius. Preterea subdidit prelibatus Præsul prefatam ecclesiam sub ditione et apenditione Sanctæ Christina Aradis taliter ut eiusdem clerici cantent eam, et ut ab odierno die et tempore non amittat aliud de suo honore quod modo habet el habere debet propter jam dictam hanc ecclesiam. Hæc donatio predictæ ecclesiæ vel cimiterii eiusdem tali modo fit, ut jam dictus Bernardus vel posteritas eius teneat el possideat hæc omnia omni tempore sine ulla inquietudine vel sine ulla alicuius hominis contradictione in servitio solius Dei, et eius Jenitricis preter hoc solo sensu supra scripto. Hacta hæc dos pridie kalendas januarii anno VIIII. X Philipi Regis Regni. † Berengarius Dei gratia Gerundensis EpiScopus †† Poncius levita †† Raimundus Archilevita t. Sigtnum Bernardi Gaucefredi. Sig+num Matfredi.= Sig+num Arnalli Dalmacii. Sigtnum Berengarii Reimundi.

Petrus monachus et presbiter qui hanc dotem scripsi cum litteris rasis et super positis vel emendatis die et anno prefixo.

[ocr errors][merged small]

Carta testamenti D. Bernardi Umberti Episcopi Gerunden· sis. anno MCX. (Vid. pág. 124.).

H

Ex autographo in arch, eccl. Gerund.

æc sunt conditiones sacramentorum quarum seriem hordinavi ego Petrus Sacrisla atque Judex præsentibus sacerdotibus Bernardo et Petro et aliis clericis Guillermo et Pontio de extrema voluntate Bernardi Gerundensis Episcopi qui olim defunctus est in Jherosolimitano itinere. In huius Judicis præsentia et præphatorum hominum notitia nos testes Arnallus et Bernardus testificamur extremam voluntatem jam dieti Bernardi Episcopi qui fuit condam. Quapropter nos prædicti testes verum pariter dantes testimonium ab eo rogati juramus in Deum et super altare Sanctæ Anastasiæ quod situm est in ecclesia Sanctæ Mariæ Sedis Gerundæ, quia nos vidimus et audivimus præsentes, quando prædictus Bernar dus Episcopus volens pergere in jam dicto itinere Sancti Sepulcri in sua plena memoria ac loquela hordinavit suam extremam voluntatem et hordinationem suarum rerum per suum firmum testamentum, per quod constituit ut essent sui helemosinarii et manumissores, videlicet Raimundus Abbas Sancti Felicis Gerundæ, et Raimundus Archilevita, et Petrus Sacrista atque Berengarius Archilevita seu Pontius Otonis, quibus iniuncxit distribuere omnia quæ habebat per ordinationem præfati testamenti, sicut ipse disposuit, ita dicendo. Primum dimitto ad kannonicam Sanctæ Mariæ Sedis Gerundæ solide et libere quartam partem ecclesiæ de Pineda et condaminam de Ulmo, et mansum de Cathola cum universis suis pertinentiis. Ad Sanctum Petrum Sedis Viei dimitto alodium meum de Tonna cum solario de Guadel ut habeat eum solide et libere post mortem Raimundi Ugonis nepolis mei ipsa canonica præfatæ Sedis. Dimitto namque ad Sanctum Ququfatem de Vales ipsum meum alodium de collo Sa→ patelli quod fuit de Girberga. Et dimitto ad Sanetum MartiaJem Montis signi ipsum meum alodium de Villasecca cum suis pertinentiis quod emi de Isarno Seniofredi, excepto uno

[ocr errors]
[ocr errors]

manso quem dedi Sancto Andreæ de Suureda, et medietatem villæ Sancti Celedonii quam presato Sancto Martiali dimitto cum alodio de Rimaion quod fuit Mironis Bonefilii. Dimitto vero ad Sanctum Paulum de Marítimis ipsam fexam de alodio quæ est juxta prefatam condaminam de Ulmo. Ad canonicam Santæ Mariæ præfatæ Sedis dimitto medietatem ipsius Castri de Lored cum ipso honore qui ei pertinet sicut mater mea dimisit et concessit in suo testamento prefatæ Sedis cannonicæ. Ad Gaucefredum nepotem meum dimitto ipsum mansum de Calela cum alodio orti Saviniani et Montis Sancti, et Fontis rotundi, et eum duobus mansis in Monfe calvo, sive cum alodio de Cantalobs, et alodio de Garsoves. Ad Sanctum Petrum Gallicantus dimitto ipsum alodium de Vilar. Dimittó namque ad Guillermum Umberti nepotem méum ipsum alodium de Materon et de Valle Moccosa et de Caseles cum ipsa ruvira, eo tenore ut Arnailus Guillermi de Cartiliano habeat alodium de Caseles per Guillermum Umberti ad fevum per ipsum castrum Gerundelle. Et Episcopus Gerunde recuperet solide et libere tertiam partem tascharum Sanctæ Mariæ episcopalis et ipsum fevum de Ventanag. Ad Canonicam Sancti Felicis Gerundæ dimitto ipsum meum alodium de Perduds cum duabus baiuliis quas ibi habeo sub täli› conditione, 'ut donet XXXVIIII solidos platæ finæ ad pensum æcclesiæ Sancti Juliani Montis signi. Ad canonicam Sanctæ Mariæ prefata Sedis Gerundensis ipsum meum alodium de Stagneolo cum omnibus baiuliis solide et libere dimitto. Ad ecclesiam Sanctæ Mariæ episcopalis dimitto par unum bovum, et dimitto tertiam partem totius mei mobilis ad ipsum porticuín Santæ Mariæ Sedis. Aliam terciam pro meis debitis. Tercia quæ restat suprascriptis manumissoribus meis. Et dimitto alium meum honorem qui advenit michi per laxationem fratris mei Guillermi Umberti et per vocem patris mei, excepto hoc quod superius testatus sum pro anima mea sanetis Dei æcclesiis, Gaucefredo nepoti meo suprascripto, si Guillermus Umberti obierit sine filio legitimi coniugii. Fuit factum prescriptum testamentum VII idus augusti anno Il régni Ludovici Regis. Firmatum fuit a supradicto conditore Bernardo manu propria nomen suum scribendo et a reliquis firmatoribus, scilicet, Raimundo Archilevita el Bernardo levita, necnon et Pontio Otonis levita. Scriptor Arhallus levita, come commul ob im. boop anonbryelle

[ocr errors]

Nos supradicti testes testificamus et juramus in Deum et in supra dicto juramento quia sicut superius scriptum est, ita a supranominato testatore Bernardo Episcopo ordinatum est el firmatum, nobis videntibus et audientibus per extremam voluntatem suarum rerum. Lale conditiones VI idus aprilis anno III regnante Ludovico Rege. Qui supra dictum testimonium dedimus et jurando firmavimus. Petrus Sacer qui has conditiones rogatus scripsit die et anno præfixo.

[ocr errors]

Homagium Umberti de Basilia Episcopo Gerundensi anno MCXIII. (Vid. pág. 125.)

Ju

Ex Lib. virid. Capit, eccl. Gerunden. fol. 146 b.

uro ego Umbertus de Basilia filius qui fuit Ode fæminæ tibi Berengario Gerundensi Episcopo quod ab ista hora in antea fidelis ero tibi de tua vita et de tuo corpore et de omnibus membris quæ in luo corpore habentur et de ipso castro de Jullano et de potestate ipsius castri quam dabo tibi quantasque vices tu predicte Episcope eam michi demandaveris per te aut per tuum nuntium aut nuntios. Et de omni honore quem ecclesia Sanctæ Mariæ Gerundensis Sedis habet vel habere debet sicut superius scriptum est, sic tenebo, faliam et allendam sine engan. totum tibi predicte Berengarii Senior meus per Deum et hæc sancta acto sacramentali VII kalendas marcii anno VI regni Leudovici Regis. Signum Umberti qui hoc sacramentum feci, firmavi, firmarique rogavi. Signum Reamballi. Signum Dalmatii Bernardi. Sig+num Gauberti Guillermi.=Sig†num Petri Bernardi de Palatio.= Sig+num Berengarii Arnaldi de Fuxano. Guillermus Levita qui hoc rogatus scripsi † die annoque prefixo..

=

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »