Obrazy na stronie
PDF
ePub

Christi et Ecclesiae: tum ex Patribus; Nam Dionysius cap. 1. eccles. hierarch. et alii Patres graeci, sacramenta vocant oúpßola, idest, signa, el s. Augustinus, nunc vocat signacula,ut de catechizandis rudibus cap. 26. nunc verba visibilia, ut lib. 19. contra Faustum cap. 16.

Secundum est, ut hoc signum sensibile sil:Sunt enim signa quaedam etiam invisibilia, ut character animae impressus. Sed sacramenta visibilia, seu sensibilia signa esse debere, certissimum est. Solus ferme est Gulielmus Okam, qui in 4. dist. 1. fatetur quidem sacramenta esse signa sensibilia, sed non putat id esse de essentia, quia posset Deus instituere sacramentum in re spirituali,ut si statueret, ut oratio mentalis, aut meditatio passionis Christi conferret gratiam ex opere operato. At fallitur Okam, quia illa oratio, vel meditatio haberet quidem effectum sacramenti, sed sacramentum non esset. Sacramentum enim intrinsece,et essentialiter est caeremonia religionis; caeremonia autem est actus externus. Unde sancti Patres passim docent, sacramenta esse vestigia quaedam et maBuductiones ad spiritualia et invisibilia; ut patet x Dionysio et Augustino locis notatis, necnon ex Chrysostomo hom. 83. in Matth.

Tertium est, ut hoc signum sit voluntarium, sive dalum non naturale. Quaedam enim signa sunt naturalia, quae non pendent ex nova institutione, sed ex natura sua significant, ut est fumus signum incendii, et odor signum rei odoratae praesentis, et aurora signum vicini solis: alia signa sunt ex arbitrio instituentis, ut nomina et verba omnia, vexilJa militum,et omnia insignia familiarum. Porro sacramenta signa esse posterioris generis, docet Augustinus lib. 2. doctrinae christianae, cap. 3. et 1.b. 3. cap. 9. neque ullus contradicit. Res enim ipsa per se clamai.

Quartum est, ut hoc signum habeat cum re, quam significat, analogiam et similitudinem aliquam. Tria enim inveniuntur signorum genera. Quaedam enim tantam habent cum re significata similitudinem; ut sine ulla institutione naturaliter significent; quomodo imago Christi, signum est Christi, et vestigium in arena impressum, signum est pedis.

Quaedam alia nullam habent cum re significata similitudinem. et ideo tota pendent ab institutione; hoc modo verba sunt signa rerum, et sonus campanae signum senatus habendi.

Quaedam denique medio modo se habent. Nam habent quidem aliquam analogiam cum re,sed tam indeterminatam, et confusam, ut magis apta sint ad significandum, quam actu significent, nisi determinentur ab aliquo: quo modo imago hominis non facta ad alicujus particularis hominis similitudinem, neminem in particulari significat, et tamen quemlibet significare potest, si determinetur adscripto nomine alicujus, aut addito vestimento, aut alio signo particularis hominis:

Hujus tertii generis sunt omnia sacramenta. Nam nec per se significant actu, nisi determinentur, et tamen apta sunt significare, si determinentur. Id patet discurrendo per singula. Nam ablutio externa internae ablutionis similitudinem gerit; proinde

aptissima est ad eam significandam, si ad id adhibeatur. Idem de Unctione, alimento corporis Domini, aliisque sacramentis dici potest.

Solum est sacramentum Poenitentiae, quod cum in solis verbis consistat essentialiter, non videtur habere naturalem analogiam cum re significata sedhabet tamen. Non enim illa verba. Ego te absolvo, sacramentum sunt, quatenus significant ex humana institutione, idest,quatenus verba sunt: sed quatenus sunt veluti res quaedam a Deo institutae ad significandam et efficiendam justificationem a peccatis. Habet autem analogiam exterior absolutio, quae ore pronuntiatur. cum interna justificatione quae a Deo efficitur. Itaque absolutio significata per verba, sacramentum est, non ut per verba significatur, sed ut significat ipsam absolutionem internam.

Unde s. Augustinus in epist. 23. ad Bonifacium: Si sacramenta, inquit, quandam similitudinem carum rerum, quarum sacramenta sunt, non haberent,omnino sacramenta non essent. El gracci Patres:passim sacramenta vocant avtitura,quod vocabulum significat rem ita similem alteri, ut cum illa quasi certare videatur de forma:ut si depicta imago ita probe,et quasi ad vivum rem exprimat, ut non imago, sed res ipsa videatur. Sic enim accipit hanc vocem Nazianzenus in 2.oratione de pascha,ubi noclem paschalem ob infinitam ardentium cereorum multitudinem, quibus illuminabatur, vocal antitypam firmamenti coelestis, ubi infinita stellarum lumina conspiciuntur. Sic etiam ante Gregorium s. Petrus in epistola priore, cap. 3. vocal Baptisma nostrum antitypum respectu arcac Noë, ubi noster interpres recte vertit, similis formac. Cum ergo Patres sacramenta vocant avtitur earum rerum, quarum sacramenta sunt, nihil aliud sibi volunt, quam habere sacramenta maximam similitudinem cum his rebus, quarum sunt sacramenta.

Quintum est, ut hoc signum repraesentet rem aliquam sacram, non prophanam. Sunt enim sacramenta caeremoniae religionis: unde etiam illa violare, omnium consensu, sacrilegium est. Id quod etiam patet ex nomine: nam sacramentum a sacro dicitur. Denique s. Augustinus in epist. ad Marcellinum dicit, signa cum ad res divinas pertinent, sacramenta nominari.

Porro res illa sacra, quam sacramenta novae legis significant, triplex est: gratia justificans, quae ut praesens demonstratur: passio Christi, quae est caussa gratiae, et ut praeterita commemoratur: et vita aeterna, quae est effectus gratiae, et ut futura praefiguratur. Ita docet s. Thomas 3. part. quaest. 60. art. 3. et omnes alii doctores. Ac de Baptismo quidem et Eucharistia res notissima est. Nam Rom. 6. quod Baptismus sit memoria passionis, ostendit Paulus cum ait: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Et infra de gratia justificationis: Qui mortuus est, justificatus est a peccato. El: Consepulli enim sumus cum illo per Baptismum in morte, ut quomodo Christus resurrexil a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Denique de vita acterna ibidem: Si complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis crimus.

Pari ratione de Eucharistia, Luc. 22. Hoc facite in meam commemorationem, idest. in memoriam passionis: nam ut exponit Paulus 1.ad Corinth.11. Quotiescumque manducamus panem hunc, mortem Domini annuntiamus. Item de gratia, Joan. 6. Qui manducat me, et ipse vivet propter me. De gloria: Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum. Unde Ecclesia canit: 0 sacrum convivium, in quo Christus sumitur: Recolitur memoria passionis ejus: Mens impletur gratia: El futurae gloriae nobis pignus datur.

De aliis sacramentis non est ita notum: tamen certum est, saltem implicite, illa omnia significare; quia cum omnia significent gratiam, consequenter etiam significant principium et finem ejusdem gratiae.

Est autem hoc loco notandum, id quod praecipue et essentialiter significatur per sacramentum novae legis, esse solam gratiam justificantem. Nam ut infra dicemus, sacramenta novae legis efficiunt quod significant, at non efficiunt passionem Christi, nec vitam beatam, sed solam justificationem: passionem enim praesupponunt, et vitam beatam promittunt:justificationem autem proprie adferunt. Praeterea sacramenta, ut mox dicemus, sunt instituta ad sanctificandum. At quo proprie, el formaliter sanctificamur, gratia est; passio Christi et vita beata extrinseca sunt.

Denique id proprie sacramenta significant, quod per verba exprimitur: verbis autem sacramentorum justificatio sola plerumque exprimitur. Id enim significat, Ego te abluo, Ego te confirmo, Ego te absolvo etc. Neque obstat, quod verba Eucharistiae, Hoc est corpus meum, non videantur sonare sanctificationem, sed ipsum Domini corpus. Nam illud significant, ut cibum animarum, et spiritualem mentis refectionem, quae per internam gratiam fit.

Atque ex hoc capite multa sacra signa excluduntur a ratione sacramenti, ut res creatae omnes, quae signa sunt potentiae et sapientiae Dei; nam: Coeli enarrant gloriam Dei, psal. 18. Item omnes sacrae imagines Christi et sanctorum; sacrae literae, signum crucis, et alia id genus, quae sunt quidem signa sacra et rerum sacrarum; sed non significant proprie gratiam sanctificantem animas.

Sextum est, ut hoc signum non solum significet sanctificationem, sed etiam ita significet, ut quae tunc fiat, dum sacramentum adhibetur. Omnes enim theologi conveniunt, quod sacramenta novae legis significent sanctificationem, quae tunc fiat: id enim verba ipsa ostendunt, Ego te absolvo, Ego te abluo etc. et hinc multa signa sacra sanctificationem significantia excluduntur a ratione sacramenti. Nam exempli caussa, manna quod pluebat Israëlitis, significabat spiritualem refectionem et dulcedinem, quam praebet Eucharistia: tamen sacramentum non erat, sed figura sacramenti, quia significabat eam refectionem, ut futuram, non ut quae tunc daretur. Sic etiam columba, quae super Christum apparuit in Baptismo, signum erat sanctitatis et innocentiae Christi, sed non quae tum primum inciperet vel cresceret: jam enim ab incarnatione plenus fuerat gratia.

Septimum est, in quo etiam omnes conveniunt, ut sacramenta novae legis, non solum significent sanctificationem, quae tunc fiat; sed etiam, quae fiat vi ipsius sacramenti, ita ut sacramentum sit caussa instrumentalis sanctificationis;id quod postea probandum erit contra haereticos. Hinc autem excluduntur a ratione sacramenti linguae illae igneae, quae apparuerunt super apostolos in die pentecostes: significabant enim charitatem ardentissimam, quae tum apostolis infundebatur una cum sapientia et eloquentia plane divina, sed sacramentum non erant, quia non vi earum linguarum infundebatur illis charitas. Quaestio solum remanet, an dari gratiam ex vi sacramenti, sit proprium sacramentis novae legis, an vero conveniat Sacramentis in genere. Sed de hoc postea agendum erit: nunc satis est convenire omnes doctores, quod sacramenta novae legis id habeant.

Est autem hic notandum, quod cum dicimus de ratione sacramenti esse ut sanctificationem significet et efficiat; id intelligitur non de actu, sed de naturali aptitudine. Potest enim fieri, ut dum infans baptizatur, nemo sit qui cogitet, quid sacramentum significet; quocirca nihil tunc actum significabit, tamen ex se aptum erit ad significandum. Potest etiam fieri ut sacramenti effectus impediatur. Nam cum quis accedit ad Baptismum, vel alia sacramenta cum animo perseverandi in peccato, is certe non sanctificatur actu: tamen sacramentum vere significare, immo etiam efficere sanctificationem dici potest, quia ex se id significat et efficit: per accidens autem est ex indispositione suscipientis, ut non sequa tur effectus.

Octavum ac postremum, quod ad rationem sacramenti pertinet, est, ut sit caeremonia religionis stata, ac solemnis, quae hominem Deo consecret. Ita docet s. Thomas in 1. 2. quaest. 102. art. 5. et facile probari potest. Nam ut s. August. docet lib. 19. contra Faustum, cap. 11. et lib. 4. de Baptismo contra Donatistas, cap. 22. Sine sacramentis religio esse non potest, proinde tamdiu durare debent sacramenta, quamdiu religio durat. Quocirca Exod. 12. et alibi, dicuntur sacramenta ejus temporis ritu perpetuo servanda, idest, numquam finem habitura, nisi in adventu Christi, quando vetus ipsum Testamentum finem habiturum erat. Sic etiam 1. Cor. 11. de Eucharistiae sacramento Paulus dicit: Quotiescumque manducabitis panem hunc, aut calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Idest, durabit hic ritus, quo mortem Domini commemoramus, donec mundus ipse finiatur, et Dominus ad judicandum veniat. Non igitur sacramenta sunt aliqua signa ad breve tempus ostensa, sed solae caeremoniae durabiles, solemnes ac statae.

Atque hinc intelligimus, cur sacramentum non fuerit illud Christi verbum ad peccatricem : Remittuntur tibi peccata tua, Luc. 7. et illa insufflatio in apostolos Joan. 20. Nam ista Christus semel fecit, non autem inde caeremoniam in Ecclesia frequentandam instituit, et forte non adhibuit illa verba et illam insufflationem, tamquam instrumenta ad sanctificationem, sed solum expressit per nuda signa, quod volebat: forte etiam adhibuit ea, ut

instrumenta, ut alias lutum ad illuminandum cae cum, et manus impositionem ad curandos aegrotos: sed (ut dixi) adhibuit tunc, quia ita ei placuit, qui potest qualibet re uti ad quidlibet faciendum, non tamen inde caeremoniam instituit, proinde nec sacramentum. Haec sunt igitur, quae ad rationem sacramenti novae legis pertinent.

CAPUT X.

Possitne sacramentum proprie definiri.

His ita constitutis agendum est de ipsa formali et artificiosa definitione sacramenti: ac tria breviter tractanda sunt. Primo; An sacramentum proprie definiri possit. Secundo; Quae sit propria definitio sacramenti. Tertio; An ea conveniat tantum sacramentis nostris, an omni sacramento in genere.

Igitur prima quaestio est; An sacramentum vere, et proprie definiri, an solum crasso quodam modo describi possit. Ratio difficultatis est, quia sacramentum vel est aggregatum quoddam per accidens, cum constet ex rebus et verbis ; vel est ens rationis, si consideretur formaliter; ut signum ex arbitraria institutione significans. Non possunt autem proprie definiri, nisi entia realia, et quae sunt unum per se.

Tres sunt doctorum sententiae. Quidam existimant, sacramentum proprie definiri non posse ob caussas jam dictas. Ita Okam, Major, Richardus in 4. dist. 1. Alii volunt, sacramentum esse quidem ens rationis, tamen unum per se: proinde definiri posse saltem imperfecte. Ita Scotus dist. 1.quaest. 2. et Solus dist. 1. quaest. 1. art. 2. Tametsi enim multa sint in sacramentis, quae significant, tamen significatio una est ex variis illis rebus consurgens, quemadmodum una est figura domus, licet multa sint quae ad domum faciendam concurrunt. Alii denique volunt, sacramentum proprie definiri posse. Ita Martinus Ledesmius in tractatu de sacramentis in genere, quaest. 1. art. 2.

Ut autem breviter dicam quod sentio, bifariam considerari possunt sacramenta. Uno modo, physice. Alio modo, moraliter: quemadmodum etiam homo aliter consideratur a physico, aliter a politico.

Et quidem secundu mphysicam considerationem, quae non est propria hujus loci, nec multum ad theologum pertinet, longe probabilissimam esse arbitror sententiam primam. Primo, quia ad ratio nem et essentiam sacramenti non pertinet sola significatio, sed etiam res ipsa sensibilis, quae substantia quaedam est, et cum adjuncta significatione ens per accidens constituit. Nam si in sola significatione consisteret essentia sacramenti, res ipsa sensibilis nihil esset nisi subjectum sacramenti. At longe aliud nos docet Ecclesia, cum in concilio florentino, et in scriptis omnium doctorum affirmat, sacramenta constare ex rebus et verbis, et illas esse materiam, ista esse formam. Quomodo

enim ad essentiam sacramenti non pertinent ea, quae materia et forma sacramenti dicuntur, et sunt?

Secundo: Sacramentum, ut sacramentum, non solum significat; sed etiam sanctificat; ut catholici omnes docent, de sacramentis novae legis. At significare et sanctificare, res sunt diversorum praedicamentorum, nimirum Relationis et Actionis: non ergo unum per se facere possunt.

Adde, quod qui ponunt in sacramentis realem quandam, et physicam qualitatem, necessario coguntur sacramenta componere ex ente reali et rationis. Significatio enim sacramenti, cum ex institutione arbitraria pendeat, non potest non esse ens rationis. Quomodo autem esse potest unum per se id, ad cujus essentiam pertinet ens reale et ens rationis?

At vero si sacramentum consideremus moraliter, ut vere a theologo considerari debet, est ens reale, et suo modo unum, atque eo modo definiri potest. Ut enim apud morales philosophos definitur regnum, et civitas, et familia, et de his omnibus passiones demonstrantur, licet illa omnia sint entia per aggregationem, si physice considerentur: ita etiam theologi definiunt Ecclesiam, concilium, sacramentum, et alia id genus, licet physice ista definiri nequeant.

Porro sacramentum moraliter ideo est unum, quia est unum medium, sive instrumentum ad ju stificandos homines. Etsi enim aqua et verba, agere et significare, sint res in se diversissimae, tamen ut faciunt unum instrumentum justificationis, unum sunt: atque hoc unum ex genere et differentia componi dicitur, ut rursum ex materia el forma, ob similitudinem compositi metaphysici et physici, quam habet. Ut enim in composito metaphysico sunt duo praedicata, unum universalius et imperfectius, aliud minus commune et magis perfectum: sic etiam sacramentum duo praedicata habet, unum magis commune et minus perfectum, nimirum, esse signum. Omne enim sacramentum signum est, sed non omne signum est sacramentum: alterum minus commune et magis perfectum, nimirum, sanctificans instrumentaliter, et per modum caeremoniae: id enim solis sacramentis convenit. Proinde signum, est veluti genus; sanctificans, veluti differentia. Pari ratione ut in composito physico sunt duae partes; quarum neutra praedicatur de toto, et una est indeterminata, altera determinans; illa materia, haec forma dicitur: sic etiam in sacramentis sunt res, veluti materia; et verba, veluti forma; quia res ipsa,ut caussa exempli, aqua, indifferens ex se ad multa significanda, vel etiam efficienda, per verba determinatur ad unum significandum et efficiendum. Unde est illud Augustini tract. 80. in Joannem: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.

Itaque non oportet nimis anxie discutere, an tota ratio, et omnes proprietates generis, et differentiae, materiaeque ac formae conveniant partibus sacramenti: quia ( ut diximus) non physice, sed moraliter sacramenta a theologo consideranda sunt.

CAPUT XI.

Quae sit definitio sacramenti.

Secunda difficultas est; quibus verbis concipi
debeat definitio sacramenti. Sunt enim plures de
finitiones apud theologos, quae breviter proponen-
dae et explicandae sunt. Una est; Signum rei sa-
crae. Altera, paulo explicatior. Invisibilis gratiae
visibilis forma.

Hae definitiones colliguntur ex Augustino, ita

scribente lib. 10. de Civitate Dei cap. 5. Sacrifi-

cium visibile 'invisibilis sacrificii sacramentum,

idest sacrum signum est; et communes sunt apud

catholicos, ut patet ex Hugone lib. 1. par. 9. cap.

2. Bernardo in sermone de coena Domini, s.Thoma

3. par. quaest. 60. artic. 1.et 2.et ex Thoma Wal-

densi tom. 2. cap.20.Atque haec quidem definitio-
nes si accipiantur, ut verba absolute sonant, im-
perfectae sunt. Multo enim plura sunt signa rerum
sacrarum, aut invisibilis gratiae, quam sint sacra-
menta: tamen si accipiantur, ut sonant secundum
sensum, et intentionem Ecclesiae, et doctorum
bonae sunt et legitimae. Siquidem per signum,
intelligunt signum sensibile,institutum,practicum,
rei signatae similitudinem gerens: per rem sacram
intelligunt gratiam justificantem. Quamquam (si
recte monet Hugo loco notato) qui primus dixit sa-
cramentum esse rei sacrae signum, non tam rem
ipsam accurate definire, quam nominis interpre-
tationem explicare voluisse videtur. Quocirca non
recte faciunt, qui pro hac definitione defendenda
nimium altercantur: praesertim cum s. Augustinus
loco citato de sacramento loquatur, tam ampla si-
gnificatione, ut etiam sacrificium comprehendat.

Tertia definitio est Hugonis loco notato, qui sic

definit: Sacramentum est corporale vel materia-

le elementum, foris sensibiliter propositum, ex

similitudine repraesentans, el ex institutione

significans, et ex sanctificatione continens ali-

quam invisibilem et spiritualem gratiam. Ubi

duo nolanda sunt. Primo, per elementum non de-

bere accipi elementa, sed rem quamlibet,ut a ver-

bo distinguitur, juxta illud Augustini: Accedit ver-

bum ad elementum, et fit sacramentum. Vocat

autem Hugo, et quidam alii, elementum, materias

omnium sacramentorum, quia in primo sacramen-

to, idest, in Baptismo, verum elementum aquae,

materia est: a materia enim primi sacramenti, ma-

terias omnium sacramentorum nominare volue-

runt. Vel etiam quia elementum materiam aptissi-

me significat, cum sit corpus imperfectum; et na-

tura sua ordinatum ad componendum mixtum: un-

de ctiam Aristoteles materiam primam elementum

vocavit.

Secundo notandum est Hugonem, cum ait,sacra-

mentum ex sanctificatione vim habere conferendi
gratiam,non intelligere per sanctificationem,ut per-
peram intellexit Kemnitius, pag. 94.aliquam benedi-
ctionem, vel consecrationem praecedentem, ut est
illa, qua benedicitur aqua (nam ctiam sine ista be-
nedictione sacramentum Baptismi conferri potest)
sed verbum Dei quod est veluti forma perficiens
sacramentum: illis enim verbis dicitur elementum

sanctificari, quia per illam efficitur sacramentum.
Porro haec definitio, etsi potuisset fortasse pauci-
oribus verbis comprehendi, tamen satis integre
complectitur totam naturam sacramenti.

Quarta definitio est Magistri Sententiarum lib. 4.
dist.1.ubi sic ait: Sacramentum est invisibilis gra-
tiae visibilis forma, ejusdem gratiae imaginem
gerens, et caussa existens. Quae definitio, quod
ad sensum attinet,nil differt a priore. Solum enim
in hac definitione desiderari videtur explicatio si-
gni, naturale ne, an ex institutione sit: sed hoc

manifeste colligitur ex illa particula, caussa exi-

stens. Nullum enim signum sensibile potest esse

caussa gratiae, nec illam infallibiliter significare,

nisi ex Dei institutione, ut notum est.

Quinta definitio est catechismi concilii tridenti-

ni: Sacramentum est res sensibus subjecta, quae

ex Dei institutione sanctitatis et justitiae tum
significandae, tum efficiendae vim habet. Quae
definitio pulcherrima est, cum et brevissima sit,
et tamen comprehendat omnia illa octo capita,
quae ad naturam sacramenti pertinere diximus.
Nam primo, quod sacramentum sit signum, palet
ex illa particula, significandae. Secundo, quod
sensibile, ex illa, sensibus subjecta. Tertio, quod
voluntarium, ex illa,ex Dei institutione. Quarto,
quod rei sacrae, ex illa, sanctitatis et justitiae.
Quinto et sexto, quod sanctitatis, quae tunc fiat vi
ipsius sacramenti, ex illa, vim habet. Septimo,
quod sit caeremonia solemnis, ex eo colligitur,
quod dicitur esse res sensibus subjecta, instituta
ad sanctificandum. Octavo, quod similitudinem ge-
rat rei significatae, non habetur expresse in hae
definitione, tamen colligi potest ex illa particula.
significandae, ex illa, ex Dei institutione. Deus
enim qui suaviter omnia disponit, numquam insti-

tuisset rem unam ad aliam significandam, nisi cum

ea analogiam aliquam haberet.

Exstat alia definitio apud Gratianum, 1. quaest.

1. Can. Multi saecularium: Sacramentum est, per

quod sub tegumento rerum visibilium, divina vir-

tus secretius salutem operatur. Haec definitio a

Gratiano tribuitur Gregorio; a s. Thoma in 4. dist.

1. quaest. 1. tribuitur Augustino. Sed nec hujus,

nec illius est, sed Isidori: habetur enim iisdem

verbis apud Isidorum lib. 6. etymologiarum, cap.

18. nisi forte Isidorus illam acceperit ex libro ali-

quo nobis cognito Augustini, aut Gregorii. Sed cu-

juscumque sit,non est cur multum laboremus.cum

satis constet ab Isidoro allatam, ad explicandam

nominis significationem, non ad rem ipsam accu-

rale definiendam.

An definitio sacramenti univoce conveniat

sacramentis legis veleris et novae.

Sequitur tertia et postrema quaestio; An defini-
tiones positae conveniant sacramento in genere,an
sacramentis tantum novae legis.Duae sunt theolo-
gorum sententiae. Prima est Magistri in lib.4.dis!.
1. et ibidem Alberti, Thomae, Bonaventurae, et 2-

liorum, qui docent nullam definitionem convenire univoce sacramentis novae et veteris legis, sed omnes convenire proprie et perfecte sacramentis novae legis; easdem vero convenire sacramentis legis veteris analogice et imperfecte.

Fundamentum hujus sententiae est, quia existimant auctores citati, de ratione sacramenti, etiam in genere, non esse solum significare, sed etiam efficere sanctificationem: et rursus censent, sacramenta veteris legis non efficere veram sanctificationem, sed solum sanctificationem quandam legalem, quae est figura verae sanctificationis, quain sola sacramenta novac legis efficiunt. Ex his enim duobus recte concludunt, sacramentum dici analogice de sacramentis veteris et novae legis, sicut ipsa sanctificatio, ad quam significandam, et faciendam sunt instituta, dicitur analogice de vera sanctificatione animae, et de sanctificatione typica et legali. Altera sententia est sancti Thomae 3. par. quaest. 60. art. 1. et 2. ( is enim satis aperte sententiam mutavit) necnon Dominici a Soto, et Martini Ledesmii dist. 1. quaest. 1. art. 1. et 2. Qui docent definitionem illain, sacrae rei signum, univoce convenire sacramentis novae legis et veteris: proinde esse illam definitionem sacramenti in genere.

Fundamentum corum est, quia existimant ad rationem sacramenti in genere non requiri,ut sit caussa sanctificationis,sed solum ut eam significet. Porro addunt,sacramenta legis veteris fuisse verissima signa verissimae sanctificationis, quia nimirum significabant gratiam justificantem nobis dandam per Christum. Atque ex his recte concludunt, sacramenta legis veteris univoce convenire cum nostris in genere, licet in specie distinguantur. quia nestra efficiunt sanctificationem, vetera non efficicbant. Utraque sententia partim placet,partim etiam displicet: pono igitur sequentes propositiones.

Prima propositio: Ad rationem sacramenti in genere non satis est, ut significet, sed requiritur etiam,ut efficiat sanctitatem.seusanctificationem: immo magis proprium est sacramenti sanctificare, quam significare. Haec est pro prima sententia. Probatur primo, quia ( ut supra diximus) in Testamento veteri sacramenta raro dicuntur significare; frequentissime autem dicuntur consecrare et sanctificare, seu initiare, ut patet Exod. 28. et Levit. 8. In Testamento eliam novo Baptismus dicitur lavacrum regenerationis, ad Tit. 3. Et certe regenerare magis efficere, quam significare est.

Secundo, ab etymologia: Nam omnia nomina similia sacramento, actionem significant, non signum: ut patet de nomine vestimenti, calceameni, impedimenti, ornamenti, firmamenti, fundamenti, et caeteris ejusdem formae; sacramentum igitur a sacrando dicitur, non a significando.

Tertio, quia tota ratio, cur posterior sententia velit, sacramentum in genere nihil esse, nisi signum; est illa definitio: Sacramentum est signum sacrae rei: ubi non tribuitur sacramento efficere rem sacram, sed solum significare. At jam nos ostendimus islam definitionem non esse perfectam, cum ipse Augustinus, qui ejus est auctor, eam condemnet, quandoquidem vult eam convenire eliam Sacrificio.

Secunda propositio: Sacramenta veteris legis non ideo sacramenta sunt, quia significant gratiam justificantem, sed quia significant et efficiunt sanctitatem legalem. Haec est etiam pro prima sententia contra secundam. Et probatur primo ex praecedente conclusione. Si enim ad sacramentum in genere magis requiritur sanctificare, quam significare, profecto sacramenta vetera, si ullo modo sacramenta erant, non solum significabant, sed etiam efficiebant.

Secundo, quia significare gratiam aliis dandam, non est sacramenti, ut sacramentum est, sed ut figura et typus rei futurae. Nam sacramentum, ut sacramentum, dicit ordinem ad eum, qui sacramento initiatur, non ad alios: ut recte docet s.Thomas 1. 2. quaest. 101. art. 4. et quaest. 102. art. 5. figura autem dicit ordinem ad futura. Et confirmatur: quia significare gratiam dandam aliis, non erat proprium sacramentis veteribus, sed etiam sacrificiis, aliisque observantiis Hebraeorum, ut s. Augustinus demonstrat, lib. 19. contra Faustum, cap. 8. 9. 10. et 11. Nec solum illa, sed etiam serpens aeneus significabat curationem a peccatis, quam Christus allaturus erat, Joan. 3. Manna dulcedinem Eucharistiae, et transitus maris rubri, salutem per Baptismum, 1. Cor. 10. et tamen nec serpens ille, nec manna, nec arca sacramenta erant Testamenti veteris aut novi.

Tertia propositio: Sacramentum est genus univocum ad sacramenta legis veteris et novae: proinde sacramenta vetera erant simpliciter, et absolute sacramenta. Haec est pro secunda opinione contra primam. Probatur primo. Sacramentum in genere nihil aliud requirit, nisi caeremoniam significantem et efficientem alicujus consecrationis, seu sanctificationis: non autem requirit, ut illa sanctificatio sit per gratiam mundantem animam a peccatis, ista enim specialis sanctificatio constituit speciem quandam sacramenti, non ipsum genus absolute. Sacramenta autem veteris legis vere significabant, et efficiebant quandam consecrationem. Nam per circumcisionem initiabantur Judaei, et consecrabantur Deo, ut essent populus ejus peculiaris; per unctionem sacerdotalem vere conseerabantur Deo filii Aaron, ut fungerentur sacerdotio, atque idem de aliis eorum sacramentis dici potest; de quibus vide s. Thomam, 1. 2. quaest. 102. art. 5. Erant igitur illa vere, et proprie sacramenta.

Secundo. Nulla esse potest religio sine sacramentis, ut s. Augustinus docet, lib. 19. contra Faustum, cap. 11. Sed in Testamento veteri erat vera Ecclesia, vera religio, verum sacrificium, cur igitur non etiam vera sacramenta?

Neque obstat, quod omnia contingebant Judaeis in figura, 1. Cor. 10. ac proinde sacrificia, sacramenta, ritus omnes, typi quidam erant nostri sacrificii, nostrorum sacramentorum ac rituum; unde videtur colligi, non fuisse illa sacrificia et sacramenta, nisi per analogiam ad nostra. Hoc, inquam, non obstat; siquidem sacramenta judaica erant quidem figura sacramentorum nostrorum, sed non solum figurae, verum etiam res per se. Itaque circumcisio non solum erat figura Baptismi,

« PoprzedniaDalej »