Obrazy na stronie
PDF
ePub

rebus divinis usurpare nomina, quae Deus non jusserit usurpari. Contra, Lutherus: Immo vero inquit, placet vox ista; nec enim Deus in sacris literis usquam prohibuit, ne ejusmodi voce uleremur: et quis tandem es, Carolstadi, ut te ponas loco Dei, et nobis prohibeas, quod ille non prohibuit? Uter ineptior, auditores? Nam si non licet in rebus divinis his vocibus uti, quas Deus in sacris literis non instituit, indicet nobis Carolstadius, ubinam legerit in Scripturis Trinitatem, essentiam, personas, ouooúatov, aliaque id genus, quae trita sunt, et pervulgata, non magis apud catholicos, quam apud ipsos haereticos Sacramentarios? et si non licet baptismum et eucharistiam vocare sacramenta, quod Deus non jusserit ita vocari, cur ipsi Baptismum et Eucharistiam signa, symbola, tesse ras, payidas appellant? Neque enim locum indicare poterunt in evangelio, vel in Apostolo, ubi ejusmodi vocibus, vel Baptismus, vel Eucharistia nominetur.Sed nec Lutheri ratiocinatio multo plus habet ponderis, aut soliditatis.Etenim si prohibere non licet ea vocabula, quae Deus in sacris literis non probibuit; non igitur prohibeantur Ariani Fi lium Dei dicere Etepovolov Patri: sinantur Macedoniani Spiritum sanctum vocare creaturam: liceat Michaëli Serveto Verbum aeternum definire, ideaJem rationem Christum hominem repraesentantem: liberum sit Valentino Gentili Deum Patrem essentiatorem, Deum Filium essentiatum nominare; concedatur denique, ut alia praetermittam, novis Samosatenis, ut vocent imagines Trinitatis, Cerberos tricipites, et tricorpores Geriones; siquidem nihil horum in sacris literis Deus prohibuisse legitur.

Quanto gravius, maturius, sapientius Ecclesia catholica nomen sacramenti retinet, quod eam vocem aplissime quadrare intelligat in Baptismum et Eucharistiam, aliaqua ejusdem generis sacra my. steria; quodque eadem voce usos esse videat Tertullianum, Cyprianum, Lactant um, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, et quotquot jam inde ab initio Christiani nominis, de sacris nostrae fidei rebus latine scripserunt?Sed de nomine satis multa. Ad Sacramenti naturam, atque vim accedamus.

Scriptores catholici tanta consensione docent, ac semper docuerunt, novae legis sacramenta instrumenta quaedam esse nostrae justificationis, ut id etiam Adversariorum nostrorum testimonio comprobetur. Sic enim Calviņus loquitur lib. 4. Institut. cap. 14. § 14. Magno consensu sophisticae scholae tradiderunt, sacramenta novae legis justificare, et conferre gratiam, modo non ponamus obicem peccati mortalis. Quae sententia dici non potest quam sit exitialis et pestilens, eoque magis, quod multis ante saeculis magna Eccle. siae jactura, in bong orbis parte obtinuit. Haec ille: qui, ut videtis, licet pro suo more catholicos, sophistas, et Ecclesiae fidem, pestem ac pernicieni vocet: tamen negare non potuit magnum esse inter catholicos omnes consensum, ac sententiam nostram multis jam saeculis in bona orbis terrarum parte viguisse: cum de ipsis contra rectissime, verissimeque dicamus, nihil apud eos antiquum, ni

hil certum, nihil fere ab omnibus communi consensione receplum, sed omnia nova,incerta omnia eaque brevissimis, atque angustissimis finibus circumscripta. Nam etsi permulti, ac pene innumerabiles hoc tempore longe, lateque grassantur Haeretici tamen in lot minutissimas sectas sunt ipsi divisi, atque dissecti, ut nullum ferme sit eorum dogma, quod admodum late pateat, quodque non aliqua certa regione definiatur. Sane Martinus Kemnitius in secunda parte examinis tridentini concilii de sacramenti natura, et potestate disputans, summam inter suos, idest, Lutheri posteros ac discipulos, discordiam esse ingenue confitetur. Et vero nimium impudens fuisset, si quod est solis luce clarius, inficiari voluisset. Numerantur enim apud adversarios, ipso etiam consentiente Kemnitio, ut minimum sex diversae, atque absurdissimae, et inter se pugnantes opiniones, dum aliud somniat Lutherus, aliud sibi fingit Carolstadius, aliud delirant Anabaptistae, aliud Zwinglius, aliud Calvinus, aliud alii comminiscuntur inspiciamus paulisper, ac leviter discutiamus ineptias singulorum.

Princeps Lutherus, cum in Babylone, tum in assertione Articulorum, nihil aliud sacramentum esse voluit, nisi divinum testimonium ad excitandam, vel nutriendam fidem, institutum, quod instar miraculi confirmet, et instar sigilli obsignet promissionem gratiae. Quocirca sacramenta fere conferre solet cum vellere Gedeonis, cum signo quod Isaias obtulit regi Achaz, cum aliis ejusmodi miraculis, atque prodigiis, quibus ad faciendam fidem prophetae et apostoli utebantur.

Sed haec sententia tam est absurda, ut nihil fere cogitari possit absurdius. Nam signa, atque prodigia ad confirmandam praedicationem merito adhibentur, cum sini ex se nota et illustria, neque a praedicatione ulla ratione dependeant:contra autem sacramenta nullam ex se vim habent, ac ne sacramenta quidem esse intelliguntur,nisi testimonio verbi confirmentur. Itaque qui a praedicatore divini verbi vel morbos repente curari, vel daemones verbo pelli, vel caecos illuminari, vel ab inferis mortuos revocari conspiciunt, ipsa miraculi vi tamquam fulgore quodam ita percelluntur, ac prosternuntur, ut vel inviti verbis tanti viri fidem habere cogantur. Qui vero aquis hominem ablui, quod in Baptismo facimus, vident, nihil mirantur, neque facile credunt in ea lotione aliquid sublimius latere, nisi verbo Dei ante crediderint. Quod si non ante sacramenta suspicere incipimus, quam verbo Dei fidem habeamus: quo pacto, quaeso, fieri potest, ut sacramentis divina eloquia confirmentur? An non ridiculus esset, qui ethnico diceret; Ut credas vera esse quae dico, amphoram istam aquae super caput tuum effundam? Egregia sane probatio: nisi enim ex Dei verbo disceremus lotionem illam, et illam unctionem ad purgandos animos valere, quis id crederet? quis, non rideret?Neque enim id habet aquae natura, ut morbos animi curet,et cordis maculas elual; sed quidquid in hoc genere potest, ex institutione divina potest, divinam autem institutionem divina eloquia patefaciunt.

Porro comparatio illa, qua verbum diplomati,sacramentum sigillo ab adversariis passim confertur, tam est inepta, ut nihil ineptius fingi queat; multoque rectius verbum Dei, sigillum sacramenti, quam sacramentum, verbi Dei sigillum dici possit. Nam ut sigillum. etiam sine diplomate vim suam habet, atque agnoscitur et honoratur; diploma si ne sigillo non agnoscitur esse diploma, nec vim ullam habet: sic etiam verbum Dei sine testimonio sacramenti, suam, eamque summam habet auctoritatem; sacramentum vero sine verbi testimonio, nullam. Non igitur sacramentum, ut illi volunt, sigillum verbi, sed verbum, sigillum sacramenti nominari debuisset.

Deinde si sacramentum, ut Lutherani volunt, nihil est aliud, nisi excitandae, vel alendae fidei instrumentum, quorsum infantes, amentes, dormientes interdum in Ecclesia baptizantur? Num ea vis in sacramentis, ut iis etiam qui usum rationis non habent, fidem persuadeant? An potius recte docent Anabaptistae solis adultis, sanis ac vigilantibus sacramenta prodesse? Minime vero,inquiunt, Lutheranf, quin potius graviter errant Anabaptistae, homines fanatici ac furiosi, dum infantes baptizari prohibent. Nam etsi parvuli alio tempore judicio rationis carent, tamen dum baptizantur, sic in earum mentibus operatur Deus, ut et verbum Dei audiant, et Deum etiam agnoscant, ac diligant; quemadmodum olim s. Joannes in utero matris, Christi praesentiam sensit, et prae gaudio exultavit. En vobis quo se miseri praecipitant;nec est omnino locus alius.quo se recipiant: urgent enim vehementer Anabaptistae, et sic un dique Lutheranos clausos tenent, ut vel capi debeant, vel in hujus novi erroris foveam sponte cadere. Sed neque ita effugiunt: nam in ista ipsa fo vea armato dilemmate obruuntur, atque conficiunfur Lutherani. Vidistis, opinor, aliquando, infantes dum baptizantur, quam refugiant, ejulent, obluctentur? Quaero igitur, vel intelligunt quid agant, vel non intelligunt.Si non intelligunt,nec credunt: si non credunt, perperam baptizantur; et vicerunt Anabaptistae. Si intelligunt, sacrilegi sunt, qui sic pervicaciter sacramenta recusant, nec tam purgantur, quam maculantur. Non igitur baptizentur; et vicerunt Anabaptistae. Quid? quod has ineptias jam olim in epist. ad Dardanum risit Augustinus, et ad exemplum s. Joannis, qui singulari miraculo in utero exultavit, argute respondit; aliquando etiam asinam Balaam sapienter esse loquutam, nec tamen ob id admonitos esse homines in deliberationibus suis asinina expectare consilia.

Sed Lutherum dimittam, si unum ab eo quae. siero, in quonam evangelio, vel apostolo, vel propheta legerit, sacramenta novae legis esse testimonia, vel sigilla verbi Dei? Nos quidem passim legimus Joannis 3.Actor.22. 1.ad Corinth.G. ad Ephes. 1. ad Titum 3. 1. Petri 3. Baptismo renasci, ablui, purgari sanctificari, renovari, salvari fideles: obsignari promissiones nusquam legimus, nisi forte in evangelio secundum Lutherum. Neque potest Lutherus hoc argumentum contemnere, cum in lib. adversus Joannem Cochlaeum scriptum reliquerit, in rebus sacris vehementissimum et robustissimum

locum esse, argumentum ducere ab auctoritate negative. Vel igitur locum indicet in verbo Dei,ubi sacramenta novae legis, testimonia nominentur ; vel certe argumento vehementissimo et robustis. simo sententiam suam nos refulare fateatur.

[ocr errors]

Venio nunc ad Zwinglium. Is in lib. de vera et falsa religione, ubi Lutheri sententiam, aliasque nonnullas satis acriter oppugnavit, aperit mentem suam ac docet, sacramenta nihil esse aliud, nisi quandam oppignerationem, ac veluti jusjurandum, quo se homines Christo, et ejus Ecclesiae fideles fore publice profitentur; ex quo illud sequitur, in sacramentorum celebratione nihil Christum agere, et non modo non purgare peccata, neque homines renovare, ut volunt catholici, sed ne attestari quidem nostrae justificationi, ut docent Lutherani. Quae sententia tantum abest, ut ullo Scripturae testimonio confirmari queat,ut cum universis Scripturis apertissime pugnet. Nam si Baptismus mea tantum est oppigneratio, non autem Christi actio, quid est quod ait Joannes: Hic est qui baptizat ? quid est illud, quod ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, el tradidit semetipsum pro ea mundans eam lavacro aquae in verbo vitae? et si Baptismus non purgat peccata. sed testimonium solum praebet futurae fidelitatis.cur Paulo Ananias dixit: Baptizare, et ablue peccata tua? Cur ipse Paulus Baptismum definivit lavacrum regenerationis? et quid sibi vult illud, quod jam citavimus Mundans eam lavacro aquae in verbo vitae? Denique ut alia multa praeteream, res est in Ecclesia explorata ac certa. et ipsis etiam foeminis ac pueris nota, sacramenta christiana ex Christi passione ac meritis vim habere: atque in ejus rei signum sanguinem, et aquam ex Christi latere profluxisse. Tunc, inquit s. Leo epist. 4. cap. 6. regenerationis potentiam sanxit, quando de latere ejus profluerunt sanguis redemptionis et aqua et baptismatis. Quod idem Ambrosius in Lucam, Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus in Joannem, annotarunt. Atque hinc apostolus Paulus duo illa conjunxit: Tradidil semetipsum pro ea; et, Mundans eam lavero aquae: quia videlicet nihil esset aqua, nisi aqua, nisi vim quandam mirificam ex illius sanguine traberet, qui tradidit semetipsum in montem, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam. Hinc denique et Joannes clamat: Hinc est qui venit per aquam et sanguinem: et rursum repetit: Non in qua solum; nimirum ut quondam Joannes Baptista:Sed in aqua et sanguine, idest, in aqua admixta sanguini, atque ob eum sanguinem ad omnia eluenda peccata efficacissima. Sed si vera est nova theologia Zwinglii, errat Joannes, fallitur Paulus.hallucinantur Patres universi, inanis est confessio populorum ac gentium, Christus ipse frustra latus suum aperiri, et sanguinem et aquam inde manare voluit. Quid enim opus fuit Christi passione, ac morte ad sacramenta instituenda, si nihil sacrum, nihil divinum habent, nihil possunt, nihil efficiunt, nec sunt aliud nisi testimonia, vel pignora quaedam humana?

Jam vero Joannes Calvinus mira calliditate,cum Lutherum simul ac Zwinglium amplecti velle videatur, ab utroque dissentit, atque utroque rejecto,

suum ac proprium dogma constituit. His enim verbis affirmat in 4. lib. Institut. cap. 14. § 1. veram propriam, simplicem definitionem sacramenti contineri: Sacramentum, exterum est symbolum, quo benevolentiae erga nos suae promissiones conscientiis nostris Dominus obsignat, ad sustinendam fidei nostrae imbecillitatem, et nos vicissim pietatem erga eum nostram tam coram eo et angelis,quam apud homines testamur. Quis non juraret, Calvini sententiam ex Lutheri, Zwingliique sententia esse conflatam? Quod enim Calvinus ail: Sacramento promissionem benevolentiae a Domino obsignari ad sustinendam fidei imbecillitatem, ex Luthero sumptum videri potest: quod vero addit, eodem nos sacramento testari nostram erga Dominum pietatem,ad Zwinglii sententiam pertinet. Sed non tanta erat vel in Calvino modestia, vel in Luthero et Zwinglio auctoritas, ut horum ille discipulus aut esse, aut haberi se pateretur. Itaque li cet Zwinglio Calvinus concedat, sacramenta esse quandam veluti professionem nostrae erga Deum fidelitatis: in eo tamen ab eo dissentit, quod negat hunc esse vel solum, vel primarium sacramentotorum usum, et ea de caussa, nomine Zwinglii praetermisso, ejus sententiam loco notato palam oppugnat, omniaque ipsius argumenta sigillatim diluit. Inter Lutherum autem,et Calvinum hoc interest quod cum uterque sacramenta faciat testimonia, vel sigilla divinae promissionis, eam promissionem esse vult Lutherus justificationis praesentis, Calvinus electionis aeternae.

Quamobrem in Antidoto Concilii, sessione sexta, capite quinto, infantes baptizari dicit,non ut in adoptionem filiorum a Deo recipiantur, sed ut obsignetur promissio vitae, quae ad eos per gratiam praedestinationis jam ante pertinebat. Et sessione septima, canone septimo ad eum finem sacramenta referenda esse affirinat, ut certos nos reddant perpetuae adoptionis et gratiae, ad quam videlicet ante mundi constitutionem praedestinati sumus.

Sed haec sententia multis nominibus falsa, absurda, perniciosa, impia est. Nam et cum Scripturis aperte pugnat, et multis regnum coelorum claudit, el sacramentum falsum, ministros sacrilegos, Deum mendacem et quasi perjurum facit. Si falsum, non est, sacramenta solum ad praeteritum, idest, ad gratiam electionis referri: cur Ananias in presenti dicit: Exurge et baptizare,et ablue peccata tua? Cur Baptismum Paulus vocat lavacrum regenerationis? Cur eundem Baptismum Petrus accipi dicit in remissionem peccatorum? Et quae tandem est ista temeritas, vel furor potius, et amentia. provocare catholicos ad Scripturas, et tamen quid Scripturae omnes clament nolle audire, id vero obstinate asserere, ac tueri, quod nusquam in divinis literis ostendi queat?

[ocr errors]

Absurdam vero sententiam esse, per sacramenta obsignari conscientiis promissiones,fieri potest ex parvulorum Baptismo planissimum. Siquidem rite, atque utiliter parvulos baptizari, Calvinus contra Anabaptistas multis in locis docet,cum tamen parvuli ut usu rationis, ita etiam conscientia careant; quod ne ipse quidem Calvinus negare ausus fuit in 4. lib. Institut. cap.16. Et vero si promissio diplo

ma quoddam est, sacramentum sigillum, et conscientia cera, vel charta, ut Calvinus significat; egregium sane miraculum Calvinistae faciunt, cum parvulos baptizant: nam et diploma scribunt sine charta, et sigillum imprimunt sine cera.

Esse autem eandem sententiam multis ac potissimum parvulis perniciosam, dubitari certe non potest. Nam cum sacramenta Calvinus, filiis praesertim hominum fidelium, quos justos ac sanctos nasci docet, ad accipiendam Christi gratiam minime necessaria esse, multis persuaserit, id consequutum est,ut non pauci eadem sacramenta contempserint, atque indies magis contemnant, atque interim multorum animae parvulorum, quae sanctae a Calvino esse figuntur, non expiatae salutaribus aquis, in aeternis sordibus perseveren!.

Sed illud gravissimum,quod ista Calvini sententia sacramentum, ut dixi, falsum, ministrum sacrilegum, Deum mendacem facit.Etenim si sacramentum divinum est jusjurandum, atque sigillum, quo electionis aeternae promissio obsignatur, quoties contingit (contingit autem frequentissime), ut reprobi baptizentur toties item contingit, ut sacramentalia verba sint falsa, et ore ministri mentiatur Deus. Fingite animis adesse jam hoc loco Philippum diaconum, qui magnum Simonem baptizet: certe cum Philippus aquam aspergit, ac dicit; Ego te baptizo, eodem ipso memento, si Calvino credimus, et Deus dicit: Ego Deus aeternus testor ac juro, et sigillo meo divino confirmo,te Simonem a ine jam inde ab aeternitate electum, et ad regnum coelorum irrevocabiliter praedestinatum.Atqui falsum jusjurandum, fallax sigillum fuisse, nemo est qui nesciat, cum Simon ille impius, haeresiarcha, et magnus tandem perierit. Neque vero satis sibi cavet Calvinus, cum ait Deum, quod ad se attinet, verum sigillum ac testimonium offerre. Nam non offert solum, sed etiam reipsa praebet, cum reipsa homines baptizantur neque enim sacramentum oblatio, sed justificatio est divinae benevolentiae, ut idem ipse docet Calvinus in Catechismo breviore. Itaque tum offert testimonium, tum offert sacramentum: cum autem sacramentum praebet, ac dicit: Ego te baptizo, non offert, sed praebet testimonium, et quidem falsum et fallax, cum reprobi baptizantur.

Tres adhuc supersunt excutiendae opiniones; sed eas, quia magna pars hora praeteriisse videtur, breviter leviterque attingam. Igitur Andreas Carolstadius, ut ipse quoque dux novi agminis haberi posset, novum dogma excogitavit:nimirum asseruit, nihil esse aliud sacramenta christiana,quam symbola quaedam,ac tesseras, quibus internoscuntur Christiani a Judaeis, Mahumetanis, Paganis: quales erant olim apud Romanos togae, pallia apud philosophos, el nunc apud Christianos vestimenta varia monachorum. Neque multum ab hac sententia discrepat, quod Anabaptistae de sacramentis disputant. Siquidem sacramenta esse volunt allegorias, ut ipsi loquuntur, operum bonorum:non enim alia de caussa homines baptizari,et corpus Domini sumere, nisi ut admoneantur ea caeremonia, sibi crucem et mortem pro Christo; si res tulerit, forti animo esse tolerandam.

Sed non est quod multum laboremus in his sententiis refellendis, cum eas Lutherus, Philippus, Zwinglius, Calvinus, Kemnitius, atque alii ex Adversariis ita confutarint et exploserint, ut pene etiam extinxerit; ac sepelierint. Et sane si non est alia sacramentorum utilitas, nisi ut Ecclesiam ab aliis hominum coetibus dividant, vel operum bonorum fideles admoneant, adeo parum valent, ut pene supervacanea dici possint. Habemus enim alia symbola multo quam sacramenta sint; illustriora, et efficaciora. Quid an non confessio fidei melior tessera est, quam baptismus, cum confessio verae fidei catholicorum propria sit. Baptismum autem communem cum haereticis habeamus? An non et iam longe efficacius movent ad opera bona exortationes et exempla, quam caeremoniae illae sacramentales? Et quid opus erat, ut sacramenta ex Christi latere perfosso manarent, si nihil majus effectura erant, quam allegoriae quaedam, vel quam Romanorum togae, vel pallia philosophorum? Unus restat Swenchfeldius,qui ut uno verbo contentiones oinnes dirimeret, et nova dogmata cu dendo haeresiarcha jure salutari posset, omnia simul christiana sacramenta repudiavit; quippe homo supra modum spiritalis, atque angelicus, solo spiritu vivendum putat. Nec mirum si sacramenta ei corporalia sordeant, qui Scripturarum etiam divinarum literas, et verba contemnit. Illud magis admiror, cur non tacita mentis cogitatione contentus, verbis et literis corporalibus dogmata sua explicanda putaverit: non enim decet virum tam spiritalem, pulmoni ac palato; linguae ac dentibus sapientiae suae arcana committere. Huc videlicet Aud. Sathan spectabat, huc tendebat longo illo ambitu haeresum variarum, ut fontes illos salutares, thesauros illos charismatum divinorum, pharmaca illa coelestia Christi sanguine comparata omnino Christianis eriperet. Sed si non plane isti spiritales homines hominem exuissent, intelligerent profecto, nihil magis appositum a divina providentia institui potuisse, quam ut homines, qui spiritu et corpore constant,per corporalia signa ad dona spiritalia pervenirent: Si tu, inquit s. Joannes chrysostomus hom. 83. in Matth. incorporeus esse, nuda tibi Deus, et incorporea dona tradidisset: sed quoniam corpori adjunctum spiritum habes, in rebus corporalibus spiritalia tibi traduntur. Quid? quod ipsa etiam sacramenta non omnino corporalia,sed magna ex parte spiritalia sunt?Corporale est elementum, corporale etiam verbum;sed mirifica illa virtus et potestas qua sit, ut aqua corpus tangat, et cor abluat, ut sanctus loquitur Augustinus, plane spiritalis est. Itaque Dominus Nicodemo, non ex aqua solum, sed ex aqua et spiritu renascendum esse pronunciavit, nimirum, ut Gregorius nazianzenus in oratione de Baptismate annotavit, ideo ex aqua et spiritu, quia medicamentum partim corporale, partim spiritale, aptissime convenit in eos aegrotos, quorum natura corpore et spiritu continetur.

Diximus Aud. de nomine, diximus etiam de natura et efficacitate sacramenti. Quod si jam de numero sacramentorum, haereticorum sententias enumerare vellem;hinc etiam facile demonstrarem,

quanta eorum vanitas et stultitia sit: cum unus Lutherus modo unum,modo duo, modo tria, modo etiam septem sacramenta numeraverit. Si vero etiam ritus,ac caeremonias eorum explicare aggrederer, tum vero maxime, quamvis in re seria, rideretis: Tot enim ferme apud eos exstant formae sacramentorum administrandorum, ut numerari vix queant et quod summis pontificibus tribui posse negant, ut ritum aliquem in Ecclesia statuant, id sibi apud eos quivis homuncio passim assumit. Quod si postremo quid de sacramentis singulis haeretici sentiant, explicandum susciperem, nullum unquam exitum reperirem. Quamobrem unum tantum e tam multis seligemus, eoque breviter pertractato,praetermissis caeteris, finem disserendi faciemus.

Laborant totis viribus cum Lutherani, tumCalvinistae, ut veram Christi carnem in sacramento nobis communicari doceant; et tamen Ecclesiae catholicae sententiam de conversione panis in carnem pervicacibus animis rejiciunt. Itaque Calvinus adeo implicatam, obscuram, mirabilem, incredibilem, rationem excogitavit, qua Christi vera caro per nescio quas fistulas, et canales ad nos de coelo derivari, et quasi distillari possit; ut ego sane etiamsi Judaeus, vel Paganus essem, multo facilius capere et credere me posse confiderem conversionem panis in carnem, quam docet Ecclesia, quam calvinisticum, illud, sine aucroritate, et sine ratione fabricatum figmentum.

Lutherani autem aliud monstrum longe eliam tetrius Ecclesiae pepererunt. Nam ut facile cis esset veram Christi carnem in sacramento habere praesentem, eandem carnem ab ipsa sua conceptione ubique fuisse, ac semper,omniaque omninu loca, eo modo quo Deus facit, replere docuerunt. Quod portentum (neque enim dogma, vel sententia, vel opinio, vel simplex etiam haeresis nominari debet) Scripturis repugnat, adversatur Patribus, evertit, symbolum, Christi naturas cum Eutychete confundit; et ipsum denique quod mirandum videtur, sacramentum destruit, pro quo astruendo fabricatum est. Nam si Christi corpus ab ipsa sua conceptione semper ubique fuit,mentitur certe qui illud alicubi aliquando non fuisse affirmat: ergo mentitur angelus, cum apud Marcum ait: Surrexit non est hic: quomodo enim hic non est, qui ubique est? Dominus ipse mentitur cum ait: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quia non eram ibi: quomodo enim Domine ibi non eras, qui ubique eras? Porro s. Augustinus, ut de caeteris taceam, in epist. ad Dardanum ex proposito hoc tractans, copiose docet, esse Christum,ut ipse loquitur, per id quod Deus est, ubique;per id quod homo est, non ubique.

Jam vero symbolum fidei monstruosa ista Ubiquitas (hoc enim barbaro vocabulo barbarus error nominari meruit),ita corrumpit, atque depravat, ut Christi conceptionem, ortum, passionem, obitum, sepulturam, descensionem ad inferos, reversionem ab inferis, ascensionem in coelum, reversionem a coelo, non vera et propria, sed metaphorica, ac pene phantastica cum Marcione et Manichaeo nobis efficiat. Id enim habet de Christi conceptione symbolum rectae fidei, in solius beatissimae Vir

ginis utero Christi corpus novem illis mensibus fuisse: Atqui idem illud corpus in uteris omnium foeminarum, immo etiam et virorum fuit,si ubique semper fuit. De ortu vero id symbolum docet, Christi corpus non exacto mense vere, et proprie ex utero prodiisse; et eo modo vere, et proprie natum esse. At si vera somniant Ubiquistae, ante nonum mensem erat extra uterum, et post nonum mensem adhuc erat in utero; neque inde unquam vere prodiit, aut prodire potest, cum id, quod vere ubique est, nulla ratione vere moveri queat. Quemadmodum igitur Deus cum apparet alicubi, non eo venisse proprie, sed metaphorice dicitur, quia ubique cum sit, non venit ubi non erat, sed apparet ubi non videbatur: sic etiam Christi ortus, non verus ac proprius, sed apparens, ac metaphoricus dicendus erit; cum non venerit illa caro ubi non erat, nec locum deseruerit, ubi erat, sed cerni tantum coeperit, ubi antea minime cernebatur. Quod idem de passione, de morte, de sepultura,de caeteris fidei capitibus intelligi debet. Qui enim semper ubique fuit, non vere et proprie, sed metaphorice solum transiit de coenaculo ad hortum, de horto ad concilium Judaeorum, de concilio ad praetorium, de praetorio ad calvarium, de calvario ad crucem, de cruce ad sepulchrum, de sepulchro ad montem, de monte ad coelum. Nec potuit vere in morte corpus ab anima separari: et cum utrumque ubique fuerit, id efficitur, quod est absurdissimum, ut fuerit Christo mortuo, corpus cum anima in inferno, et anima cum corpore in sepulchro.

Quid jam de ipsa humana Christi natura, deque illo summo, atque angelis adorando incarnationis mysterio dicam? Nam si humana Christi natura non modo ubique est, sed (ut adversarii docent) illam ipsam habet divinam immensitatem; quam Deus babet, ut infinita spatia replere queat,erit ipsa vere et absolute immensa et infinita; et cum mole corporea non sit infinita, quippe quae tota ubique est, erit sine dubio infinita virtute; virtus autem infinita naturam sequitur infinitam: igitur Christi caro natura est infinita. Quare vel duae jam erunt infinitae naturae, quod fieri nequit, vel quod solum restat, humana in divinam transeunte natura, et naturarum confusio, et totius mysterii labefactalio consequetur. En nobis quam facile haeresis haeresim parit, et eo tandem errando venitur,

ut ipsa prima fidei fundamenta radicitus evertan

tur.

Quid, quod portentosa ista Ubiquitas, sacramentum ipsum, ut dicebam, tollit, pro quo asserendo fabricata est? Nam si ipsa privata domo in pane, in vino, in pomis, in piscibus, in oleribus, in omni ciborum genere, in ipso aëre quem attrahimus, Christi carnem vere sumimus, quid necesse est in Ecclesiam convenire? quid panem frangere el vinum miscere? quid verba illa sacra pronunciare? Quid habet sacra coena prae vulgari prandio? Quid panis Eucharistiae prae pane pistoris? quid altare praemensa.

Alque ut magis adhuc Lutheranorum sapientiam admiremini,novum hoc monstrum intra paucos an nos, in una eademque provincia,iisdem auctoribus Lutheranis prodiit, periit, revixit:siquidem ab ipso Luthero,ut ex multis ejus testimoniis Brentius probat, excogitatum eodem regnante Luthero feliciter in Saxonia floruit. Luthero deinde mortuo, ac rerum potiente Melanchthone, paulatim languesce re ac deficere coepit: donec tandem in ipsa Saxonia in Dresdensi Lutheranorum concilio,quod ante annos tredecim habitum est, publico decreto damnatum, explosum.exterminatum est: sed his proximis annis Melanchthonico everso imperio, atque imperante in Saxonia Schmidelino, rursus ab inferis revocata, et in suam sedem restituta magno cum honore Ubiquitas est. Ita videlicet est constantia fidei Lutheranae, ut nunc sacrosancta fidei dogmala esse debeant, quae ante annos tredecim pestilentissimae haereses erant.

Sed finis sit, nolo enim in ejusmodi nugis percensendis orationem ponere longiorem. Quae tamen, si ut vere sunt, sic ab omnibus hominibus haberentur pro nugis, labore nos atque negotio magno levarent. Sed quoniam tanta est Satanae versutia; tanta haereticorum fallacia, tanta populorum ad res novas propensio, ut permultis jam, non inquam hominibus, sed populis, provinciis, regnis, cum summa Ecclesiae catholicae jactura, et honoris Dei, Christique meritorum obscuratione persuasae sint: idcirco nobis totis viribus enitendum est, ut in haec ipsa studia, ita diligenter incumbamus, ut aliquando haereticorum fraudes detegere, Christi gloriam amplificare Ecclesiam propagare, damná resarcire, Satanam confundere Christo duce, et adjutore valeamus.

« PoprzedniaDalej »