Obrazy na stronie
PDF
ePub

et consecrationis visibilibus invisibiliter manum totius bonitatis auctor apponil.

Ambrosius lib. 2. de sacramentis, cap. 5. Venit, inquit, sacerdos, precem dicit ad fontem, invocans Patris nomen, praesentiam Filii et Spiritus sancti, utitur verbis coelestibus. Coelestia verba, quae Christi sunt, quod baptizemus in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Si ergo ad hominis sermonem ad invocationem sancti, aderat praesentia Trinitatis, quanto magis ibi adest, ubi sermo operatur aeternus ? Similia dicit de verbis Eucharistiae lib. 4. de sacramentis, cap. 4.

Augustinus lib. 3. de Baptismo contra Donatistas, cap. 10. Non est, inquit, aqua prophana et adultera, super quam nomen Dei invocatur, et iamsi a prophanis et adulteris invocetur, quia nec ipsa creatura, nec ipsum nomen adulterum est. Baptismus vero Christi verbis evangelicis consecratus, et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamvis illi sint impudici el immundi, quia ipsa ejus sanclitas pollui non potest, et sacramento suo divina virtus assistit.Et lib. 5. cap. 20. Si ergo ad hoc valet, quod dictum est in evangelios, Deus peccatorem non audit, ut per peccatorem sacramenta non celebrentur, quomodo exaudit homicidam deprecantem, vel supra aquam Baptismi, vel super Oleum, vel super Eucharistium, vel super capita corum, quibus manus imponitur? Quae omnia tamen, et fiunt, et valent etiam per homicidas.

CAPUT XX.

Solvuntur objiectiones.

Solvendae supersunt objectiones Calvini, qui primo loco profert testimonium s. Augustini ex tractat.80. in Joan. ubi s. Augustinus, postquam dixerat: Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? adjungit: Nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur. Nam et in ipso verbo uliud est sonus transiens, aliud virtus manens:hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Unde in Actis apostolorum; Fide mundans corda eorum. Et Petrus apostolus: Sic nos Baptisma salvos facit, non depositio sordium carnis sed conscientiae bonae interrogatio.Hoc est, verbum fidei, quod praedicamus. Haec ille.

1

Respondeo: Locus hic mire torquere solet nonnullos, cum tamen non usque adeo obscurus esse possit, cum sit pars quaedam concionis ad populum habitae, nisi forte credimus s. Augustinum per aenigmata praedicare solitum, ut Oedipo opus esset ad eum intelligendum. Referam igitur, quid alii sentiant, et refellam ea, quae non videntur recte dicta.

Primum igitur Calvinus contendit, tolum hunc locum de concione intelligendum. Sed fallitur apertissime. Primo, quoniam Augustinus ait: Detrahe verbum, quid est aqua, nisi aqua? At detracto verbo concionis, ad huc aqua Baptismi non est pura aqua, sed aqua sacra et sacramentalis.

Nam apud nos nulla fit concio in Baptismo, et tamen Baptismum nostrum verum sacramentum Calvinus esse fatetur, lib. 4. Instit. cap. 15. § 16.

Secundo, Augustinus ait: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. At concio non accedit ad elementum, sed praecedit, ut ipse idem Calvinus docet, lib. 4. c. 14. § 3. Oportuisset ergo, ut diceret Accedit ad verbum elementum et fil sacramentum.

Tertio, Augustinus ait: Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangat, et cor abluat, nisi faciente verbo? Ei infra: Mundatio nequaquam fluxo et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo. Ubi fatetur Augustinus, ipsam etiam aquam vim habere mundandi, sed eam non ex se habere, sed a verbo. At concio nihil tribuit aquae; tota enim refertur ad instruendos auditores, non ad sanctificandam aquam. Immo id nobis objicit Calvinus in commentario, cap. 5. ad Ephesios, tamquam valde absurdum, quod in sacramentis interdum verba referamus ad ipsum elementum consecrandum, et non ad populum instruendum.

Quarto, Augustinus ait: Hoc verbo, ut mundare possit, consecratur et Baptismus. At idem Augustinus docet verbum, quo Baptismus consecratur, esse illam invocationem: In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Sic enim loquitur, lib. 3. de Baptismo, contra Donatistas; cap. 15. Quamobrem si evangelicis verbis. In nomine Patris,et Filii et el Spiritus sancti Marcion Baptismum consecrabat, integrum erat sacramentum. Id ipsum repetit in infinitis locis.

Quinto Augustinus ait: Hoc verbum fidei tantum valet in Ecclesia Dei, ut per ipsam credentem, offerentem, benedicentem, tingentem etiam tantillum, mundet infantem, quamvis nondum valentem corde credere ad justitiam, et ore confiteri ad salutem. At verbum concionale nihil prodest, nisi actu credatur, ut notum est: non igitur Augustinus de concionali verbo loquitur.

Rejecta igitur Calvini sententia, quidam ex catholicis docent, Augustinum loqui de verbo non concionis, nec consecrationis, sed institutionis sacramenti: illud enim suo modo efficit sacramentum, consecrat aquas, mundat infantem etc.

Sed neque haec explicatio admitti potest. Primo, quoniam non tollit difficultatem, quam adversarius nobis objecit, ex illis verbis: Non quia dicitur, sed quia creditur. Et ex illis: Hoc est verbum fidei, quod praedicamus; quae verba ter repetuntur hoc loco ab Augustino.

Nihil enim horum quadrat in verba institutionis sacramenti. Nam verba institutionis non ideo vim habent, quia creduntur, sed quia dicta sunt a Domino, qui solus potuit ex elementis facere sacramenta. Neque verba institutionis sunt proprie verbum fidei, quod praedicamus: nam ibidem explicat Augustinus, quod fit hoc verbum fidei, cum ait: Quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus est Jesus, credideris in corde tuo, quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

Secundo, Augustinus praeter verbum, de quo hic loquitur, non agnoscit in sacramento aliud verbum; sed nudum ac solum elementum, ut patet

ex illis verbis. Delrahe verbum, quid est aqua nisi aqua? El: Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum.Et: Unde tanta virtus aquae, et ut corpus tangat,et cor abluat, nisi faciente verbo? Non igitur hoc verbum est verbum institutionis, cum certum sit praeter verbum institutionis, sacramenta constare ex verbis, et elementis et non esse nuda elementa.

Aliam item chatolicorum sententia est, Augusti num loqui solum de verbo cacremoniali, seu consecratorio. Quae sententia melior est caeteris duabus: tamen habet hoc unum incommodum, quod non potest reddere caussam, cur Augustinus allegaverit ex c. 10. epist. ad Romanos illa verba: Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quia si confilearis in corde tuo etc. Et rursus cur paulo infra allegaverit illa ex cap. 15. Auctorum: Fide mundans corda eorum. Et ex 1. Pet. 3. illa: Non carnis depositio sordium, sed conscientia bonae interrogatio. Et denique illa ex cap. 15. Joan. Jam vos mundi estis propter sermonem, quem loquutus sum vobis.Nam nihil horum trahi potest, ad verba consecrationis, nisi per summam vim et nisi ex concione populari, ut supra dixi, aenigmata faciamus.

Dico igitur: Augustinum hoc loco non semper loqui de eodem verbo, sed nunc de sacramentali, nunc de concionali, ut ex argumentis jam factis planum factum est.

Dices; ergo Augustinus in perpetua aequivocatione versatur, cum iisdem sententiis tam differenter accipial nomen verbi, exempli caussa, cum dixisset: Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangal et cor abluat, nisi faciente verbo? Subjungit: Non quia dicitur, sed quia creditur, ubi aperte loquitur de verbo concionali: proinde aut etiam antea loquebatur de concionali, aut vitiosam aequivocationem committit.

Praeterea ad probandum, aquam habere vim ex verbo, profert testimonium b. Pauli, ex c. 10. ad Rom. Hoc est verbum fidei, quod praedicamus. Quia si confitearis etc. Et illud Actor. 15. Fide mundans corda eorum. Et illud, 1. Pet. 3. Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio. Et addit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Sed quid, quaeso, probal Augustinus, si aequivoce de verbo loquitur?

Denique in extrema concione cum dixisset, aqua per verbum mundari infantem, subjungit continuo: Hoc totum fit per verbum, de quo Dominus ait; Jam vos mundi estis propter verbum,quod loquu tus sum vobis, quae verba de concione Domini sunt intelligenda necessario. Quare vel etiam superiora intelligi debent de concionali verbo, et non de sacramentali, ut nos paulo ante dicebamus; vel erit in his verbis intolerabilis aequivocatio.

Respondeo: Nullam esse in verbis Augustini aequivocationem. Siquidem ipse explicanda susceperat illa verba Domini, Joan. 15. Jam vos mundi estis propter verbum, quod loquutus sum vobis. Dum autem illa verba explicaret, proposuit sibi ipsi quaestionem; cur non dixerit potius Christus: Jam vos mundi estis propter Baptismum, quo loti estis. Nam etiamsi verbum Domini praedicatum

mundat, qualenus gignit fidem, quae est initium justificationis, tamen etiam Baptismus mundat, cum statim abluat sordes omnium peccatorum.

Ad hanc quaestionem respondet: Christum dixisse: Vos mundi estis, propter verbum, et non dixisse, Mundi estis propter Baptismum, quia in omni mundatione sive ea fiat in sacramento, sive extra sacramentum, semper vis mundandi oritur ex verbo. Nam si fit mundatio extra sacramentum, necessario fit per actualem fidem: fides autem ex auditu, auditus autem per verbum Christi, Rom. 10. Si vero mundatio fit in sacramento; clementum quidem est; quod mundat, sed ut mundare possit, adjungitur et verbum consecrationis. Semper igi. tur mundatio oritur ex verbo. Quocirca s. Augustinus illa verba Domini: Vos mundi estis propter verbum, quod loquutus sum vobis,non restringit ad verbum concionis, sed generatim accipit, et in toto reliquo sermone id unum probare conatur, omnem mundationem fieri per verbum. Idcirco promiscue adfert argumenta et testimonia, nunc de verbo sacramentali, nunc de concionali, quia illi perinde est, modo demonstret verbum esse, quod mundat.

Ex hoc fundamento facile explicabuntur tria illa loca, ubi videbatur esse vitiosa aequivocatio. Primus locus erat: Unde tanta virtus aquae, ut corpus tangal et cor abluat, nisi faciente verbo non quia dicitur, sed quia creditur? Haec verba a nonnullis intelliguntur ideo esse dicta, quia nisi adsit fides vel propria in adultis, vel aliena in parvulis, sacramentum nihil efficit. Sed hoc non recte dicitur.Quia licet fides in adultis requiratur,ut dispositio quaedam ad sacramentum fructuose recipiendum, tamen non est fides, quae dat virtutem mundandi elemento: non enim ideo aqua habet vim mundandi, quia ego credo, sed quia est sacramentum a Deo institutum.

Id autem quaerit Augustinus, unde sit virtus aquae, non cui prosit aqua. Illud ergo: Non quia dicitur, sed quia creditur, significat, verbum sacramentale non dare vim aquae, ut est res quae. dam naturalis, idest, aër percussus; sic enim nibilo melius est verbum elemento: sed ut est res spiritualis, et sola fide cognoscibilis, nimirum, ut continet invocationem Trinitatis (quomodo etiam signum crucis, et nomen Jesus, honorabile est, et viin habet operandi miracula, ac daemones coërcendi; non ut est res naturalis et sensu corporeo perceptibilis, sed ut repraesentat rem divinam) ita ut sensus sit: Verbum non quia dicitur, sed quia creditur, idest, non quatenus auribus sentitur, sed quatenus fide percipitur.

Esse autem hunc sensum verum hujus loci, patet ex sequentibus verbis: Nam, inquit, et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens; ubi id vocat sonum transeuntem, quod vo. caverat, Verbum quia dicitur; id vocat virtutem manentem, quod vocaverat, verbum quia creditur.

Praeterea illud; Quia creditur, vel significat, quia creditur actu, vel quia est objectum fidei, et proinde res fide perceptibilis:non autem potest significare, quia creditur actu; nulla enim actualis fides est in rigore necessaria ad Baptismum. Nam non requiri

tur fides actualis suscipientis Baptismum, ut patet in parvulis, quos Augustinus hoc loco dicit verissime per verbum in sacramento mundari, etiamsi non valeant corde credere, et ore confiteri. Nec requiritur fides ministri, aut parentum, aut quorum libet offerentium et susceptorum. ut idem Augustinus probat in epist. 23. ad Bonifacium, ubi dicit, vere mundari parvulos etiamsi baptizentur, vel of ferantur ab infidelibus. Cujus igitur fides actualis requiritur, si nec suscipientis, nec dantis, nec offerentis?

Dices, requiritur fides Ecclesiae. Sed quid si nullus in Ecclesia actum fidei exerceret, dum infans ab infideli baptizatur? quid si per impossibile Ecclesia tota periret, et tamen Turca quispiam, qui nossel res nostras, infantem baptizaret cum intentione faciendi quod Christus instituit, et Ecclesia faciebat? certe ille esset baptizatus. Verum est tamen, quod Augustinus et alii dicunt. infantes baptizari in fide parentum, vel Ecclesiae, quia de faclo, si nullus esset fidelis, certe nullus moveretur ad baptizandum infantes: sed non ideo fides actualis ita requiritur, ut sine illa Baptismus infructuo

sus esset.

Est autem hic diligenter notandum, non negari ab Augustino, verbum ipsum, ut dicitur, et ut est res sensibilis, habere virtutem; nam si aqua ipsa habet virtutem mundandi, quanto magis verbum, eliam ut sensibile? sed negari virtutem illam esse a verbo, ut est res sensibilis. Itaque totum sacramentum habet virtutem, sed habet a verbo, ut verbum est res spiritualis, et sola fide cognoscibilis. Alter locus difficilis erat, ubi Augustinus allegat Scripturas, Rom. 10. Actor. 15. et 1. Pet. 3. Sed respondeo: Illa loca non allegari ad probandum, vimi mundandi esse in aqua a verbo; sed ad probandum in genere, verbum habere vim mundandi: ille enim est Augustini scopus, ut diximus. Et quia id jam probaverat ex eo, quod verbum sacramentale dal vim mundandi elemento: idem probat testimoniis illarum Scripturarum.Nam illa loca demonstrant fide purgari corda hominum, fidem autem nasci ex verbo praedicationis; ex quibus sequitur, verbum vim habere mundandi.

Tertius locus difficilis erat in fine sermonis. ubi postquam dixerat, verbo sacramentali mundari in fantes addidit: Totum hoc fit per verbum, de quo Dominus ait: Jam vos mundi estis propter verbum,quod loquutus sum vobis.Sed jam responsum est, ista verba Domini ab Augustino non restringi ad sermonem, quem Dominus loquutus fuerat post ultimam coenam, sed intelligi de verbo generaliter, ul sensus sit; Vos mundi estis, propter verbum meum, sive quod me concionante audistis et credidistis, sive quo in Baptismo sanctificati estis. Atque haec de isto loco Augustini, ac de praecipuo argumento Calvini.

Altera objectio es! Calvini, Brentii, Kemnitii, et aliorum, quod sit species quaedam magicae incantalionis demurmurare certa verba super aquam, vel panem, aut aliud ejusmodi mutum elementum.

Sed haec non tam objectio, quam horribilis blasphemia est.Nam in primis duo sunt, quae damnan

tur in incantationibus magicis. Unum, quod aliqui putent in certis figuris, aut verbis esse naturalem virtutem aliquid efficiendi, atque haec quidem superstitio est; cum certo constet, nec figuras, nec verba vim naturalem ullam habere aliquid efficiendi. Alterum quod alii existiment, figuras, aut verba nihil ex se habere virtutis, tamen ex pacto cum diabolo inito adhiberi ad res certas efficiendas; et haec proprie magica est incantatio, et peccatum maximum.

Porro verba sacramentalia omnes fatemur nullam vim naturalem; ideo enim dicimus requiri divinam institutionem, ut ex Dei institutione efficiant, quod ex se facere non poterant. Estque mera calumnia Calvini, lib. 4. cap. 14. § 4. quod solo strepitu verborum sine sensu et fide utamur ad elementum consecrandum;et Kemnitii in Examine, parte 2.pag. 101. qui dicit, nos vim ponere in syllabis et characteribus, neglecto sensu verborum. Ista enim sunt mera mendacia: nam nos nec in characteribus, nec in sono, aut numero syllabarum, sed in sensu et significatione vim ponimus, idque ex Christi institutione.

Siquidem fatentur omnes catholici, quavis lingua utamur, vere perfici sacramentum, modo sensus sit idem; constat autem eadem verba,si diversis linguis efferantur, vel scribantur, diversos habere characleres, diversum sonum; diversum numerum syllabarum. Sequitur igitur, ut existimemus, ut vere existimamus, ea ex pacto et promissione Christi vim habere; quae si magia est,quid aliud sequitur, quam ut Christus sit diabolus? Nam cum omnis magia pendeat ex pacto diaboli, vis autem sacramentalium verborum pendeat ex pacto Christi: manifeste sequitur, aut nullam in sacramentis nostris esse magiam, aut Christum esse diabolum. Ad hanc igitur horribilem impietatem adversarii nostri devenerunt, ut ex Christo diabolum faciant..

Dicent: Se non facere Christum diabolum, quia Christus non instituit ejusmodi verborum pronunciationem super muta elementa.Sed jam satis probavimus, Christum instituisse. Caeterum quaero ab eis. an credant Christum potuisse instituere ejusmodi signa, quae vim haberent ex pacto ipsius aliquid operandi. Non.opinor, negabunt, nisi Christum negent esse Deum.

Nam Deus,num. 5. instituit verba quaedam, quae dicerentur super aquas, ac voluit eam esse vim illorum verborum, ut virtutem tribuerent aquis continuo interficiendi mulieres adulteras, si ab eis biberentur. Item num. 21. instituit, ut qui aspicerent aeneum serpentem, continuo curarentur a morsu serpentium ignitorum. Et Christus ipse, nonne verbis, aut marus impositione, aut etiam luto et sputo pellebat morbos? Potuit igitur Christus hoc instituere, ut verba sacramentalia vim habeant ex pacto ipsius.

Rursus autem quaero, an si id Christus instituisset, quod eum facere potuisse constitit, esset magia, necne? Si dicant magiam futuram fuisse, aperte fatentur Christum esse diabolum: si negant futuram fuisse magiam, non possunt ulla ratione nos magos appellare, id enim solum facimus, quod Christum instituisse credimus. Si autem Christus

id non instituisset, falleremur simpliciter, sed nulla ex parte magiae crimen nos attingeret.

Denique verba et signa magica, non habent ullam vim; neque enim diabolus dare potest rebus virtutes, sed solus diabolus operatur ad corum praesentiam. At verba, et signa sacramentalia vim habent a Deo operandi quod significant: quare longe mirabilius et sublimius agunt, quam ullae incantationes possint.

Tertia objectio Calvini sumitur ab auctoritate Christi, apostolorum, primitivae Ecclesiae, et ipsius Dei: Non est, inquit lib. 4. cap. 14. § 4. quod in hac probatione laboremus, quando minime obscurum est, quid Christus fecerit, quid nobis fa. cere mandaverit, quid sequuti sint apostoli, quid purior Ecclesia observaverit. Immo ab initio usque mundi notum est, quoties signum aliquod obtulit Deus sanctis Patribus,inseparabilem fuisse doctrinae copulam, sine qua atlonili nudo aspectu sensus nostri redderentur. Ergo cum de verbo sacramentali fieri mentionem audimus, promissionem intelligamus, quae clara voce a ministro praedicata, plebem eo manu ducat,quo signum tendit, ac nos dirigit.

Sed nihil est etiam quo nos in responsione laboremus. Nam minime obscurum est. Christum nul lam praemisisse concionem,cum Eucharistiam primus consecravit, et ut deinceps idem faceremus, mandavit. Vide Matth. 26. Lucae 22. et 1. Corinth. 11. Notum est etiam quid apostoli, et veteres Patres sequuti sint, ex his testimoniis, quae nos paulo ante citavimus. Calvinus enim nullum attulit testimonium, praeter unum Augustini, quod jam a nobis est explicatum. Denique non negamus, et Deum cum signa dedit Patribus, eorum vim explicuisse, et nobis idem esse faciendum, dum catechumenos instituimus: sed non recte inde colligit Calvinus, verbum sacramentale nihil esse, nisi concionem. Aliud enim est concionari, aliud sacramenta celebrare: utrumque fieri debet, sed non idcirco distinguenda non sunt, et tempora el of ficia.

CAPUT XXI.

Res et verba sacramentorum ita determinata esse, ut nihil addere, minuere aut mutare liceat.

Sequitur tertia quaestio de caussis intrinsecis.utrum res et verba sacramentorum ita sint certa el determinata, ut nihil in eis mutari possit. Et quidem apud catholicos nulla fere dissensio est, magisque explicatione, quam altercatione res indiget.

Apud haereticos veteres non deerant, qui res et verba sacramentorum inverterent, ac praecipue apud Gnosticos, de quibus vide Irenaeum, lib. 1. cap. 9. et 18. Et Epihanium haeresi 26. Interim tamen omnes, qui sacramentis utebantur, res et verba determinata habere volebant, et ut plurimuin non recedebant a verbis in evangelio praescri

ptis. Sic enim ait Augustinus, lib. 7. de Baptismo contra Donatistas, c. 25. Facilius inveniuntur haeretici, qui omnino non baptizent, quam qui non illis verbis baptizent.

At nostro tempore Martinus Lutherus haereticorum omnium audacissimus, novam haeresim excogitavit, videlicet non requiri certa verba in sacramentis. Sic enim loquitur in libro de captivitate Babylonica, cap. de Baptismo: Quocumque modo tradalur Baptismus, modo non in nomine hominis, sed in nomine Domini tradatur,vere salvum facit. Immo non dubitem, si quis in nomine Domini suscipial, etiamsi impius minister non det in nomine Domini, vere baptizatum esse in nomine Domini. Haec ille. Itaque secundum Luthe rum si quis dicat; Ego te baptizo in nomine Lutheri et Catharinae uxoris ejus, vel etiam in nomine diaboli, erit verus Baptismus, modo qui suscipit, accipiat in nomine Domini.

Retractavit postea Lutherus hunc errorem, Nam in 1. homilia de Baptismo, habita anno 1533. ita loquitur: Clare exprimit Christus, quas caeremonias velit. et formam ipse praescribit, ut illa ipsa signa, neque alia, illa ipsa verba, neque alia hic adhibeantur. Et infra: Si infantem intingeres aqua, neque adderes verba Baptismi, sed pronunciares orationem dominicam, aut alia quaedam verba ex sacris literis, non essel verus Baptismus. Et infra: Si quis pane et vino proposito pronunciaret non ipsa verba sacramenti, sed aut decalogum, aut symbolum apostolorum, aut sententiam aliquam sacram, vei psalmum, non esset verum corpus et sanguis Christi. Similia habet in tertia homilia de Baptis. mo, habila anno 1540.

Licet autem retractaverit Lutherus errorem suum, tamen Joannes Brentius magis probasse videtur priorem Lutheri sententiam. Siquidem in catechismo suo, cap. de Baptismo, non multum curat praescriptam formam Baptismi a Christo; ut etiam Zwinglius in lib. de vera et falsa religione, cap. de Baptismo, de qua re dicemus etiam lib. 2. sacramentis, cap. 3. Et sane prior Lutheri sententia, ut manifeste repugnat veritati, ita magis convenit principiis lutheranae theologiae,quam posterior. Si enim sacramenta ideo potissimum instituta sunt, ut fidem excitent et sustentent; nihil interest, quibus verbis aut rebus utamur, modo illis fides excitari ac sustentari possit. Igitur tum ad hunc errorem destruendum, tum ad rem ipsam declarandam statuam aliquot propositione.

Prima propositio: Res certae, et determinatae ab ipso Deo in sacramentis esse debent. Haec propositio quantum ad sacramenta novae legis, nec ab haereticis negatur, et apud catholicos certissima est. Sed aliter ab illis, aliter a nobis probatur. Illi probant ex generali suo principio, quod nullus cultus Deo placeat, nisi quem ipse institut; caetera adl ἐπελοθρησκείαν, et traditiones hominum pertineant. Quod argumentum infirmum est, ut nos alibi saepe ostendimus. Catholici probant ex alio principio. Quia sacramenta novae legis sunt caussa gratiae et justificationis. 1. Cor. 6. Abluti estis, sanctificati estis. Ephes. 5. Mundans cam

lavacro aquae in verbo vitae. At nemo potest gratiam dare nisi Deus; solus igitur potuit Deus ea determinare, quae ad essentiam sacramentorum pertinent.

De sacramentis legis Mosaicae, et legis naturae nonnulli dubitare videntur: tamen si vere sacrainenta erant, ut revera erant, omnino sentiendum est, fuisse a Deo determinatas res eorum sacramentorum. Nam in primis de facto constat, omnia fere sacramenta, quae ad notitiam nostram venerunt, a Deo fuisse determinata. Nam circumcisio sacramentum fuit legis naturae, et constat ab ipso Deo determinatum, quid, quomodo, et quo tempore faciendum esset, Gen. 17. Agnus paschalis sacramentum erat legis scriptae, et a Deo determinatum eum ritum novimus, ex cap. 12. Exod.Idem de multis aliis probare possemus. Deinde sacrainenta vetera erant figurae, ac typi sacramentorum nostrorum. At determinare certas res, quae infalJibiliter significent aliquid futurum, non potest convenire nisi Deo qui certe novit illas res futuras. Denique; Etiamsi sacramenta vetera non efficiebant gratiam justificantem, tamen efficiebant legalem munditiam, et introducebant in populum Dei: at nemo potest determinare aliquid ad legalem munditiam efficiendam, aut ad introducendum in certam rempublicam, nisi qui auctor est illius legis et reipublicae.

Est autem hic notandum cum s. Thoma, 3. par. quaest. 60. artic. 5. ad 3. in omni lege fuisse materiam sacramenti determinatam Deo, sed non semper eodem modo. Nam in lege naturae, quia lex non scribebatur in tabulis, nec promulgabatur per homines, aut angelos, sed dictabatur interius, atque inspirabatur cordibus hominum: ita quoque et sacramenta inspirabantur praecipuis patriarchis, ut Adae, Noë, Abrahae, qui alios deinde docebant. Quia vero lex Mosaica promulgata est per Moysem, et publice scripta in tabulis; ita etiam sacramenta illius temporis, a Deo per Moysem tradita, et literis mandata etiam fuerunt. Denique, quia legis novae auctor est Verbum incarnatum,ideo etiam ab ipso sacramenta nostra determinata fuerunt.

Secunda propositio: Non solum res, sed etiam verba in sacramentis novae legis a Deo determinata sunt, ut non liceat quidquam immutare. Haec propositio explicanda est, ut recte intelligatur. Notandum est igitur. Primo, sex modis contingere posse formae variationem;nimirum per additionem alicujus vocis; detractationem alicujus vocis; mutationem, ut si una ponatur loco alterius; corruptionem alicujus vocis, detrahendo, vel mutando aliquam syllabam;transpositionem,idest, ordinis dictionum variationem; denique per interruptionem, ut pronunciando unam partem formae,ac deinde quiescendo per aliquod spatium, vel loquendo aliquid impertinens, et tum demum perficiendo formae pronunciationem.

Secundo notandum est,duplicem esse sacramentalis formae integritatem, unam substantialem;alteram accidentalem. Substantialis consistit in solo sensu, seu significatione verborum, non autem in sono vel numero syllabarum. Quare utcumque va

rientur verba, addendo, detrahendo, mutando, transponendo, corrumpendo, interrumpendo,semper manet integritas substantialis, dum manet idem sensus: et contra minima etiam variatio destruit integritatem substantialem, si pereat sensus; ut si quis una sola litera mutata dicat; Ego te baptizo in nomine Matris, et Filii et Spiritus sancti, non habet substantialem formam. Accidentalis integritas consistit in caeteris omnibus, idest, in integro sono, ordine et numero syllabarum.

Tertio nota, judicium de his mutationibus,sintne substantiales, an accidentales, non debere esse mathematicum, sed morale,ita ut tunc judicandum sit, sensum verborum conservari, quando audientes intelligunt, et judicant illud significari, quod per integra verba significari solet, etiamsi alioqui verba pronuntientur valde corrupte. Exemplo esse potest, id quod refert Zacharias pontifex in epistola ad Bonifacium, et habetur etiam apud Gratianum, can. Retulerunt, de consecrat. distinct. 4. Quidam enim ex nimia imperitia linguae latinae baptizabant his verbis; Ego te baptizo in nomine Patria, et Filia et Spiritua sancta. Quae verba si proprie accipiantur, non significant Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, el praesertim si seorsim pronunciarentur: judicavit tamen summus pontifex prudentissime, substantiam formae non esse mutatam, quia facile poterat intelligi, quid ille vellet dicere, tum ex ipsa actione baptizandi, tum etiam ex conjunctione cum verbo in nomine; Non enim ail: In nomine Patriae et Filiae, quod ratio grammaticae exigebat, si is de industria formam mutare voluisset; sed, in nomine Patria et Filia:quae cum ex se nihil significent, signum est illum voluisse dicere, quod alii dicunt, cum ajunt; In nomine Patris et Filii etc.

Pari ratione judicandum est de interruptione: Si enim quis diceret in consecranda Eucharistie: Hoc est cor, ac deinde recitaret unum psalmum, vel quiesceret ad spatium notabile, et tum demum adderet, pus meum, sine dubio judicio prudentium non censeretur dixisse: Hoc est corpus meum. Si vero ubi dixit: Hoc est cor, pateretur brevem aliquam evagationem mentis, et nonnihil etiam interquiesceret, antequam adderet, pus meum, non censeretur sensus formae perire.

Notandum est quarto, non esse licitum, ut in conclusione dicimus, ullo modo verborum formam immutare, sive per eam immutationem tollatur substantialis formae integritas, sive solum accidentalis.Sed hoc interest, quod cum forma mutatur substantialiter, sacramentum non perficitur; et ideo ea integritas dicitur necessaria, necessitate sacramenti; cum autem mutatur solum accidentaliter sacramentam perficitur, sed peccat qui ita mulat: et ideo dicitur haec integritas necessaria solum necessitate praecepti.

Nota quinto, ex parte formae verborum numquam sacramentum irritum reddi, nisi revera desit integritas substantialis: tamen aliunde posse contingere, ut cum sola corruptione accidentali non perficiatur sacramentum, nimirum si is, qui accidentaliter mutat formam, velit introducere novum ritum, ut docet Zacharias, can. Retulerunt, de con

« PoprzedniaDalej »