Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed etiam erat per se caeremonia instituta ad initiandos homines illius temporis, et adjungendos populo Dei; quare erat imperfectius sacramentum, quam sit Baptismus, tamen absolute et proprie sacramentum erat. Nam etiam bos est animal imperfectius, quam sit homo, et tamen bos absolute et proprie animal est: sic etiam ordinatio Aaronica non solum figura erat ordinationis nostrae, sed etiam per se caeremonia consecrans homines ad sacrificia offerenda. Et ipsa quoque sacrificia non solum figura erant sacrificii nostri, sed etiam per se sacrificia, instituta ad cultum Deo exhibendum, út summo rerum omnium principio et fini. Denique ipse etiam populus judaicus figura erat populi christiani, 1. Cor. 10. et tamen quis ambigere potest, an non fuerit etiam per se verus quidam populus?

İtaque non debent conferri res judaicae cum nostris, ut imago picta cum homine vivo, ubi nihil est imago, nisi res alterius: sed ut filii parvuli conferuntur cum viris perfectis, ut facit Apostolus, Gal. 4. Est enim Filius imago Patris, et tamen etiam per se homo: et ut comparantur certamina, atque exercitationes pueriles cum certaminibus et exercitationibus virorum. Sunt enim certamina puerilia imagines quaedam majorum certaminum; tamen habent etiam suam oblectationem et utili tatem illi tempori congruentem.

Quarta propositio: Illa definitio ( sacrae rei signum) convenit univoce sacramentis omnibus tum veteribus, tum novis. Haec est pro secunda opinione contra primam. Notandum est autem tribus modis posse exponi definitionem illam. Primo, ut per signum intelligatur signum practicum;per rem sacram, gratia justificans. Et hoc modo non convenit definitio proprie, nisi sacramentis novae legis; veteribus autem solum secundum quid et analogice: quia videlicet illa erant signa practica munditiae legalis, quae non est gratia justificans, nisi typice, ul imago hominis dicitur homo. Sed ista expositio non est ad mentem s. Augustini, ut supra diximus.

Secundo potest sic exponi,ut per signum, intelligatur signum practicum. per rem sacram, consecratio in genere, non descendendo ad justificationem internam, vel legalem: et hoc modo definitio convenit univoce omnibus sacramentis. Sed neque haec expositio est ad mentem s. Augustini; non enim loquitur ipse de signo practico, ut s. Thomas recle advertit.

Tertio potest sic exponi, ut per signum, intelligamus nudum signum, per rem sacram, gratiam justificantem: et hoc modo convenit univoce definitio illa omnibus sacramentis; et hoc dicimus in conclusione, sequuti b.Thomam. Caeterum ista definitio, ut supra monuimus, non est perfecta, cum conveniat etiam sacrificio, eodem teste Augustino loco citato.

Porro definitiones caeterae, idest, Hugonis, Magistri et catechismi romani, non conveniunt nisi sacramentis novae legis: tamen facile possent accommodari ad sacramentum in genere, si loco invisibilis gratiae, seu justitiae, poneretur, consecrationis cujusdam, hoc modo; sacramentum est

res sensibus subjecta,quae ex Dei institutione consecrationis cujusdam, tum significandae, tum efli ciendae vim habet.

CAPUT XIII.

Solvuntur argumenta Kemnilii.

Ex his autem, quae diximus, facile responderi potest ad calumnias Kemnitii. Is enim in 2. par. Examin. cap. de numero sacramentorum, reprehendit omnes definitiones, quas attulimus, excepla illa catechismi tridentini, cujus nullam facit mentionem; et praeterea addit definitiones duas, unam Scoti, alteram Gulielmi Okam, quas etiam reprehendit.

Primum igitur, pag. 38. arguit definitionem Isidori: Quomodo, inquit, juxta hanc definitionem Matrimonium erit sacramentum? Respondeo: Aplissime convenire hanc definitionem Matrimonio: nam sub tegumento visibilium rerum, idest, conjunctionis sponsi et sponsae significatur gratia invisibilis, per quam Deus cum anima jungitur; eamque justificat, sive justitiam infundal, sive infusam augeat. Neque his repugnat, quod Apostolus dicit: Matrimonium signum esse conjunctionis Christi cum Ecclesia: siquidem idem sacramentum plurium rerum signum esse potest.

Secundo, arguit definitiones Hugonis, quod non recle sacramentum dicatur, elementum corporale, quandoquidem sacramentum Eucharistiae secundum catholicos non sit substantia aliqua, sed sola accidentia panis et vini. Respondeo: Nec ipsa substantia panis et vini est elementum proprie dictum, idest, corpus simplex, sed mixtum. Sed, ut supra ostendimus, elementum vocavit Hugo rem quamlibet sensibilem, quae adhibetur ad sacramenta perficienda.

Tertio,argait definitionem Magistri Sententiarum, quo non recte habeat, sacramentum esse formam visibilem. Nam in Matrimonio catholici volunt materiam esse verba exprimentia consensum: verba autem nec visibilia sunt, nec elementum dici possunt, juxta Hugonem, si elementum distinguitur contra verbum, juxta illud: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.

Respondeo. Non desunt catholici multi, quia materiam in sacramento Matrimonii esse volunt ipsas personas contrahentes, verba autem solum esse formam: proinde materiam visibilem, et quae elementum dici possit, assignant. Vide Petrum Paludanum in 4. dist. 1. quaest. 4. Quod si etiam sola verba essent in sacramento Matrimonii, adhuc nihil efficeret Keminitii argumentum.Nam verba quoque elementa dici possunt, quatenus materia locum habent: id enim elementum dicimus, cum de sacramentis agimus, quod est ex se indeterminatum, et per cerla verba, quasi per formam determinatur. Nec minus asserimus verba, visibilia dici posse, cum visibile ad omnia sensibilia, et sensus ipse videndi usitate ad omnem sensum transferatur. Ut enim docet Augustinus lib. 10. Confess. cap.35 recte dicimus: Vide quomodo luceat, quomodo o

leat, quomodo sapiat, quam sit durum, quam bene sonet, non tamen contra dicimus; Audi quomodo luceat, gusta quomodo splendeat, olfac quam niteat, palpa quam fulgeat.

Quarto, arguit easdem duas definitiones, quod non recte habeant, sacramentum esse signum invisibilis gratiae.si per gratiam intelligatur gratia gratum faciens. Nam etiamsi Richardus disputet, in Matrimonio et Ordinatione, ut in aliis sacramentis, dari ejusmodi gratiam: Reliqui tamen, inquit Kemnitius, agnoscunt hoc subsistere non posse. Sed hoc est impudens mendacium, ut supra diximus cap. 2.

Quinto, arguit definitionem Scoti et Okam: Sed immerito, cum nihil falsi illae contineant: et solum verbis, non autem sententia discrepent a defiuitione communi.

Sexto, oppugnat omnes definitiones simul: Si enim, inquit, sacramentum est signum significans effectum Dei gratuitum efficaciter; quomodo non erunt sacramenta, benedictio monachorum, acqua benedicta, rosa bencdicta, ensis benedictus, Agnus Dei, benedictio herbarum, campanarum, imaginum, inunctio regalis, consecratio templi, coemeterii, altaris etc. Illa enim siunt certis consecrationibus, et finguntur habere spirituales effectus. Sed haec omnia facile refelluntur ex duplici capite.Primo, quia nec benedictio monachorum, nec alia enumerata significant,aut efficiunt gratiam justificantem, sed alios quosdam effectus, ut deleLonеm venialium, et protectionem contra daemonem, quos effectus praecipue habet aqua benedicta. Secundo, quia hos ipsos effectus non ha bent infallibiliter; non enim ex divina institutione, sed ex Ecclesiae praecibus viin habent.

CAPUT XIV.

Refellitur definitio Lutheranorum.

Accedamus nunc ad excutiendas et refellendas adversariorum definitiones: sunt enim in hac re valde discordes; quod est manifestum signum eos recessisse a veritate, quae est una. Certe Kemnitius, qui alioqui conatur tegere, vel conciliare discordias suorum, in 2. part. Examinis, cap. de efficacia sacramentorum, pag. 96. enumerat quinque diversas sententias Lutheranorum praeter suam, quae est sexta.

Prima igitur sententia Lutheri est in lib.de captivit. Babylon. cap. ult.ubi dicit, proprie sacramentum esse promissionem signo externo annexam.Eam recipiunt communiter Lutherani, sed paulo magis explicant. Sic enim definit Apologia Confessionis Augustanae artic. 13. Sacramentum est ritus, qui habet mandatum Dei, et cui est addita promissio gratiae. Similia habet Petrus Martyr, quamvis alioqui Calvinista in cap. 4. ad Roman. in cap. 10. et 11. 1. ad Corinth. et in explicatione symboli italica, art. 9. et 10. Sed Martinus Kemnitius accuratissime conatur explicare omnia, quae ad naturam Sacramenti pertinent.

Et quia tum in Apologia, tum in locis Philippus
BELLARMINI Vol. III.

praefatur, se nominis interpretationem dare, et saepe variat verba suae definitionis, utilius erit ea proponere et excutere, quae ad naturam sacramenti requiri Kemnitius docet. Primo ergo, vult sacramentum esse debere externum materiale, seu corporale et visibile elementum, seu signum,quod certo externo ritu tractetur.

Secundo requirit, ut illud signum habeat expressum mandatum, seu institutionem divinam. Tertio, ut illud mandatum sit in Testamento novo: quod idem docet Philippus in locis cap. de sacramentis, ubi dicit, sacramentum esse caeremoniam in evangelio institutam.

Quarto requirit, ut sacramentum non sit caeremonia temporaria, sed duratura usque ad muadi consummationem.

Quinto requiri dicit, promissionem de gratia, effectu, seu fructu sacramenti.

Sexto dicit, eam promissionem debere esse annexam signo, et eo quasi vestitam, divina ordinatione.

Septimo addit, eam promissionem esse debere non de quocumque dono Dei, sed de reconciliatione peccatoris, et peccati remissione; quam etiam partem urgent valde Lutherus in captivit. Babylon. et Philippus in locis cap. de numero sacramentorum.

Octavo requirit, ut promissio,quae alioqui generalis est, per sacramentum applicetur et obsignetur in particulari singulis, qui cum fide utuntur sacramentis. Hanc particulam clarius explicant Lutherus et Philippus, et ipse etiam Kemnitius infra capite de efficacia sacramenti: volunt enim sacramenta esse testimonia infallibilia gratiae Dei, ad hoc instituta, ut excitent et nutriant fidem, ad eum modum,quo miracula facere solent. Unde Philippus in locis anni 22. comparat sacramenta miraculis, quibus Deus olim fidem confirmabat: et in Apologia artic. 13. dicit, sacramentum esse testimonium infallibile, ac si Deus novo miraculo de coelo promitteret, se velle ignoscere. Et Lutherus in lib. contra Cochlaeum; Vult, inquit, Petrus per Baptismum, ceu signum externum, fidem provocari et exerceri, quae salvel; et in lib. de captiv. Babylon. cap. de Baptismo, confert sacramenta cum vellere Gedeonis, cum Iride, quam Noë in signum accepit, et cum signo quod Isaias obtulit regi Achaz, İsaiae 7. In ipsa etiam Confessione Augustana, articul. 13. Sacramenta, inquiunt, sunt instituta, ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, ad excitandam et confirmandam fidem, in his qui utuntur,proposita. Et Kemnitius loco citato pag. 102. dicit,verbum et sacramentum monstrare,ubi fides debeat quaerere, el invenire Christum Mediatorem, et pag. 101 et 105. dicit: Sacramenta esse sigilla promissionis. Haec igitur est ipsorum sententia.

Excogitavit hanc definitionem Kemnitius, ut ostenderet solum Baptismum et Eucharistiam esse sacramenta proprie dicta: sed nondum obtinuit quod voluit. Nam facile demonstrare possumus,ne his quidem duobus sacramentis cam definitionem convenire, et absolute malam esse.

Prima igitur particula vel accipit elementum visi

6

38

bile et tractabile pro qualibet re sensibili, ut accipiunt catholici, et tum etiam Absolutio sacerdotalis erit sacramentum proprie dictum. Est enim Absolutio res sensibilis, cum auribus percipiatur:vel accipit (ut revera accipit) elementum visibile, et tractabile pro re, quae sensu videndi et tangendi percipiatur; et tum fingit sibi definitionem sine ullo testimonio Scripturae. Scriptura enim nusquam habet sacramentum non esse, nisi rem visibilem el palpabilem.

Neque alio modo probat Kemnitius hanc particulam nisi ex eo, quod Baptismus et Eucharistia. quae sunt vera sacramenta, signa sunt visibilia et tractabilia. Quae argumentatio aut assumit quod probandum est, et quod ex ipsa definitione postea idem Kemnitius probare conatur, nimirum Baptismum el Eucharistiam sola esse sacramenta: aut si hoc non assumit, nihil probat. Ut enim non sequitur; Homo et avis sunt bipedia, igitur omne animal est bipes: ita non sequitur, Baptismus et Eucharistia sunt signa visibilia et tractabilia, igitur omne sacramentum est signum visibile et traclabile. Satis est igitur ad sacramenti naturam, quatenus signum est sensibile, ut aliquo sensu percipiatur; nec debet excludi sensus audiendi, cum excellentissima omnium signorum sint ea, quae hoc sensu percipiuntur, ut s. Augustinus docet lib. 2.doctr. christ. cap. 3.

Secunda particula, quae requirit expressum mandatum, seu institutionem divinam, aut requirit, ut hoc mandatum sit expressum in Scripturis, aut satis est, si constel Deuin hoc mandatum dedisse, licet in sacris literis non habeatur ita expresse. Si hoc secundum sufficiat, admittimus particulam, sed tunc probabimus omnia septem sacramenta. Licet enim nusquam scriptum sit, Deum mandasse, vel instituisse sacramentum Confirmationis, tamen quia legimus, Actor. 8. per manus impositionem apostolorum datum fuisse baptizatis Spiritum sanctum, idque ordinarie, certo colligimus, a Deo id fuisse institutum: nec enim potest ulla creata potestas efficere, ut per impositionem manus, hominibus detur Spiritus sanctus. Quod idem probare possemus de aliis sacramentis, accedentem praesertim antiqua traditione et Ecclesiae declaratione.

Sin autem vult Kemnitius (ut revera se velle significat) requiri mandatum Dei expressum in divinis literis:falsa est ea particula. Nam per accidens est ad mandatum, sive institutionem divinam, quod sit scripta, vel non scripta: nam alioqui non fuis sent vera sacramenta, Baptismus et Eucharistia, quam Christus et apostoli dabant antequam scriberentur evangelia. Siquidem certum est non fuisse scriptum evangelium, quando Christus baptizabat, Joannis. 3. et quando Eucharistiam discipulis dedit, Matth. 26. nec etiam quando s. Petrus jussit baptizari tria millia hominum, Actor. 2. quo etiam tempore coepit frequentari sacramentum Eucharistiae, ut ibidem indicat s. Lucas.

Tertia particula, ut haec institutio sit in Testamento novo, vera quidem est absolute, tamen destruit sententiam adversariorum. Ipsi enim com. muni consensu contra communem consensum Ec

clesiae catholicae, docent, Baptismum Joannis habuisse candem vim et efficaciam cum Baptism o Christi; ac proinde Christum non tam instituisse Baptismi sacramentum, quam illud jam a Joanne institutum approbasse. Ila Calvinus docet lib. 4. Instit. cap. 14 §7. Kemnitius in 2. part. Examinis cap. de baptismo Joannis, Philippus in locis, cap. de Baptisino Joannis et apostolorum.

At certe, si res ita se habet, non est Baptismi sacramentum in novo Testamento institutum: novi e

nim Testamenti auctor, et princeps Christus est, ut Apostolus ait ad Hebraeos 9. propter quod et Isai. 11.dicitur Pater futuri saeculi.Si igitur Buptismus, quo utimur, a Joanne coepit, qui ante Christum venit, et ejus praecursor et praenuntius fuit, sequitur ut hoc sacramentum non sit in novo Testamento, sed in veteri institutum.

Quarta particula, quod sacramentum debeat esse caeremonia perpetua, idest, duratura quamdiu religio ipsa durat, mihi non displicet: nam etiam nos supra idem docuimus. Videat tamen Kemnitius, quid Luthero respondeat, qui in lib.de captiv. Babylon. cap. de Baptismo. numerat inter sacramenta rorem cadentem in vellus Gedeonis, et umbram retrocedentem in horologio Achaz.

Quinta particula, quod ad sacramentum necessatio requiratur promissio gratiae: duobus modis intelligi potest. Uno modo de promissione gratiae, quae sit effectus sacramenti, ita ut idem sit promissio gratiae in sacramentis, et institutio sacramenti: ut signi efficacis, seu instrumenti justificationis. Alio modo de promissione gratiae praecedente, quae sacramento tamquam sigillo obsignetur. Sicut enim aliud est promittere, sigillum aliquod fore efficax ad imprimendum; aliud promittere centum aureos, et syngrapham sigillo obsignare: ita aliud est promittere gratiam verbis, et deinde hanc promissionem signo externo confirmare; aliud vero promittere sacramentum fore instru mentum efficax ad justificandum.

Porro Kemnitius confundit haec duo. Nam in hac particula quinta dicit, requiri promissionem de gratia, seu fructu sacramenti, ubi videtur loqui de promissione efficaciae sacramenti; tamen infra. ubi cum caeteris Lutheranis dicit: Sacramentum esse sigillum promissionis, loquitur de promissione praecedente, de qua sine dubio loquuntur omnes Lutherani,

Et quidem promissio de efficacia sacramenti invenitur in Verbo Dei secundum catholicos.quantum ad omnia sacramenta; non autem secundum adversarios. Catholici enim agnoscunt pro Verbo Dei, etiam traditiones; adversarii autem, qui solas scripturas recipiunt, non facile ostendent promissionem istam de gratia et fructu sacramenti, in omnibus sacramentis. Exemplo nobis sit Eucharistia; quae apud adversarios etiam est sacramentum proprie dictum. Nam habentur quidem multae et insignes promissiones, Joan. 6. ut illa: Quia manducat hunc panem, vivet in aeternum. Sed adversarii non admittunt in hoc 6. cap. Joan. agi de Eucharistia. Sic enim loquitur Lutherus lib. de captiv. Babylon. cap. de Eucharistia: Primum, inquit, cap. 6. Joan. in totum est seponendum, ul

quod nec syllaba quidem, de sacramento loquitur. Quod idem docent Calvinus, et alii haeretici hujus temporis in commentario ejus loci. Eo capite seposito, nullam invenient promissionem. Nam Matth. 26. Marc. 14. et Luc. 22. ubi habetur institutio sacramenti, non habetur ulla promissio: solum enim haec verba habentur: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro mullis effundetur in remissionem peccatorum. Ubi promissio de traditione corporis, et effusione sanguinis non refertur ad sacramentum, sed ad sacrificium. quod tunc Deo offerebatur in coena, et postea offerendum erat in cruce. Non enim Dominus dicit, corpus suun dari apostolis in remissionem peccatorum: sed dari pro illis, nimirum Deo, in remissionem peccatorum; et similiter non dicit sanguinem propinari apostolis, sed effundi pro illis in remissionem peccatorum.

Promissio autem precedens quae a sacramento tamquam sigillo obsignetur, non est necessaria, nec in omnibus sacramentis invenitur: proinde falsa est ex hac parle definitio adversariorum. Nam in Ba ptismo, qui sacramentum est, omnium consensu, non facile invenietur ejusmodi promissio.

Lutherus in visitatione Saxonica, et Philippus in locis cap. de Baptismo, adferunt illam promissionem Marc. ult. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sed ista non est promissio praecedens, sed est explicatio efficaciae sacramenti. Et praeterea ista verba post resurrectionem a Domino dicta sunt: Baptismi autem sacramentum etiam ante passionem Christi institutum est. et in tores induci coeptum, ut patet Joan. 3. et 4.

Dicent fortasse. haberi aliam promissionem Jo. 3. illis verbis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua el Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed haec non tam promissio, quam comminatio est, ex qua colligitur quidem necessitas et virtus Baptismi; sed non promissio aliqua praecedens, quae Baptismo obsignetur. Adde quod etiam ante ista verba fuit Baptismus Joannis, quem adversarii volunt vim habuisse nostri Baptismi.

Eucharistiae quidem invenitur promissio quaedain (ut Lutherus notat in Saxonica visitatione) praecedens signum. Nam Luc. 22. et 1. Corinth. 11. habemus Eucharistiam esse signum corporis Domini pro nobis traditi, et sanguinis pro nobis effusi. Sed eo loco non habemus, Eucharistiam esse signum testificativum et confirmativum promissionis, quale ipsi requirunt, ut patet ex ultima particula; sed signum commemorativum tantum. Sic enim Dominus ait: Hoc facile in meam commemorationem.

Sexta particula, quod promissio debeat esse annexa signo divina ordinatione, falsa est. Nam verbum, quod divina ordinatione annectitur, et quasi vestitur signo, ut inde fiat sacramentum, numquam est promissorium, sed assertorium, vel deprecatorium. Cum enim aqua aspergitur in Baptisino, non dicitur: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, quam adversarii promissionem appellant; sed dicitur: Ego te baptizo, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, Matth. 28. quae verba

non sunt promissoria. Et Dominus, cum primo Eucharistiam fecit et dedit, non ait: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, aut aliquid ejusmodi, sed ait: Accipite et comedile, hoc est corpus meum. In sacramento autem Confirmationis et Extremae unctionis, utimur verbo deprecatorio. quia sic docent nos Acta apostolorum cap. 8. et Jacobus cap. 5. in sacramento Ordinis, imperatorio: Accipe potestatem, in reliquis, assertorio.

Quod si adversarii, antequam sacramenta ministrent, verbum praedicant et remissionem peccatorum annuntiant, ac deinde sigillum adhibent sacramentorum, ut Calvinus praescribit in libello de formula sacramentorum ministrandorum; id faciunt ex capite suo, non autem (ut Kemnitius requirit) ex divina ordinatione. Nusquam enim exstat divina Ordinatio, qua jubeamur non dare Eucharistiam aut Baptismum, nisi post concionem. Nam nec Dominus, Matth. 26. nec Paulus 1. Corinth.11. ubi tradunt ritum Eucharistiae administrandae, docent, concionem praecedere debere: et certe in Baptismo infantium, frustra adhiberetur concio.

Septima particula, quod illa promissio debeat esse de remissione peccatorum, falsa etiam est: et quidem Kemnitius hanc particulam addidit, ut excludat ordinationem a numero sacramentorum proprie dictorum. Nam quia in Scripturis invenitur signum externum, quo confertur Ordinatio, nimirum impositio manus, et etiam collatio gratiae, cum Apostolus dicat 1. Timoth. 4. Noli negligere gratiam, quae in te est, quae dala est tibi per prophetiam cum impositione manuum praesbyteri, non pulavit Kemnitius posse excludi Ordinationem a sacramentis proprie dictis, nisi adderet, eam gratiam debere esse remissionem peccatorum. At si vera esset ista particula, excluderet etiam Eucharistiam a sacramentis proprie dictis: siquidem Eucharistia non est instituta proprie ad remittenda peccata, sed ad charitatem nutriendain et arguendam. Ideo enim datur sub specie panis et vini, quae nutriunt vivos, non excitant mortuos, et b. Paulus 1. Corinth. 14. jubet, ut homines probent sc, nimirum an sint absque peccato, antequam ad eam mensam accedant: Qui enim manducat indigne, judicium sibi manducat.

Octava particula, quod sacramentum obsignet instar sigilli, et confirmet instar miraculi promissionem gratiae, ad excitandam et alendam fidem justificantem, aeque falsa est, el diligenter refutanda, tum quod sit praecipua, tum etiam, quod eam ponat Calvinus quoque in sua definitione.

Primo: Si sacramenta confirmarent promissiones Dei instar miraculi, vel sigilli, essent notiora et efficaciora ad fidem persuadendam, quam sint ipsa Dei verba: hoc autem falsum est, igitur et illa particula falsa est. Probatur propositio, tum quia frustra adhiberetur unum ad confirmandum aliud, nisi esset eo nolius et firmius: tum etiam, quia haec est vis sigilli et miraculi. Semper enim sigillum regium notius est et firmius, quam literae regis: sigillum enim omnes norunt discernere, literas non omnes discernunt; et sigillum sine literis auctoritatem habet, literae sine sigillo non habent.

Sic etiam miraculum notius est et efficacius, quam praedicatio. Omnes enim qui vident caecum illuminari, aut mortuum excitari intelligunt illud esse opus supernaturale et divinum, et proinde moventur ad credendum id, quod tali testimonio confirmatur: non autem omnes, qui audiunt praedicantem, continuo intelligunt, illa esse verba Dei.

Ubi notandum est, miraculis, quae fiunt ad confirmandam fidem, non confirmari divinam auctoritalem, quasi magis credendum sit miraculo, quam Deo dicenti; omnes enim sciunt, Deum non posse mentiri, et nihil esse majus divina auctoritate; sed confirmari auctoritatem proponentis fidem. Magis enim movemur ad credendum vere esse a Deo revelata, quae praedicator proponit, si miracula videamus, quam si sola proponentis auctoritate nitamur. Unde Marc. ult. legimus: Illi autem profecti, praedicaverunt ubique Domino cooperante, el sermonem confirmante sequentibus signis. Ubi vides, Deum confirmare signis non suam ipsius auctoritatem, sed praedicatorum sermonem.

Probatur jam assumptio argumenti, quod videlicet falsum sit sacramenta esse notiora et efficaciora ipso Dei verbo. Nam primo nihil fingi potest majus et efficacius Dei verbo. Secundo experientia docet, facilius intelligi, si quid verbo dicatur, quam si nutu significetur. Quid autem sunt sacramenta, si cum verbis comparentur, nisi nutus quidam? Pari ratione experientia docet, magis persuadere verba, quam muta signa, modo non sint miracula. Unde Lutherus ipse fatetur, multo efficaciora esse promissionis verba, quam sacramenta, quae sunt mutae conciones: Verbum ipsum (inquit in lib. contra Joannem Cochlaeum) quod longe praevalet signo visibili, nullum tamen per sese justificat, nisi credentem.

Respondet Calvinus lib. 4. Instit. cap. 14. § 3. Sacramenta non confirmare promissiones ex parte Dei, sed ex parte nostra: quia licet ut a Deo sunt, certissimae sint, tamen ut a nobis recipiuntur, ob nostrae fidei imbecillitatem, non ita certo accipiuntur, nisi confirmentur testimonio sacramentorum. Sed hoc facile rejicitur. Nam quod promissiones Dei ex parte nostra egeant confirmatione, vel fit, quia nescimus, quae sint Dei promissiones, idque ex sacramentis discimus, aut quia cum sciamus et illas promissiones Dei, et haec sacramenta esse; tamen magis credimus sacramentis, quam promissionibus. Atque hoc posterius jam refutatum est. Non enim solum credimus, sed etiam scimus evidentissima ratione, Deum non posse mentiri, proinde nihil esse certius promissionibus Dei: neque id adversarii negare possunt. Illud autem prius, aeque facile refutari potest: siquidem falsum est, promissiones Dei disci ex sacramentis, cum contra potius sacramenta ex verbo Dei discantur. Jam vero, si sigillum regium esset ignotum, et solum posset cognosci ex literis, quibus est appensum; esset plane superfluum. Nam vel credunt homines literas illas esse regis, secluso sigillo, vel non; si credunt, quid facit sigillum? si non credunt, certe neque credunt sigillum esse regium: nihil igitur confert. Pari ratione, cum sacramenta non scian

tur esse Dei sigilla, nisi quia Scriptura hoc dicit, si creditur verbo sine sacramentis, quorsum sacramenta? si non creditur, certe nec sacramenta creduntur esse sacramenta: proinde nihil operantur.

Ad hoc argumentum respondet Calvinus lib. 4. Institut. cap. 14 § 5. in diplomatibus quoque nihil valere sigillum sine literis, ut patet si appendatur chartae, in qua nihil sit scriptum: et tamen cum appenditur diplomati scripto, multum valere ad illud confirmandum. Et addit nihil esse mirandum, si promissiones sacramentis confirmentur, cum etiam interdum una promissio per aliam confirmelur.

Sed haec responsio non diluit argumentum.Nam ut incipiam a posteriore exemplo promissio promissionem confirmat, quia una non pendet ab alia. Confirmavit angelus, Lucae 1. Promissionem conceptus Virginei, ex promissione conceptus, qui jam praecesserat in foemina anu et sterili. Non enim pendent invicem duo ista opera mirabilia: proinde unum, quod jam praecesserat, magnam vim habuit ad confirmandum alterum, quod nondum venerat. Al sacramenta, ut diximus, simpliciter pendent ex verbo. Quod vero attinet ad similitudinem sigilli et diplomatis, nihil omnino est, quod Calvinus dicit. Nam sigillum appensum chartae non scriptae, nihil quidem confirmat, tamen non ideo pendet a literis, aut nihil est. Immo hinc intelligimus, quam inepte adversarii sacramenta sigilla appellent, cum omnino contrariam habeant proprietatem. Nam diplomatum sigilla habent suam auctoritatem sine literis diplomatis, literae autem non habent sine sigillo: contra vero in verbo et sacramentis, verbum Dei, etiam sine sacramentis, infallibilem habet auctoritatem; sacramenta sine verbo nullam habent. Quare verbum potius appellandum esset sigillum sacramenti quam sacramentum, sigillum verbi.

Dicent fortasse; Esto, sacramenta non confirment, promissiones more miraculi vel sigilli: tamen juvant et confirmant saltem eo modo, quo actio externa juvat et confirmat orationem docentis. Negari enim non potest, quin aliquid conferat ad explicandum et persuadendum ipsa actio, et motus manuum et oculorum, licet primas parles teneat oratio. Erunt igitur sacramenta, quasi actio quaedam Dei, quae simul cum verbo, magis movebit ad fidem, quam solum verbum.

Respondeo: Ne id quidem concedi posse. Nam actio in hominibus ideo juvat orationem, quia ora tio humana imperfecta est, ut sunt omnes res creatae et etiam, qui actio non habet vim suam a verbo, sed a se. Quocirca magis credebant Ethnici oraculis Apollinis, quae falsa putabant esse non posse, quamvis solis verbis ederentur, quam orationi et actioni cujuslibet oratoris. Cum ergo verba Dei sint per se summae auctoritatis, et sacramenta omnem vim suam haeant a verbis, nihil addere possunt ipsi verbo.

Verum est tamen, quod catholici dicunt, Deum voluisse dare gratiam suam per signa sensibilia,ut per ea instrueret homines, et deduceret ad intelligenda spiritualia. Aliud enim est docere spiritualia

« PoprzedniaDalej »