Obrazy na stronie
PDF
ePub

poterit, sed lapsus et inscius judicium suscipiet, quod meruil sus ipere superbiens diabolus. Et concludens regulam et episcopalem formam, ad extremum incidit, dicens: Oportet illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ; id est, hæreticis et schismaticis, qui extra sanctam Ecclesiam conventicula profana faciunt, apud quos tamenApostolus testimonium dicit habere bonum de immaculata et sancta vita episcopum,...unde occasionem accipiant obtrectandi, et infamare incipiant religionis sanctæ catholicum dogma. Qui talis esse non poterit, epi- ' scopus quomodo esse poterit?

Ut reor, in hoc opere nos a grandi fenore persensimus liberatos, cum nos, non nostra contra episcopos, sed Apostoli opposuimus testimonia, ne velut nubes,..Cum vero auctoritas nobis per singula sancti arriserit Apostoli, apostolorum potius, si ausi sunt,quam nos reprehendere audeant.

piat non habentem hospitium, et egenum sine te- A minime didicit, in parvo tempore servare minime cto in domum inducat suam; nec solum consumat dona Christi, quæ ei largita est bonitas Christi. Docibilem,id est si polleat sapientia, ut non solum creditum sibi populum sufficienter edoceat, sed et cunctarum queat hæresum contradictiones repellere ne sua imperitia imperitos minime doceat, et hujusmodi eveniat quod scriptum est: Cæcus cæco si ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt (Matth. xv, 14). Qui vero talem se, ut diximus, ignorat, sacerdotium minime appetat, ne locum alterius adimat, qui fulgore suæ sapientiæ cunctos collustrare poterat. Item ait: Non vinolentum, hoc est non multo xino deditum, ut sic potet episcopus ut utrum biberit ignoretur, ne post largam potationem muliebri delectetur libidine, quia per vinum, sicut ait Apo- B stolus,omnis enutritur luxuria. Qui si hæc non potest, episcopus esse non potest, Demum subsequitur dicens: Non percussorem, sed modestum, id est manus improb as ad cædem non habeat, et suspicionibus pravis minime percutiat conscientias aliorum, ne dum petulans invenitur, ad cædem athleta magis quam episcopus judicetur. Sed e diverso illatas ab aliis patienter ferat injurias, ut mentis modestiam tranquillam monstret infirma patientia.Iterum dicit: Non litigiosum, id est linguam ad convicium non relaxet, ut qui Dei laudes personat, et divina sacrificia libat, litium venena non proferat; quia non potest ex sacerdotis ore benedici Deus, et homo maledici, qui imaginem Dei noscitur possidere, nec mala sibi et bona ullatenus poterunt convenire.Qui C si hæc non agit, episcopus non erit. Et subsequitur deinceps: Non cupidum, hoc est,ne lucri cupidine in aliquo episcopus superetur,et turpis lucri gratia delicti factus obnoxius,radicem malorum omnium enutriat avaritiam, qui, stipendiis tantum contentus Ecclesiæ, penitus non ambiat quæ intelligit esse superflua; sed, ea ipsa potius pauperibus Christi impertiens, cœlorum sibi comparet regna. Et connectit deinceps consequentia, et ail: Suæ domui bene præpositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Domui, inquit, suæ bene præesse, scilicet ut corporis sui domum imperioso jure contineat ; nec subdatur ipse a corpore, et in habenas luxuriæ infrenis nequaquam feratur et in præceps,ut suos possit filios castitatis exemplo ad pudicitiæ regulam gubernare. Qui si hæc non egerit,episcopus dici non poterit. Deinde dicit: Si quis domui suæ præesse Resert, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? hoc est, nempe quod superius diximus,qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? et qui peccati trabem ex suo non potest eruere oculo, ex cujus oculo festucam submovebit? Qui hoc non agit,episcopus non erit. Item sequitur, et ait: Non neophytum, hoc est, qui nuper ad fidem ex gentilitate venit,aut ex militia sæculi clericali officio est sociatus, non passim sacerdotii accipiat gradum, ne elatus in superbiam et in laqueum incidat diaboli; quia quod longo tempore

[ocr errors]

Coarctet nos licet libelli prolixitas properare ad finem,sollicitudo tamenfraterni retardat amoris,illorum præcipue sacerdotum qui, mentis tempore hebetati,diffamant sacerdotalem honorem ; et qui novam prodigaliter regulam hac torpestate reperissejdeflentur: et Giezi leprosi et Simonis magi sectantes exemplum, gratiam Spiritus sancti coemerunt pretio, et distraxerunt, nequaquam timentes, cum honorem coemerint sacerdotii, a beato se Petro apostolo cum Simone fuisse damnatos: Pecunia tecum sit in perditionem, qui donum sancti Spiritus sperasti te pretio possidere; et lepram cum Giezi a sancto se suscepisse Eliseo, cum gradum item sacerdotii pretio æstimant distrahendum. Et si, cum validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari : ita et isti qui caput videntur esse Ecclesiæ, morbo pestifero fraternum vitiant corpus,ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere quod negligentum sacerdotum vitiositatis non inficeret virus. Et videas in Ecclesia passim sacerdotes, quos non merita, sed pecuniæ provexerunt, nugacem et indoctum, sacerdotalem arripuisse gradum : quos si percunctari fideliter velis quis eos præfecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt: Ab archiepiscopo sum nuper ordinatus episcopus, centumque solidos dedit ut episcopalem gradum mihi conferret; quos si minime dedissem, hodie episcopus non fuissem. Unde melius est mihi aurum de locello minuere, quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum accepi; quod tamen, si feliciter vivo, recepturum illico non diffido. Ordino presbyterum, et accipio aurum; facio diaconem,et accipio argenti multitudinem,et de aliis nihilominus ordinibus singulis.et de abbatibus benedicendis et ecclesiis, pecuniæ quæstus profligare confido. Ecce aurum quod dedi, in meo locello illibatum habeo.

Respondeo ego: Nempe hoc est quod de te doleo, quia archiepiscopus carnaliter te episcopum fecit, Pecunia spiritualiter leprosum ordinavit ; pecuniam

dedisti, Dei gratiam comparare æstimasti, et per A ordine Deus a te nihil exspectat, cur a te sacerdos

hoc lepram ipsam suscepisti. Item pecuniam acce. pisti, et Dei gratiam pretio distrahere non timuisti; simul etiam lepram tradidisti, et commercium miserabile in animarum exitio peregisti.Abbatem propter denarios super monachos ordinasti, et leprosum hominem in mortem monachorum exaltasti. Et nescii homines in ordinationibus clamant vestris : Dignus et jnstus est; et conscientia misera clamat: Indignus et injustus est. Pronuntiat talis episcopus : Pax vobiscum, et ipse interius pacem non habet secum. Oculis carnalibus videtur episcopus magnus, et divinis obtutibus leprosus est maximus. Per pecuniam indebitum ordinem acquisivit, et Deum in interiore homine perdidit. Caro dignitatem suscipit, et anima honestatem perdit. Caro ancilla facta est domina, et anima domina facta et famula; hæc minor dominatur populis, et illa superior servit dæmoniis. Carni sacerdotium comparavit, et animæ detrimentum paravit. Et quid proderit hujusmodi homini, si totum mundum lucretur et animæ suæ detrimentum patiatur? Quod dedisti cum ordinareris, aurum fuit; et quod perdidisti, anima fuit. Cum ordinares alium, quod accepisti, pecunia fuit; et quod dedisti, lepra fuit. Hæc sunt mercimonia vestra, quæ egistis in pernicie vestra.

Interrogo tamen paulisper fratrem coepiscopum, quia episcopus sum, et cum episcopo loquor. Die mihi, frater episcope, cum dares pecuniam, quid accepisti?-quid? inquit.Gratiam episcopalem.-Et hæc gratia cur tali vocabulo nuncupatur?-Cur? inquit. Ut reor, ab eo quod gratis datur, et ideo gratia vocitatur.—Et si gratia gratis datur, et auro non æstimatur, cur a te pecunia comparatur? - Sed non mihi,ais, daretur, si nummis non emeretur; nec episcopus ordinarer, si minime pecuniam darem.— Ut apparet ex responsionibus tuis, gratiam, cum ordinareris, non suscepisti, quia gratuitu eam non meruisti; et si gratiam, frater, non accepisti, quomodo episcopus effici potuisti? Si ad discipulos a Domino dicitur: Gratis accepistis, gratis date Matth. x, 8), cur gratuitam gratiam æstimasti te pretio possidere? Ut video, et aurum, cum dares, perdidisti, et sanctam gratiam minime acquisisti.

pecuniam impudenter exspectat? Deus homini concedere voluit gratis, et episcopus rapax pecuniam ab homine expetit! Gratis ei Deus ut benignus donavit, sacerdos ut malignus eum captivavit! Quod enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?

Ecce ad quæ mala devolvitur deificus ordo. Ecce ad quæ sunt probra prolapsi, qui audire meruerunt a Judice mundi: Vos estis lux mundi (Matth, v. 14). Ecce quibus subjiciuntur gentes, quibus a Domino dictum est: Vos estis sal terræ (Ibid., 13). Si lux es Ecclesiæ a Domino constitutus, ut imperitiæ tenebras prædicationis tuæ eloquio rutilante conscientiarum tenebras illumines, cur ipse tenebris palB pabibilus teneris obstrictus per supra memoratos excessus? Et non solum quia hæc agis, ipse digne peris, et insuper alios tecum indigne perdis. Salis etiam si meruisti possidere saporem, ut insipientium queas arva condire, cur infatuatus tali dedecore vitiorum immundis te suibus conculcandum præbes, ut nec alios nec te ipsum post hæc condire possis? Oculorum etiam in corpore officium, id est in Ecclesia, voluptuarius appetisti, ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet ; et nunc, quia lippitudine in caligine vitiorum obtenebratus [es], nec ipse lucem præbes, et aliis lucem adimis. De quibus oculis in Evangelio dicitur: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; id est, si episcopus, qui lumen promeruit præesse in C corpore, simplicitatis innocentia decoratur, omnis Ecclesia splendore radiabitur lucis. Si autem oculos tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, si episcopus, qui videbatur corpori subdito lucem præbere, obnubiletur nequitiæ cæcitate, quid cætera facient membra, quibus lux adempta est oculorum? id est, quid sæcularis factura est multitudo, cum voluptatibus illicitis et actionibus vetitis ad similem facinorum voraginem episcopus multitudinem provocaverit, ut nullum jam illicitum videatur quod ab episcopo quasi licitum perpetratur? Sed ipsum credunt magis cuncti laudabile, quidquid episcopus habuerit delectabile; nec quisquam agere timeat, quod agere pontifex minime dubitat.

Adhuc semel adjiciens, fratrem perquiro episco D pum, ne quid nos de approbamentis veridicis prætermisisse videamur: Quis dal, frater episcope, gratiam episcopalem? Deus, an homo?-Sine dubio Deus, sed tamen per hominem. Homo imponit manum, et Deus largitur gratiam; sacerdos Deo servit supplici dextra, Deus benedicit potenti dextera; episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit dignitatem.-0 justitia! o æquitas! si homini pecunia datur, qui nihil in ordine plus operatur, nisi solum servitium quod ei conceditur; cur Deo tolum negatur, qui ipsum ordinem tibi largitur? Justumne tibi videtur ut servus honoretur, Deus injuriam patiatur; et injuste sacerdos accipiat pecuniam, et Deus patiatur ab homine injuriam? Sed quiapro concesso

Nomen quo censeris, te ipsum arguit. Episcopus enim a cunctis indubitanter vocaris; et quid aliud episcopus, quam superinspector exponitur? Cum in Ecclesiæ solio editiore cunctos merito respicis, et cunctorum in te respiciunt oculi, ut des illis escam intempore opportuno: cur velut tetrum te speculum universorum obtulibus monstras, ne possint obscuritate tua se exornare?

Sufficiat huc usque nostris consacerdotibus paululum dilatasse sermonem in quo corum excellentiam simul et casum monstravimus, ne, confidentes in sublimitate honorum, minime requirerent perfeclionem morum, et non crederent se sacerdotes, si nomine tantum et non opere vocarentur. Et, quanquam sciam in hac discretione plurimos mihi sacer

dotes, qui hæc amplecti negligunt, infideliter de- A vinis inspirationibus adjuvasti, sacerdotes cuncto

[blocks in formation]

DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI

Suo auctori primum restitutus ex cod, celeberrimi monasterii Gottwicensis in Austria, ord. S. Bened. a R. D. P. Hieronymo Pezio, Benedictino Mellicensi.

(Apud R. P. Bernardum Pezium, Thesaurus Anecdot, noviss., tomi I parte II, col. 131.)

R. P. PEZII MONITUM.

(Dissertatio isagogica in tom I. Thesaur, Anecd.)

Dudum hoc opusculum tanquam anonymi editum fuit ab erudito viro Cellotio, de cujus genuino auctore acturus doctissimus Mabillonius in præfationis Sæculi IV. Bened. parte altera, § 3, ita disserit : « Etsi anonymus iste ingenio plane mediocri et vulgari eruditione præditus fuerit, fatendum est tamen ipsius testimonium non parum valere ad illustrandas sæculi noni ac decimi controversias, maxime si sæculo decimo, ut quibusdam visum est, eum vixisse constet. Auctor enim iste, qui Anonymus Cellotianus vulgo appellatur, propterea quod ab erudito Cellotio vulgatus primum est in Appendice ad Historiam Gothescalci, quatuor potissimum docet de his controversiis: Primum RabanumMoguntinum archiepiscopum,etRatramnum scripsisse adversus Paschasii sententiam, asserentis, in Eucharistia idem esse corpus quod natum est de Maria Virgine, quod etiam Anonymus iste impugnat; secundum, Stercorariorum auctores esse Heribaldum Antissiodorensem episcopum, qui rem turpiter proposuit Rabano, et Rabanum ipsum, qui turpius assumit et turpissime conclusit. Quos etiam auctor refulare conatur; tertium, hoc commentum revixisse tempore ipsius Anonymi; quartum, vere Christi corpus et sanguinem nihilominus in Eucharistia contineri. » Subdit Mabillonius : « Hæc quanti momenti sint, nemo non videt; ac proinde aliquod operæ pretium fore putavi si, antequam agam de Paschasii adversariis, hujus Anonymi nomem ætatemque (quod utrumque apud studiosos controversum) significem.» Tum num. 47 et 48, qua conjecturis, qua Gemblacensis codicis, qui quingentorum annorum sit, fide ostendit, Herigerum abbatem Laubiensem libri Cellotiani auctorem esse. Qua diligentissima perquisitione quantum sibi Mabillonius apud omnes doctos viros applausum conciliaverit, vulgo notissimum est. Ast nequaquam omnis res confecta est. Sive enim Mabillonii conjecturas sive citatos codices respiciamus, æque nobis fortia in contrarium argumenta occurrunt.Nam ad illas quod attinet, fatemur ex Chronici Laubiensis continuatore, Sigeberto Gemblacensi, et Gerardo Silva Majoris abbate certum esse, ab Herigero Laubiensi abbate opus quoddam De corpore et sanguine Domini compositum fuisse. Verum cum id Gerardus abbas Epistolam quamdam disserte nuncupet, in Anonymo autem Cellotiano nullum penitus epistolæ vestigium deprehendatur, causa nulla est cur opusculum Herigero tribuatur. Porro codici Gemblacensi, qui nomen Erigeri ostentat, opponimus ejusdem ætatis insignem codicem Gottwicensem, in quo præter librum Ratramni De corp, Domini Anonymi libellus sub Gerberti nomine, minio distinctissime a prima manu picto, comparet. Et vere nulli dubitamus quin viri eruditi in nostram potius quam in Mabillonii sententiam concessuri sint. Qui audaculum stylum Gerberti ejusque ingenium dialecticis et mathematicis disciplinis imbutum norunt, etiam si nullus codex suffragaretur, eis eadem suspicio vel ex ipso opusculo posset incidere. Id quod etiam in causa fuit quod Gerberti libello De corpore et sanguine Domini, mox aliud ejusdem opusculum de Rationali et Ratione uti ex Tegernscensi sexcentorum annorum codice subjunxerimus, quod etsi de se levis momenti videatur, ad ferendum tamen de uno utriusque opusculi auctore judicium perquam commodum est. Idem in utroque stylus, eadem brevitas et in disputando confidentia, idem dialectica schemata struendi artificium, etc. Quæ si cum Gottwicensis codicis fide conjungantur, vix dubio locum relinquunt quin genuinus Cellotiani opusculi auctor Gerbertus, qui sæculo decimo eruditionis laude sibi viam ad Romanum pontificatum stravit, nequaquam vero Herigerus, Laubiensis in Belgio monasterii abbas sit.

:

GERBEKTUS

DE CORPORE ET SANGUINE DOMINI

1. Sicut ante nos dixit quidam sapiens, cujus sen- A ejus immutabililer dicta; sed et beatorum Augustini tentiam probamus, licet nomen ignoremus: Intuentes, inquiens, Apostoli sententiam, qua dicitur: Quia « animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus Dei,» hæsitamus vehementer, ne minus spiritualiter viventes, cum de spiritualibus responsa paramus, qualia forte nec dum percepimus, in lapidem offensionis et petram scandali incidamus.Sed iterum cum internum aspectum ad eum dirigimus, qui dixit «Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX, 11), fidei integritate manente, provocamur respondere, de quo dignum est non tacere, de mysterio videlicet corporis et sanguinis Domini; dicentibus quibusdam, idem esse quod sumitur de altari, quod et illud quod est ex Virgine natum, aliis autem negantibus, et dicentibus aliud esse; quibusdam etiam diabolica inspiratione blasphemantibus, secessui obnoxium fore. Super quibus periculosum esset, aliquid respondere, sed magis aures obturare, nisi periculosius foret, eos talia proposuisse; quia hoc est pro lacte ab uberibus butyrum aut sanguinem elicere. «Mel. inquit Sapientia, invenisti? Comede, quantum sufficit (Prov. xxv, 16).» Et: « Nimius noli scrutator esse majestatis,ne a gloria opprimaris (Ibid.,27).» Et his quidem, qui dixerunt, secessui obnoxium (quod nunquam est auditum) id est, Heribaldo Antisiodorensi episcopo, qui turpiter proposuit, et Rabano Mogontino, qui turpius assumpsit, turpissime vero conclusit, suus ad respondendum locus servetur. Propter eos autem qui idem quod natum ex Virgine, aut aliud dixerunt esse, diversæ sanctorum Patrum ponantur sententiæ quæ eis quidem videntur diversæ, sed possent sufficere si ad plenum et discrete essent intellectæ. Dico autem Paschasium Ratpertum Corbeiensem abbatem,qui rogatus, incertum an provocatus, scripsit de eadem re libellum ad centum fere capitula satis utilem: quem cum resperserit multa multorum auctoritate Patrum, ponit ex nomine S. Ambrosii, « quod non alia plane sit caro quæ sumitur de altari, quam quæ nata est de Maria virgine, et passa in cruce, et quæ surrexit de sepulcro, quæque pro mundi, vita adhuc hodie offeratur. » Contra quem satis argumentantur et Rabanus in epistola ad Egilonem abbatem, et Ratramnus quidam in libro composito ad Carolum regem, dicentes esse aliam; vel testimonio Hieronymi, 'qui d'cit, dupliciter dici corpus Domini; vel auctoritate S. Augustini, qui dicit tridliciter dici. Et quia contendunt in libris Ambrosii non ita ad litteram inveniri, ponamus non solum

et Hieronymi, et cæteroram, ut sunt inventa: ut, his diligenter perspectis, cui Deus, aut per quem dignatus fuerit aperire, pateat et tantos viros non dissentire, et in catholica Ecclesia unum et idem debere omnes sapere, et schisma non esse. Verum cum ad eos venerimus qui moderno tempore his contentionibus. non timuerunt inservire, et ob hoc nihil dignum meruerunt diffinire, nec posteritati venturæ potuerunt satisfacere, illud beati Hilarii (lib. v De Trinit.) non dubitemus inculcare: «Non est, inquit, humano, aut sæculi sensu in Dei rebus loquendum; neque per violentiam aut imprudentem prædicationem cœlestium dictorum sanitati alienæ atque impiæ intelligentiæ extorquenda perB versitas est. Quæ scripta sunt, legamus: et quæ legerimus,intelligamus; tunc perfectæ fidei fungemur officio. » Hæc contra eos, qui putant Christum categorizasse, ubi ait: Omne quod in os, et reliqua.Vel contra eos, qui dogmatizant, quidquid de corpore Domini dicitur, vel in veritate, vel in figura, ac per hoc in umbra dici. Sed de his posterius. Nunc ut sese habent sanctorum Patrum dicta immutabiliter ponamus.

II. Ambrosius, in lib. De sacramentis : « Ista esca, inquit, quam accipis: iste panis vivus, qui de cœlo descendit, vitæ æternæ substantiam subministrat : et quicunque manducaverit hunc, non morietur in æternum, et corpus Christi est.» Item: « Liquet Cigitur quod præter naturæ ordinem Virgo generavit. et hoc, quod conficimus, corpus ex virgine est. Quid hic quæris naturæ ordinem in Christi corpore,cum præter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex virgine? Vera utique caro Christi quæ crucifixa est, quæ sepulta est; vere ergo carnis illius sacramentum est. » Item: « Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus est potus.» Leo papa: «Sic sacræ mensæ communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. » Augustinus: « Suscepit Christus de terra terram (quia caro de terra est) et de carne Maria carnem suscepit; et quia in ipsa carne ambulavit, ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit. » Basilius: «O miraculum! o Dei in nos benevolentia! qui sursum sedet ad dexteram Patris, sacrificii tamen tempore hominum manibus continetur, traditurque lambere cupientibus eum, et cum benedictione complecti, fitque hoc totum sub oculis hu

D

manis. >> Item ipse : « Cum, inquit, sacerdos etiam A «< vit sanguine suo. » In illis ergo sacrificiis, quid

sanctum Spiritum advocaverit, et reverendam illam
immolaverit hostiam, communemque Dominum
subinde contigerit, » et reliqua. Gregorius : «Chri-
stus resurgens a mortuis, jam, licet non moritur,
et mors illi ultra non dominabitur, tamen, in
seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens,
pro nobis iterum in hoc mysterio sacræ oblationis
immolatur. » Hæc ideo hic posita sunt, si forte
per ea simplicitas Paschasii Ratberti possit excusa-
ri, unde maxime ab loquentibus [f. obloquentibus]
Rabano et Ratrammo [Cod., Ratmanno] videtur
suggillari, videlicet quia dixerat eamdem esse car-
nem, quæ de altari sumitur, et Virgine generatur,
et quia quotidie adhuc pro mundi salute immole-
tur. Quia, licet nobis nihil placeat gratius et jucun- B
dius quam quod de hoc mysterio valet dici subli-
mius; tamen quod oblocutores ejus econtrario as-
serant quod non sit eadem, breviter ponamus.

C;

III. Hieronymus : « Dupliciter, inquit, sanguis Christi et caro intelligitur; vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse dicit : «< Caro mea vere est cibus, « et sanguis meus verus est potus ; » vel caro quæ crucifixa est, et sanguis qui militis effusus est lancea.>> Augustinus autem scribens corpus Christi tripliciter dici, id est Ecclesiam, qui Christi corpus sumus, et illud mysticum, quod ex substantia panis et vini per Spiritum sanctum consecratur, subintulit, dicens: « Cæterum illud corpus, quod natum est ex Maria virgine, in quo illud corpus transfertur,quod pependit in cruce, sepultum est in sepulcro, resurrexit a mortuis, penetravit cœlos, et pontifex factus in æternum, quotidie interpellat pro nobis. Ad quem, si recte communicamus, mentem dirigimus; ut ex ipso, et ab ipso, nos corpus ejus, carnem ejus, illo manente integro, sumamus: quæ nimirum ipsa caro est, et fructus ipsius carnis, ut idem semper maneat, et universos qui sunt in corpore pascat. »> Fulgentius: «< Firmissime tene, et nullatenus dubites,ipsum'unigenitum Deum Verbum carnem factum se pro nobis obtulisse sacrificium et hostiam Deo in odorem suavitatis : cui cum Patre et Spiritu sancto a patriarchis, a prophetis et sacerdotibus tempore Veteris Testamenti animalia sacrificabantur et cui nunc, id est, tempore Novi Testamenti, D cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi est una divinitas, sacrificium panis et vini in fide et charitate sancta Ecclesia catholica per universum orbem terræ offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguis, quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum. In isto autem sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi, quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis idem Deus effudit. De quo beatus Paulus apostolus dicit in Actibus apostolorum: «<Attendite vobis « et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisi

nobis esset donandum, figurate significabatur; in hoc autem sacrificio, quid nobis jam donandum sit, evidenter ostenditur. » Eusebius : « Quia Christus corpus assumptum ablaturus erat ex oculis nostris, et sideribus illaturus; necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium, quod semel offerebatur in pretium; ut, quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetuo etiam esset redemptionis oblatio, et perennis illa victima viveret in memoria, et semper præsens esset in gratia. Vere unica et perfecta hostia, fide aestimanda, non specie: nec exterioris hominis censenda visu, sed interioris affectu. Unde merito cœlestis confirmat auctoritas quia «< caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum: quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis est veritatis.

IV. Poteramus et aliorum, tam antiquorum quam et modernorum, sed et ipsius Ambrosii dicta his consentanea ponere, nisi putaremus hæc posse sufficere, videlicet hæc dici figurate, et tamen corpus Christi esse in veritate. Sed hæc non intelligentes nec ad liquidum discernere valentes, sed potius majorem minus capacibus errorem immittentes, non attendentes quod supra dixit Hilarius: «Non humano est aut sæculi sensu in Dei rebus loquendum,» argu-] mentantur: aut omnino figuratum,et nihil veritatis) in hoc mysterio constare; aut si veritas sit, jam figuram non esse. Sed Paschasius Radbertus sicut et alia multa in eodem libro ultra humanam æstimationem utiliter tractat; ita et huic sophismati fortiter obviat, dicens: «Figuram non semper umbram esse, et jure simul hoc mysterium et figura et veritate dici posse. » Quod si quis plenius voluerit scire, de ejus volumine,plena fultum auctoritate poterit mutuare. Nos autem non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. x11, 16), simpliciter fateamur quia figura est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. Et quemadmodum quidam sapiens moderno tempore dixit : «Sicut omnia in Christo vera credimus, veram videlicet divinitatem et veram humanitatem, verum Verbum et veram carnem, verum Deum et verum hominem: ita in mysterio corporis et sanguinis ejus, quod virtute cœlestis benedictionis et Verbi divini in id quod non erat consecratur, nihil falsum, nihil frivolum, nihil infidum sentiamus. » Sed quid ad nostram tantilitatem de tantorum, quorum prælibata sunt dicta, virorum discrepantia, sed videntibus consentanea dijudicare? At forte omnipotens Deus, et nostræ humilitatis conscius, et magis fidelium suorum, non impie dubitantium, saluti et hæsitationi sanandæ providus, dignabitur patefacere per nostræ inquisitionis munus, ut et tantæ utilitatis. quæ in eodem libro est, propter unum verbum non

« PoprzedniaDalej »