Obrazy na stronie
PDF
ePub

10. De Hyperbato.

TéρßаTоv est transcensio quædam, verborum ordinem turbans. Hujus species sunt quinque: videlicet, Hysterologia, Anastrophe, Parenthesis, Tmesis, Synchysis.

De Hysterologia. Hysterologia 'Toтepoλoyía, vel ὕστερον πρότερον, est sententia quum ordo verbis mutatur: ut Psalmo vigesimotertio, Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo: prius enim Dominus miserando justificare solet impium, et sic postea benedicendo coronat justum.

De Anastrophe. Anastrophe est verborum tantum præposterus ordo: quemadmodum habetur Job quinto capite: Quamobrem ego deprecabor Dominum: pro, ob quam rem.

De Parenthesi. Parenthesis autem est interposita ratiocinatio divisa sententiæ. Quemadmodum est et illud Apostoli ad Galatas secundo capite, Qui enim operatus est Petro (in apostolatu circumcisionis) operatus est et mihi inter gentes. Et cum cognovissent gratiam (quæ mihi data est) Jacobus et Cephas et Joannes, dextras dederunt mihi et Barnabæ societatis.

De Tmesi. Tmesis est simplicis verbi sectio, aut unius compositi, una dictione vel pluribus interjectis. Hæc species licet in sacra scriptura facile inveniatur, tamen habetur in Christiano poeta: ut est, "Hiero quem genuit solymis Davidica proles." Hoc est Hierusalem.

De Synchysi. Synchysis est hyperbaton ex omni parte confusum. Psalmo sexagesimoseptimo: Si dormiatis inter medios cleros pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in specie auri. Prius enim hic, ut Augustinus ait, quærendus est ordo verborum, quomodo finiatur sententia, quæ utique pendet, et dicitur: Si dormiatis: deinde incertum est, utrum hæ pennæ: an, o vos pennæ : ut ad ipsas pennas loqui

videatur. Utrum ergo verbis quæ præcesserunt finiatur ista sententia: ut sit ordo: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter medios cleros, o vos pennæ columbæ deargentatæ. An his quæ sequuntur, ut ordo sit: Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ nive dealbabuntur in Selmon, id est, ipsæ pennæ dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros, ut illis hoc dicere intelligatur, qui speciei domos tanquam spolia dividuntur: id est, Si dormiatis inter medios cleros, o vos qui dividimini speciei domus per manifestationem spiritus ad utilitatem, ut alii quidem detur per spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ secundum eundem spiritum, alii fides, alii genera linguarum, in eodem spiritu, etc. Si ergo vos dormiatis inter medios cleros, tunc pennæ columbæ deargentatæ, nive dealbabuntur in Selmon. Potest et sic intelligi: Si vos pennæ columbæ deargentatæ dormiatis inter medios cleros, nive dealbabuntur in Selmon, ut subintelligantur homines, qui per gratiam remissionem accipiunt peccatorum. Unde etiam de ipsa ecclesia dicitur in Cantico canticorum octavo: Quæ est ista, quæ ascendit dealbata? Promissio quippe Dei tenetur per prophetam Esaiam, capite primo, dicentem: Si fuerint peccata vestra tanquam phoeniceum, sicut nivem dealbabo. Potest et sic intelligi, ut in eo quod dictum est, Pennæ columbæ deargentatæ: subaudiatur Eritis: ut iste sit sensus, Vos qui tanquam spolia speciei domus dividimini, si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ eritis: id est, in altiora elevabimini, compagini tamen ecclesiæ cohærentes. Nullam quippe aliam melius hic intelligi puto columbam deargentam, quam illam, de qua dictum est Cantico canticorum sexto: Una est columba mea: Deargentata est autem, quia divinis eloquiis est erudita. Eloquia namque Domini, alio loco, eloquia casta dicuntur. Psalmo undecimo, Argentum igne examinatum, terra purgatum septuplum. Magnum itaque est bonum, dormire inter

medios cleros: quos nonnulli duo testamenta esse voluerunt, ut dormire sit inter duos medios cleros, in eorum testamentorum auctoritate requiescere, id est, utriusque testamenti testimoniis acquiescere, ut quando aliquis ex his profertur et probatur, omnis intentio pacifica quiete finiatur.

11. De Hyperbole.

Hyperbole est dictio fidem excedens, augendi minuendive causa. Augendi, ut 2 Regum primo, Aquilis cœli velociores, leonibus fortiores. Minuendi: ut, Terrebit te sonitus solii volantis. Et Threnorum quarto: Denigrata est super carbonem facies eorum.

12. De Allegoria.

Allegoria est tropus, quo aliud significatur quam dicitur: ut Joannis quarto, Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. Hoc est, intelligite, quia populi sunt jam parati ad credendum. Hujus species multæ sunt, ex quibus eminent septem: Eironeia, Antiphrasis, Ænigma, Charientismos, Parœmia, Sarkaismos, Asteismos.

De Eironeia. Eironeia est tropus per contrarium quod conatur ostendens: ut, Clamate voce majore, Deus est enim Baal, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut dormit, ut excitetur. Hanc enim nisi gravitas pronunciationis adjuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.

De Antiphrasi. Antiphrasis est unius verbi ironia: ut Matthæi vigesimo sexto: Amice, ad quid venisti? Inter ironiam et antiphrasin hoc distat, quod ironia pronunciatione sola indicat quod intelligi vult. Antiphrasis vero, non voce pronunciantis significat contrarium, sed suis tantum verbis, quorum est origo contraria.

De Enigmate. Enigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum: ut Psalmo sexagesimoseptimo, Pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora

dorsi ejus in specie auri. Cum significet eloquia scripturæ spiritualis divino lumine plena, sensum vero ejus interiorem majori cœlestis sapientiæ gratia refulgentem. Vel certe vitam sanctæ Ecclesiæ præsentem, virtutum pennis gaudentem: futuram autem quæ in cœlis est, æterna cum Domino claritate fruituram.

De Charientismo. Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur: ut Genesis vigesimo nono, Nonne pro Rachel servivi tibi, qua re autem imposuisti mihi? uno enim levissimo impositionis verbo injuriam quam patiebatur gravissimam, temperantius loquens significavit.

De Paræmia. Parœmia est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut secundæ Petri secundo, Canis reversus ad vomitum suum. Et primi Regum decimo, Num et Saul inter prophetas? Quorum unum, cum quemlibet post actam pœnitentiam ad vitia relabi dicimus: altero tunc utimur, cum indoctum quemque officium docendi adsumere, vel aliud quid artis, quam non didicit, sibimet usurpare viderimus. Hic tropus adeo late patet, ut liber Solomonis, quem nos secundum Hebræos Parabolas dicimus, apud Græcos ex eo nomen Parœmiorum, hoc est, Proverbiorum, acceperit.

De Sarcasmo. Sarcasmus est plena odio, hostilisque irrisio ut Matthæi vigesimo septimo, Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credamus ei.

De Asteismo. Asteismus est tropus multiplex, numerosæque virtutis: Nam àσTeloμòs putatur, quicquid dictum simplicitate rustica caret, et satis faceta urbanitate expolitum est, ut: Utinam abscindantur qui vos conturbant. Notandum sane, quod allegoria aliquando factis, aliquando verbis tantummodo fit. Factis quidem, ut scriptum est, Quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera, quæ sunt duo testamenta, ut Apostolus exponit. Verbis autem solummodo, ut Esaia undecimo, Egredietur virga de

radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Quo significatur, de stirpe David per virginem Mariam, Dominum salvatorum fuisse nasciturum. Aliquando factis simul et verbis una eademque res allegorice significatur: factis quidem, ut Genesis trigesimo septimo, Vendiderunt Joseph Hismaëlitis triginta argenteis. Verbis vero, ut Zachariæ undecimo, Appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Item factis, ut primi Regum decimo sexto, Erat autem David rufus, et pulcher aspectu, et unxit eum Samuel in medio fratrum suorum. Verbis, ut Canticorum quarto, Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus, quod utrumque mystice significat mediatorem Dei et hominum, decorum quidem sapientia et virtute, sed sui fuisse sanguinis effusione roseum, eundemque unctum a Deo patre oleo lætitiæ, præ consortibus suis. Item allegoria verbi, sive operis, aliquando historicam rem, aliquando typicam, aliquando tropologicam, id est, moralem rationem, aliquando anagogen, hoc est, sensum ad superiora ducentem, figurate denunciat. Per historiam namque historia figuratur, quum factura primorum sex sive septem dierum, totidem seculi hujus comparatur ætatibus. Per verbum historia, dum hoc quod dicit Jacob patriarcha, Genesis quadragesimo nono: Catulus leonis Juda, ad prædam, fili mi, ascendisti, et cætera, de regno ac victoriis David intelligitur. Per verbum, spiritualis de Christo, sive ecclesia sensus, quum idem sermo patriarchæ de Dominica passione, ac resurrectione fideliter accipitur. Item allegoria facta, tropologicam, hoc est, moralem perfectionem designat, ut Genesis nonagesimo quarto: Tunica talaris et polymita, quam Jacob patriarcha filio suo Joseph fecit, variarum virtutum gratiam, qua nos Deus pater usque ad terminum vitæ nostræ semper indui præcepit et donat, et insinuat. Allegoria verbi eandem morum perfectionem significat: ut, Sint lumbi vestri præcinti, et lucernæ ardentes, et cætera.

« PoprzedniaDalej »