Obrazy na stronie
PDF
ePub

cardui, huic carduo, et hunc carduum, pluraliter, hi cardui, horum carduorum, his carduis.

Cubicularius, custos cubiculi.

Cubicularis vero, lectus cubiculo aptus: ut caligarius artifex, caligaris clavus.

Clunes, feminino genere dixit Melussus: sed Verrius Flaccus, masculino genere dici probat.

Commodamus amico pro tempore equum, vestem, servum, hanc ipsam rem quam dedimus, recepturi. Mutuo damus pecuniam, triticum, vinum, et his similia, quæ mutata recipi necesse est.

Canities, non canitia dicendum est.

Camara dicitur, tu Verrius Flaccus affirmat: non camera, per e, sed Lucretius, cameris ex teretibus dicendo, etiam cameram dici posse ostendit.

Curriculus masculine: diminutio est a curru.

Curriculum autem neutraliter, spacium ad currendum aptum, vel ipsum currendi officium.

Clypeus masculino genere, in significatione scuti ponitur: neutrali autem, imaginem significat: sed auctoritas utrumque variat.

Caseus masculini generis est; sed Pomponius neutraliter dixit caseum molle.

Cuspis, cuspidis: non cuspes.

Capparim fœminino genere dixit Varro: nam et Græce foeminino dicitur ἡ κάππαρις.

Cassidem dicimus nos ab eo, quod est hæc cassis: sed multi cassidam dicunt, ut et Propertius:

"Aurea cui postquam nudavit cassida frontem." Et Virgilius;

"Aurea vati cassida."

Capo nunc, sed Varro de Sermone Latino ait: "Ex gallo gallinaceo castrato fit capus."

Cingula hominum gen. neutri est: nam et animalium genere fœminino has cingulas dicimus.

Capax, qui facile capit: capabilis, qui facile capitur. Collocat, per 1 scribendum: non conlocat per n.

Calumnia, est crimen falsum, cum nobis adversarius aut malum quod non fecimus, objicit: aut bonum quod fecisse probamur, in contrarium interpretari conatur. Consulo tibi, prospicio, provideo, ex uno Græco veniunt, quod est πрovoéw.

Contemno hostem: despicio, sperno, aspernor, ex uno Græco veniunt, quod est kaтapρovéw.

Commeio lectum, et permeio, comminxi et perminxi. Comitor amicum, et amicis.

Corinthium civem dicimus: Corinthiacum vas.

Cominus gladiis pugnamus: eminus jaculis: quia illud a manu non recedit, hoc e manibus emittitur. Clypeus armorum: clypeum imaginis est.

Cadit quis etiam in plano: decidit ex alto.

Cærulus naturæ color est: cæruleus fingitur, ita alterum est, alterum fit.

Claritas tam luminis est, quam perspicuitatis: claritudo generis priori taque splendoris, posterior nobilitatis est.

Cruciatus, est dolor corporis vel cum homo ab altero cruciatur. Cruciamentum, quod cruciat.

Cerno et cresco, in eundem perfectum cadunt, crevi. Cado, cecidi, per æ diphthongum, Cæditur et tilia ante jugo levis, Virgilius.

Cedo, cessi, per e simplicem.

Cupio, cupivi facit, et cupii. Cicero pro Cluentio: Et filium et hunc, cum maxime filium interfectum cupiit: pro cupivit.

Calumnior innocenti, non innocentem: tametsi quidam interpretum Græcam locutionem secuti, accusatium posuerint, dicentes: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

Cur adverbium sæpius indicativum verbum trahit. Greg. Discutiendum est, cur quadam die factum aliquid coram Domino dicitur.

Clavus similiter, quæ est purpurata vestis, et declinatur genere fœminino.

Callum quoque et cœnum sing. numeri sunt. Cani, cancelli, et casses, singularem numerum non habent.

Casses autem, retia dicuntur.

Caulæ, similiter cerimoniæ; cunæ et compedes: et in neutro genere, castra, cibaria, crepundia, cunabula. Cruor, plurale non habet, Virg. plurali "atros siccabat veste cruores."

Contagium, et contagia, neutro genere sunt dicenda: et hæc contagia, fœminino.

Comoedia, carmina quæ in conviviis canuntur: quia comessatio Græcе Koμos dicitur.

KáρTalos Græce, Latine fiscella.

Calamus Græce, Latine arundo.
Canon Græce, Latine regula.

Cados Græce, Latine situla.

Cunabula, sunt panni infantiæ: sed Joannes Constantinopolitanus episcopus scribit Lazarum in monumento cunabulis involutum.

Cantator et cantatrix, a verbo canto. A verbo cano, recte dicitur cantor atque cantrix.

Comburo, per m scribendum, non per n.

Comparo similiter et compono, cæteraque hujusmodi. Conspectus cum in scriptura dividendum est, c sequenti syllabæ junges.

Complaceo, non conplaceo: commoratus, non conmoratus. Comprehendo, per m.

Camelus, per unum 1 scribendum.

Commodat, et commendat per m.

Computrescit, per m. Complures per m.

Columna cum in scripto dividenda est, m sequenti syllabæ nectis. Calumnia similiter.

Celo, celas, id est, abscondo, per simplicem e scribendum.

Cælo, cælas, cum picturam significat, per dipththongum æ scribendum, unde cælum melius intelligitur dictum, ab eo quod celati instar, multifaria sit siderum

varietate depictum: quam quod invisibilia et incerta mortalibus celet arcana.

Cantharus, animal est: cantharum, camera, domus. Clamo, clamoris simplicis est: conclamo, simul cum multis est: etiam acclamo, murmurandi est. Proclamo, laudandi vel deprecandi exultatio. Declamo, rhetorizandi. Exclamo, quando pro viribus vocem elevo.

Curro, hoc tantum significat, quod in itinere positus, nullam facio comperendinationem. Curso autem, paulo citius, aliqua necessitate extorquente festinare cogor: cursito vero, quando hostem me insequentem fugio.

Circa, ad visibilem materiam, vel locum pertinet. Ergo autem, ad animum spectat: maxime cum aliquem propensiorem affectum gerit. Circum, ad tempus refertur. Circiter, ad numerum.

Carcer, ubi homines coercentur: singulariter.

Carceres, unde currus effunduntur: utrumque masculine.

Cepit, de capiendo per simplicem e scribimus.
Cœpit de incipiendo, per diphthongum œ.
Cœpta, per dipth. Incepta per simplicem e.

Columbæ, quæ mansuetæ fieri possunt, et domibus assuescere. Palumbes, feræ, et saxis sylvisque inhabitantes.

Conscribere, est multa simul scribere. Exscribere, quod aliis sit, transferre. Transcribere, eum jus nostrum in alium transit. Inscribere, accusationis est. Ascribere, assignationis est. Describere, dictionis vel ordinationis.

Consuescimus bona: insuescimus mala: adsuescimus

utraque.

Crassari, corporis est et saginæ: grassari, animi et crudelitatis.

D.

DILIBUIT unguento: non delibuit.

Disertus, orator est: desertus, derelictus.

Delator, qui defert ad accusandum.

Dilator, qui differt ad proferendum.
Deluit, purgat: diluit, temperat.
Deduco, de amico producendo.

Diduco autem, est distraho.

Dimidiatum calicem bibi: non dimidium, dicere debemus, non enim ipsum vas bibis, sed quod intra vas

est.

Donamus et illud quod damus, et illum cui damus. Delictum, peccatum aliquid dicimus.

Delectum, militiæ, aut alicujus examinis electionem appellamus, nam et diligi, affectionis est: delegi, judicii.

Dæmon per dipth. notandus: Deus, per e solum.

Damnatus et addictus, et absolutus. Virg. "Quem damnat labor," id est, virtus sua absolvat, aut victorem faciat.

Dolium, per i scribendum: non doleum, per e.

Dilectio et diligo, per i: et quæ declinantur ex eis, per i scribenda.

Domuncula, conclavium domus : domicilium, nidum

avis.

Descendo montes, dicere potes: id est, per montes, vel in montes. Descendo scalas, aut piscinam: id est, per scalas, et per piscinam.

Degredior monte, dicimus recte: et significamus de

monte.

Discrucior et crucior animi et animo et animum.
Decus, honoris: decor, formæ est.

Deliciæ et divitiæ, non habent numerum singularem. Denarius, Latine masculini generis est: denarion, Græce neutri.

Dialogus Græce, disputatio Latine.

Drama Græcum, neutri gen. Latine fabula.

Defunctus, cum in scripto dividitur, c sequenti syllabæ jungenda.

Didymus, id est geminus, prima syllaba i, secunda per y scribenda.

« PoprzedniaDalej »