Obrazy na stronie
PDF
ePub

laribus præpositionibus reticendum; tametsi non in fine, sed in principio verborum semper ponantur, quæ sunt: am, co, con, di, dis, re, se. Quarum am et dis positionem quærunt, ut amplector, disjungo, et ideo longæ fiunt. Co dichrona est, ut coerceo, connecto. Con longa, ut conjicio. Di longa, ut dirigo. Se longa, ut secerno. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto refert cum distat significat: ut,

Præterea jam nec mutari pabula refert;

Et uno verbo rejicio,

Rejice ne maculis infuscet vellera pullis.

Omnes interjectiones, si monosyllabæ fuerint, producuntur, ut heu: cæteræ vero exemplo similium partium orationis æstimandæ sunt; item interjectiones omnes, ut Audacius ait, cum de Græco sermone mutuati sumus: ideo in novissimis syllabis fastigium capiunt, ut pape, atat: eodem modo et cæteræ similiter, vel acutum vel circumflexum in ultimo sumunt accentum.

9. De Pedibus.

[graphic]

ES, est syllabarum et temporum certa dinumeratio: dictus inde, quod hoc quasi pedali regula ad versum utimur mensurandum. Sunt autem pedes dissyllabi quatuor, trissyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, singuli nominatim distincti; at qui ex his geminatis accrescunt

sine nomine generaliter cuğuyla, id est conjugationes dicuntur: unde fit, omnes pedes a dissyllabis usque ad hexasyllabos centum vigintiquatuor colligi: de quibus in Donato plenissime, quisquis velit, inveniat: sed nos in præsenti opusculo dissyllabos tantum et trissyllabos meminisse sufficiat. Ergo dissyllabi quatuor hi sunt, pyrrichius ex duabus brevibus, temporum duorum, ut amor: huic contrarius est spondeus, ex duabus longis,

Iambus ex brevi et longa,
Huic contrarius est Tro-

temporum quatuor, ut æstas. temporum trium, ut parens. chæus ex longa et brevi, ut versus, temporum trium. Trisyllabi octo hi sunt: tribrachys ex tribus brevibus temporum trium, ut macula: huic contrarius est molossus, ex tribus longis, temporum sex, ut Æneas. Anapæstus, ex duabus brevibus et longa, temporum quatuor, ut pietas: huic contrarius est dactylus, ex longat et duabus brevibus, temporum quatuor, ut regula. Amphibrachys ex brevi et longa et brevi, temporum quatuor, ut arena: huic contrarius est amphimacrus, ex longa et brevi longa, temporum quinque, ut impotens. Bacchius, ex brevi et duabus longis, temporum quinque ut poetæ : huic contrarius est antibacchius, ex duabus longis et brevi, temporum quinque, ut natura: hos sequuntur, ut dixi, pedes tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, et asyllabi sexaginta quatuor. Sed hæc interim nostro operi, quod de arte metrica cudimus, satis esse putamus.

10. De Metro Dactylico, Hexametro vel Pentametro.

[graphic]

suevit.

ETRUM dactylicum hex

ametrum, quod et heroicum vocatur, eo quod hoc maxime heroum, hoc est virorum fortium facta canerent, cæteris omnibus pulchrius celsiusque est: unde opusculis tam prolixis quam succinctis, tam vilibus quam nobilibus aptum esse con

Constat autem ex dactylo et spondeo, vel trocheo, ita ut recipiat spondeum locis omnibus, præter quintum, dactylum præter ultimum: trocheum vero loco tantum ultimo, vel (ut quidam definiunt) spondeum ultimo loco semper, et in omnibus præter quintum: trocheum vero nusquam: quia etsi ultima brevis est

natura, tamen spondeum facit, ad votum poetarum, quia (ut prædiximus) ultimam versus omnes syllabam indifferenter accipiunt, alioquin legitimum numerum viginti quatuor temporum versus hexameter non habebit, quia tot illum pro sui perfectione habere decebat, quot habet libra plena semiuncias. Hujus exemplum, Culmina multa polus radianti lumine complent; hoc metrum post Homerum Heroici nomen accepit, Pythium antea dictum, eo quod Apollinis oracula illo metro sint ædita: huic cognatum est et quasi familiariter adhærens, ita ut sine ipsius præsidio nunquam id positum viderim metrum dactylicum pentametrum. Quod recipit spondeum loco primo, et secundo dactylum locis omnibus. Catalecton est in medio et in fine: hujus exemplum, Lætanturque piis agmina sancta choris. Hujus metris versus quidam ita scanden os astruunt, ut quinque absolutos pedes eis inesse doceant, spondeum sive dactylum loco primo et secundo spondeum, tertio semper, quarto et quinto anapæstos: veluti si dicam, Quærite regna poli, quærite regna poli. Quærite dactylus, regna po dactylus, li quæ spondeus, rite re anapæstus, gna poli anapæstus. Quod rationi ejusdem metri, ni fallor, minus videtur esse conveniens, cum universi qui hoc metro usi sunt, versum omnem in medio diviserint, duabus penthemimeris constare voluerint, quarum prior dactylum sive spondeum licenter in utraque regione reciperet, posterior solos dactylos in utroque: hoc autem et superius metrum ubi juncta fuerint, elegiacum carmen vocatur. Eleos namque miseros appellant philosophi, et hujus modulatio carminis miserorum querimoniæ congruit, ubi prior versus est hexameter, sequens pentameter. Quo genere metri ferunt canticum Deuteronomii apud Hebræos et Psalmos 118 et 144, esse descriptos. Nam librum Beati Job simplici hexametro scriptum esse asseverant. Observandum est autem in carmine elegiaco, ne quid unquam de sensu versus pentametri

remaneat inexplicitum, quod in sequenti versu hexametro reddatur, sed vel uterque sensibus suis terminetur versus: ut Sedulius:

Cantemus socii Domino, cantemus honorem,

Dulcis amor Christi personet ore pio.

Vel sibi mutuo prior hexameter ac pentametur subsequens, prout poetæ placuerit, conserantur; juxta illud Prosperi :

Solus peccator servit male, qui licet amplo

Utatur regno, sat miser est famulus.

Nam sequentes versiculi etsi his sunt subjuncti, sibimet sunt tamen invicem conjuncti, et secundus primo dat supplementum. Sequitur enim,

Cum mens carnali nimium dominante tyranno
Tot servit sceptris, dedita quot vitiis.

[merged small][graphic][ocr errors][merged small]

invicem connexis, quale est illud:

Lot Sodomis fugiente chaos, dum respicit uxor,
In statuam mutata salis stupefacta remansit.
Ad pœnam conversa suam, quia nemo retrorsum
Noxia contempti vitans discrimina mundi,

Aspiciens salvandus erit; nec debet arator
Dignum opus exercens, multum in sua terga referre.
Et Arator:

Jura ministerii sacris altaribus apti,

In septem statuere viris, quos undique lectos

Levitas vocitare placet, quam splendida cæpit
Ecclesiæ fulgere manus, quæ pocula vitæ

Misceat, et latices cum sanguine porrigat igni.

Verum hujusmodi connexio, si ultri modum procedat, fastidium gignit ac tædium: hymnos vero quos choris alternantibus canere oportet, necesse est singulisversibus ad purum esse distinctos, ut sunt omnes Ambrosiani. Optima autem versus dactylici ac pulcherrima positio est, cum primis penultima, ac mediis respondent extrema: qua Sedulius uti frequenter consuevit: ut Pervia divisi patuerunt cærula ponti ;

[blocks in formation]

Rubra quod appositum testa ministrat olus.

Non tamen hoc continuatim agendum, verum post aliquot interpositos versus. Si enim uno modo pedes semper ordinabis, et versus tametsi optimus sit, status statim vilescit aliquando versus nominibus tantum perficere gratum est: ut Fortunatus,

Lilia, narcissus, violæ, rosa, nardus, amomum, Oblectant animos gramina nulla meos. Quod idem et in propriis fecit nominibus, ut Sara, Rebecca, Rachel, Hester, Judith, Anna, Noemi, Quamvis præcipue culmen ad astra levent.

Fecit et in verbis :

Blanditur, refovet, veneratur, honorat, obumbrat,
Et locat in thalamo membra pudica sua.

Studendum præterea metricis, quantum artis docorum non obsistit, ut mobilia nomina fixis præponantur, sed nec concinentia nomina conjunctim ponantur, verum interposita qualibet alia parte orationis: ut

Mitis in immitem virga est animata draconem.

Prius quam virga posuit mitis, prius immitem quam

« PoprzedniaDalej »