Obrazy na stronie
PDF
ePub

ista dicebat, vel postquam de cœlo corruit? Si adhuc in cœlo positus, quomodo dicit, Ascendam in cœlum? Sed quia legimus, Cœlum cœli Domino, cum esset in cœlo, id est, firmamento: in cœlum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de cœlo corruit, ista loquitur verba arrogantiæ, debemus intelligere, qui nec præcipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit. Quantum ergo nobis vestigia patrum sequentibus conjicere datur, cum diceret Deus, Fiat lux, mox tenebræ quæ abyssum texerant, abierunt, et lux ab oriente medias inter undas emergens, cunctam terræ superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, necnon et occiduas oras attingens: paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terræ gyrando subiit, atque aurora procedente, diem secundum tertiumque simili ordine complevit hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat: et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebant obscuras. Quod si cui videtur incredulum, meatus aquarum luminis esse capaces, videat opera nautarum, qui olei aspergine perspicuum sibi profundum maris efficiunt, ut intelligat rerum conditorem Deum multo amplius sui oris afflatu quantamlibet aquarum profunditatem illustrare potuisse: maxime cum tenuiores tunc aquæ fuisse credantur, priusquam eas conditor in congregationem unam cogeret, ut apparere posset arida. Et diem quidem vulgarem Dominus sententia quam et supra posui, definivit, dicens: Nonne duodecim horæ sunt diei: Moyses autem proprium ita descripsit, Et factum est, inquiens, vespere et factum est mane dies unus. Quem Hebræi, Chaldæi, et Persæ sequentes juxta primæ conditionis ordinem diei cursum a mane ad mane deducunt: umbrarum videlicet tempus luci supponentes. At contra Ægyptii ab occasu ad oc

casum. Porro Romani a medio noctis in medium: Umbri et Athenienses a meridie ad meridiem dies suos computare maluerunt. Divina autem auctoritas, quæ in Genesi dies a mane usque ad mane computandos esse decrevit, eadem in Evangelio totius diei tempus a vespere inchoari, et consummari sanxit in vesperam ; quia qui in exordio mundi prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, ipse in fine seculorum primo noctem gloria suæ resurrectionis illustravit, et sic diem. se discipulis ostendendo consecravit: quos etiam vespera procedente convescendo, et se palpandum offerendo, spiritus quoque sancti gratiam tribuendo plenius suæ resurrectionis fide confirmavit. Et quia tunc post creatam lucem factum est vespere et mane dies unus, nunc autem vespera sabbati lucescit in prima sabbati, ipsa mutatio temporis nos quoque a paradisi quondam lumine translatos in convallem lacrymarum, jam modo a peccatorum tenebris ad cœleste gaudium transferendos esse designat. Neque enim aliter quam nocte diei præposita potest explicari, quod Dominus in exemplum Jonæ tres dies et tres noctes in corde terræ fuerit: ubi synecdochicôs, si diei parasceues partem, qua sepultus est, cum præterita nocte, pro nocte ac die accipies, hoc est pro toto die sabbati noctem, et diem integram, et noctem Dominicam cum eodem die illucescente, ac per hoc incipiente partem pro toto: habes profecto triduum, et tres noctes. Merito autem quæritur, quare populus Israel, qui diei ordinem juxta Moysi traditionem a mane semper usque ad mane servabat, festa tamen omnia sua, sicut et nos hodie facimus, vespere incipiens, vespere consummarit dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.

CAPUT VI.

UBI PRIMUS DIES SECULI SIT.

Quo sane in loco primus seculi dies sit, nonnulli

quærentes, VIII Calendarum Aprilium: alii XII Calendarum supradictarum die magis adnotandum pu tarunt, uno utrique, hoc est, æquinoctii argumento nitentes, quasi rationi congruat, ut quia Deus æquis in principio partibus lucem tenebrasque diviserit, ibi præcipue tunc caput mundi, ubi nunc æquinoctium fieri credatur: bene quidem inquirentes, sed non plene quæ dicerent providentes, multo utique peritius acturi, si tempus æquinoctii non primo diei quo lux, sed quarto quo luminaria sunt facta, potius adsignarent, ibi namque temporis initium statuit, qui luminaribus conditis dixit, Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Nam præcedens triduum, ut omnibus visum est, absque ullis horarum dimensionibus, utpote necdum factis sideribus, æquali lance lumen tenebrasque pendebat: et quarto demum mane sol a medio procedens orientis, horis umbratim suas per lineas currentibus, æquinoctium quod annuatim servaretur inchoavit: positus videlicet cum primo terris oriretur in eo cœli loco, quem philosophi quartam partem Arietis appellant, eundemque peracto annuo circuitu, post dies CCCLXV et sex horas repetiturus, cujus argumento quadrantis efficitur, ut ipse vernalis æquinoctii punctus modo mane, modo meridie, modo vespere, modo medio noctis occurrat: luna e contrario vespere plenissima; neque enim quid imperfectum creator æquissimus instituit, stellis una fulgentibus, ac medio apparens orientis, quartam partem libræ, qua æquinoctium autumnale adseverant, tenuit, initiumque paschæ suo consecravit exortu. Neque enim alia servandæ paschæ regula est, quam ut æquinoctium vernale plenilunio succedente perficiatur : at si vel uno die plenitudo lunæ præcesserit æquinoctium, jam non primi mensis, sed ultimi luna putetur. Oportet enim, ut sicut tunc primo sol potestatem diei, deinde luna cum stellis potestatem noctis accepit, ita et nunc ad insinuandum nostræ redemptionis gaudium, primo dies noctem longitudine adæquet, ac deinde

luna plenissima eam luce perfundat, certi utique mysterii gratia: quia videlicet sol ille creatus omnium illuminator astrorum, æternam veramque lucem significat, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Luna autem et stellæ, quæ non proprio ut dicunt, sed adventitio, et a sole mutuato lumine fulgent, ipsum ecclesiæ corpus, et quosque viritim sanctos insinuant: qui illuminari, non illuminare valentes, cœlestis gratiæ munus accipere sciunt, dare nesciunt. At qui in celebratione maximæ solennitatis Christus ecclesiæ debuit anteponi, quæ non nisi per illum luceret. Nam si qui plenilunium paschale ante æquinoctium fieri posse contenderit, ostendat vel ecclesiam sanctam priusquam salvator in carne veniret, extitisse perfectam : vel quemlibet fidelium ante proventum gratiæ illius aliquid posse supernæ lucis habere. Neque enim sine ratione paschalis observantia temporis, qua mundi salutem et figurari et venire decebat, ita divinitus est procurata, ut neque prima die qua lux facta est: neque secunda, qua firmamentum: neque tertia, qua arida apparuit: neque mox quarta inchoante, qua sol æquinoctialis tanquam sponsus e thalamo processit, sed ad vesperam tandem oriente luna sortiretur exordium. Expectata est enim hora, quæ illuminationem ecclesiæ olim in Christo venturam designaret. Ut sicut in mysterio sacrificii cœlestis nec vinum solum, nec aquam solam offerri licet: ne videlicet ipsa oblatio vel Deo tantum, vel tantum homini conveniat: sed sanguinem, qui torculari crucis expressus est nostræ fragilitatis aqua temperamus: granum quoque frumenti, passionis mola contritum, aqua miscemus, ut juxta quod Apostolus ait, Adhærentes domino, unus cum eo spiritus effici valeamus. Ita etiam et in ejusdem sacrificii tempore observando, nec solis tantummodo cursum quæritemus, quasi Deum quidem credentes, sed ultra nostri curam sublimatum, juxta eos qui dicunt: nubes latibulum ejus nec nostra considerat, et circa cardines cœli per

ambulat. Nec item lunæ solius plenum captemus exortum, quasi juxta Pelagianos absque gratia superna beati esse non queamus: verum juxta eum qui dixit: Deus meus misericordia ejus præveniet me. In nostra Paschæ celebratione æquinoctialem solis exortum, cuncta videlicet tenebrarum offendicula devincentis, plenilunio nostræ devotionis e vestigio sequente, dedicemus. Hanc Mosaicæ Paschæ rationem die propriæ resurrectionis perfecit, qui non venit solvere legem, sed adimplere. De quibus singulis suo loco consequentius, prout Dominus dederit, exponemus: nunc admonere contenti, XII Calendarum Aprilium die occursum æquinoctii, et ante triduum, hoc est, XV Calendarum earundem primum seculi diem esse notandum: cujus ad indicium primitus ibi reor antiquos initium Zodiaci circuli voluisse præfigere. Neque enim illa die vel Romanorum, vel Græcorum, vel certe Ægyptiorum mensis annus ve cujus hoc causa fieret, oritur: sed nec ab his gentibus, quamvis se Græci jactitent, verum ab antiquioribus Chaldæorum astrologia cœpit, a quibus Abraham patriarcha, ut Josephus testatur, edoctus, ut Deum cœli siderumque conversione cognovit, ipsam mox disciplinam veracius intellectam Ægyptiorum genti advexit, cum apud eos exularet. Nam et in libro beati Job, qui non longe post Abraham extitit, mazaroth, id est, signa horoscopi legimus. Igitur juxta Zodiaci quidem divisionem XV Calendarum Aprilium die, quando facta est lux, sol Arietis signum ingreditur. Juxta vero primæ suæ conditionis ordinem XII Calendarum supra scriptarum initium sui circuitus, et omnium simul temporum caput attollit juxta quod Anatolius Laodiciæ Antistes de æquinoctio scribens evidenter adstruit: In qua die, inquit, invenitur sol non solum conscendisse primam Signiferi partem, verum etiam quadrantem in ea die jam habere, id est, in prima, ex XII partibus. Hæc autem particula prima ex duodecim vernale est æquinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput cir

« PoprzedniaDalej »