Obrazy na stronie
PDF
ePub

:

Allegoria facti, anagogicum hoc est, ad superiora ducentem sensum exprimit: ut, Septimus ab Adam Enoch translatus est de mundo. Sabbatum futuræ beatitudinis, quæ post opera bona seculi hujus, quæ sex ætatibus peragitur, electis in fine servatur, figurate præsignat. Allegoria verbi, eadem vitæ cœlestis gaudia demonstrat, ut Matthæi vigesimo quarto, Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquila. Quia ubi mediator Dei et hominum est corpore, ibi nimirum et nunc sublevatæ ad cœlos animæ, et celebrata gloria resurrectionis, colligentur etiam corpora justorum. Nonnunquam in una eademque re vel verbo, historia simul et mysticus de Christo vel Ecclesia sensus, et tropologia, et anagoge, figuraliter intimatur ut, Templum Domini: juxta historiam, Domus quam ædificavit Solomon: juxta allegoriam, Corpus dominicum, de quo ait Joannes secundo, Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Sive ecclesia ejus, cui dicitur: Templum enim Dei sanctum est: quod estis vos. Per tropologiam, quisque fidelium, quibus dicitur primæ Corinthiorum tertio, An nescitis quia corpora vestra templum est Spiritus sancti, qui in vobis est ? Per anagogen, superni gaudii mansiones, cui adspirabat qui ait, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te. Simili modo quod dicitur Psalmo centesimo quadragesimo septimo: Lauda Hierusalem Dominum, lauda Deum tuum, Sion. Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te. De civibus terrenæ Hierusalem, de ecclesia Christi, de anima quoque electa, de patria cœlesti, juxta historiam, juxta allegoriam, juxta tropologiam, juxta anagogen, recte potest accipi. Juxta allegoriam, de ecclesia diximus, sequentes exemplum doctissimi tractatoris Gregorii, qui in libris Moralibus, ea quæ de Christo sive ecclesia per figuram dicta, sive facta interpretabantur, allegoriam proprie nuncupare solebat.

H

13. De Homœosi.

Homœosis est minus notæ rei, per similitudinem ejus, quæ magis nota est, demonstratio: hujus specics sunt tres, Eicon, Parabole, Paradeigma.

De Eicon. Eicon est personarum inter se, vel eorum quæ personis accidunt, comparatio: ut Joannis primo, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Et Lucæ vigesimo, Neque nubent, neque ducent uxores, neque enim ultra mori poterunt, æquales enim angelis erunt.

De Parabola. Parabole est rerum genere dissimilium comparatio: ut Matthæi decimotertio, Simile est regnum cœlorum grano sinapis. Et Joannis tertio, Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis.

De Paradeigmate. Paradeigma est præpositio, sive enarratio exempli exhortantis aut deterrentis. Exhortantis, ut Jacobi quinto, Helias homo erat similis nobis, passibilis, et orationem oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annis tribus, et mensibus sex. Et Matthæi sexto, Respicite volatilia coli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et pater vester cœlestis pascit illa. Deterrentis, ut Matthæi vigesimo quarto: Illa hora qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth.

Et sic habentur tredecim generales tropi Sacræ Scripturæ.

[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

DE NATURA RERUM LIBER.

CAPUT I.

DE QUADRIFARIO DEI OPERE.

PERATIO divina, quæ secula creavit et gubernat, quadriformi ratione distinguitur. Primo, quod hæc in verbi Dei dispensatione non facta, sed æterna sunt: qui nos, Apostolo teste, ante tempora secularia prædesti

[graphic]
[blocks in formation]

quod in materia informi pa

riter elementa mundi facta sint, ubi qui vivit in æternum creavit omnia simul. Tertio, quod eadem materies, secundum causas simul creatas non jam simul, sed distinctione sex primorum dierum in cœlestem terrestremque creaturam formatur. Quarto, quod ex ejusdem creaturæ seminibus et primordialibus causis totius seculi tempus naturali cursu peragitur, ubi pater usque nunc operatur et filius, ubi etiam corvos pascit, et lilia vestit Deus.

CAPUT II.

DE MUNDI FORMATIONE.

IN ipso quidem principio conditionis facta sunt coelum, terra, angeli, aer, et aqua de nihilo. Die autem primo lux facta est, et ipsa de nihilo: secundo, firmamentum in medio aquarum: tertio, species maris et terræ, cum eis quæ terræ radicitus inhærent: quarto, luminaria cœli de lumine primo die facto: quinto, natatilia et volatilia de aquis: sexto, reliqua animalia de terra, et

homo quidem carne de terra, anima vero de nihilo creatus: qui in paradiso, quem Dominus a principio plantaverat, constituitur: septimo Dominus requievit, non a creaturæ gubernatione, cum in ipso vivamus, moveamur, et simus, sed a novæ substantiæ creatione.

CAPUT III.

QUID SIT MUNDUS.

MUNDUS est universitas omnis, quæ constat ex cœlo et terra, quatuor elementis in speciem orbis absoluti globata: igne, quo sidera lucent: aere, quo cuncta viventia spirant aquis, quæ terram cingendo et penetrando communiunt: atque ipsa terra, quæ mundi media atque ima, librata volubili circa eam universitate pendet immobilis. Verum mundi nomine etiam cœlum a perfecta absolutaque elegantia vocatur; nam et apud Græcos ab ornatu κóσμos appellatur.

CAPUT IV.

DE ELEMENTIS.

ELEMENTA sibimet sicut natura, sic et situ differunt. Terra enim ut gravissima, et quæ ab alia natura sufferri non possit, imum in creaturis obtinet locum. Aqua vero quanto levior terra, tanto est aere gravior. Qui si forte aquis in vase aliquo subdatur, statim ad superiora ut levior evadit. Ignis quoque materialiter accensus, continuo naturalem sui sedem super aera quærit : sed ne illuc proveniat, in mollem aerem, cujus circumfusione deprimitur, evanescit. Quæ tamen quadam naturæ propinquitate sibimet ita commiscentur, ut terra quidem arida et frigida, frigidæ aquæ: aqua vero frigida et humida, humido aeri: porro aer humidus et calidus, calido igni: ignis quoque calidus et aridus, terræ societur aridæ. Unde et ignem in terris, et in aere nubila terrenaque corpora videmus.

« PoprzedniaDalej »