Obrazy na stronie
PDF
ePub

OMNIUM

CONCILII VATICANI

E AD DOCTRINAM ET DISCIPLINAM PERTINENT

DOCUMENTORUM COLLECTIO

PER

CONRADUM MARTIN,

EPISCOPUM PADERBORNENSEM,

PADERBORNÆ.

SUMPTIBUS ET TYPIS FERDINANDI SCHENINGH.

1873.

110. m. 195.

PRAEFATIO.

Complectitur haec, quam in lucem edimus, Concilii Vaticani documentorum collectio non omnia quidem, sed tantummodo illa ejusdem Concilii documenta, quae ad doctrinam et disciplinam pertinent, nempe primo duas illas Constitutiones dogmaticas, quae in publicis Sessionibus tertia et quarta sancitae et promulgatae sunt; deinde illa Decretorum Schemata, quae, jussu Sanctissimi Patris, ab adscitis Viris theologis ecclesiasticique jurisconsultis praeparata, singulis Concilii Patribus distributa atque ad examen et judicium subjecta erant, tertio denique illa Postulata, quae secundum tenorem Litterarum Apostolicarum Multiplices inter peculiari Congregationi a Sanctissimo Patre pro excipiendis et expendendis ejusmodi propositionibus deputatae a Concilii Patribus erant exhibita.

Sed ingenue fatemur, primum, quum de suscipiendo hoc opere cogitaremus, etiam angustioribus limitibus illud nos circumscribere maluisse. Nam tunc nonnisi hoc nobis proposueramus, illa, quae diximus, Postulata integre collecta in lucem edere, exclusis tam illis duabus Constitutionibus dogmaticis, quam illis Decretorum Schematibus, quippe quae jam aliis viis longe lateque divulgata essent. Quum autem ad susceptum hoc opus aggressi essemus, facile nobis persuasimus, illa Postulata cum his, quae modo memoravimus, documentis tam arcte cohaerere, ut vix ab iis disjungi possent. Quapropter mutato consilio etiam haec documenta Postulatorum collectioni inserere constituimus. Jam vero, si quis quaerat, quaenam

« PoprzedniaDalej »