Obrazy na stronie
PDF
ePub

appetere liberum esse contendunt, necessariam illam cohaerentiam destruentes, quae Dei voluntate intercedit inter utrumque ordinem, qui tum in natura, tum supra naturam est. Postquam enim divina clementia ad coelestia regna hominem transferri decrevit, viam autem ad ea Jesum Christum constituit, jam non est in alio aliquo salus; sed qui in Christum non crediderit, aut ejus mandata non servaverit, cum peccatoribus ejicietur in tenebras, ubi erit fletus et stridor dentium.

Hinc etiam fit, ut illa, quam dicunt, vitae probitas, qua mandata Dei, quod ad operum substantiam pertinet, utcumque servantur, a justitia et sanctitate, quae operantem ad coeleste regnum perducit, longe distet. Licet enim vis illa naturae insit, qua legitimum aliquid anima rationalis et sentit et facit, quod non solum non vituperetur, verum etiam merito recteque laudetur: nihil tamen horum, quandoquidem sine fide et sine gratia fiunt, ad illam pietatem pertinet, quae in vitam transfert aeternam. 1) Quemadmodum enim haec ipsa beata vita, ita dispositio ad eam, utpote super naturam posita, ex gratuito miserentis Dei beneficio est. Ad nullum igitur actum salutarem sive in justis, ut justificentur adhuc, sive in peccatoribus, ut disponantur ad justificationem, naturae vires sufficiunt, attestante Domino: Sine me nihil potestis facere (Joan. 15, 5.); et Apostolo ejus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (2. Cor. 3, 5.). Quare et illud verissime dicitur, per gratiam non solum dari nobis, ut, quod per naturae vigorem difficulter possumus, facilius possimus, sed etiam ut illud, quod per naturam nullo modo possumus, et velimus et perficiamus. Deus est enim, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Phil. 2, 13.).

Sed haec ipsa opera bona, quae gratia praeveniente, comitante et subsequente fiunt, vitae aeternae meritum non habent sine illo sanctitatis dono, quo justi cum Christo tanquam membra cum capite conjuncti, et tanquam filii Dei per gratiam cum Filio Dei naturali consociati sunt: monente Domino: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis: et asseverante Apostolo: Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. 8, 17.).

Ut enimvero, qui in hac gratia decedunt, vitam aeternam, quae est justitiae corona, certo consequentur; ita qui ea privati moriuntur, ad illam nunquam perventuri sunt. Post mortem enim, quae est viae nostrae terminus, mox ad Dei tribunal

1) Conf. S. Aug. de sp. et litt. c. 28. (n. 48.)

sistimur, ut referat unusquisque propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum (2. Cor. 5, 10), neque ullus post hanc mortalem vitam relinquitur locus poenitentiae ad justificationem. Omnes igitur, qui in actuali peccato mortali vita funguntur, a regno Dei exclusi cruciatus gehennae, in qua nulla est redemptio, in aeternum sustinebunt. Etiam qui cum solo originali peccato mortem obeunt, beata Dei visione in perpetuum carebunt. Qui vero in charitate Dei decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animae poenis purgatoriis post mortem purgantur.

Illorum denique animae, qui post baptismum nullam peccati maculam incurrerunt, aut post contractam maculam sive in corpore sive post mortem purgati sunt, mox in coelum recipiuntur atque Deum unum et trinum clare intuentes divina essentia in omnem aeternitatem fruentur.1)

Quare monemur, ut, dum tempus habemus, operemur bonum (Gal. 6, 10); quia venit nox, quando nemo potest operari. (Joan. 9, 4.)

CANONES.

I.

De SS. Trinitate.

1. Si quis dixerit, sicut tres personas, ita et tres essentias seu substantias in Deo esse; anathema sit.

2. Si quis dixerit, divinam substantiam non numero, sed specie seu qualitate trium personarum unam eandemque esse; anathema sit.

3. Si quis dixerit, Trinitatem unum Deum esse non propter unius substantiae singularitatem, sed propter Dei trium substantiarum aequalitatem et personarum ad se invicem relationem; anathema sit.

4. Si quis creationem aut quamvis aliam operationem ad extra uni personae divinae ita propriam esse dixerit, ut non sit omnibus communis, una et indivisa; anathema sit.

Conf. Concilii Florentini decretum unionis; Innocent. III. Decret. Majores. De Bapt.; Bened. XII. Const. Benedictus Deus; Pius VI. Auctor. fidei prop. 26.

II.

De hominis natura et origine.

1. Si quis negaverit, animam hominis a corpore natura diversam, spiritualem et immortalem esse; anathema sit.

2. Si quis praeter animam rationalem aliam ab hac realiter distinctam in homine esse affirmaverit; anathema sit.1)

3. Si quis negaverit, naturam humanam e corpore et spiritu compositam vere et realiter unam esse; anathema sit. 4. Si quis universum genus humanum ab uno protoparente Adam ortum esse negaverit; anathema sit.

III.

De hominis elevatione et lapsu.

1. Si quis non confiteatur, humanum genus in primo parente ad statum supernaturalem elevatum esse; anathema sit.

2. Si quis dixerit, eatenus tantum ordinem supernaturalem admittendum esse, quatenus supernaturale dici possit, quidquid ad essentialem hominis perfectionem non pertinet; et non confiteatur, esse dona et instituta divina, quae tum vires tum exigentiam naturae creatae superent, eamque ultra suum ordinem perficiant; anathema sit.

3. Si quis dixerit, sanctitatem et justitiam, in qua homo ante lapsum constitutus erat, non fuisse supernaturalem, sed ejusmodi ad quam recte vivendo per insitas naturae facultates pertingere potuisset; anathema sit.

4. Si quis negaverit, peccatum originale in Adae posteris vere et proprie peccatum esse, nisi ab ipsis actuali consensu peccando comprobetur; anathema sit.

5. Si quis dixerit, peccatum originale formaliter esse ipsam concupiscentiam aut physicum seu substantialem naturae humanae morbum, et negaverit, privationem gratiae sanctificantis de ejus ratione esse; anathema sit.

IV.

De mysterio verbi incarnati.

1. Si quis non confiteatur, unum eundemque Dominum Nostrum Jesum Christum sicut verum hominem, ita et verum Deum esse; anathema sit. 2)

1) Cf. Syn. VIII. can. 11.

2) Syn. III. can. 1-2-5.

2. Si quis negaverit, humanam Christi naturam ita Deo Verbo esse unitam, ut Verbum in ea tanquam sibi propria facta subsistat; anathema sit.1)

3. Si quis unam personam personam Jesu Christi tanquam plures complectentem intelligat, duasque in mysterio Christi personas introducat, divinam et humanam, quae nexu indissolubili inde a conceptione conjunctae, unam personam compositam efficiant; anathema sit. 2)

4. Si quis dixerit, tot necessario esse personas, quot sunt intellectus et voluntates; aut negata duplici in Christo persona negari humanae naturae perfectionem; anathema sit.

5. Si quis affirmare praesumserit, satisfactionem vicariam, unius scilicet Mediatoris pro cunctis hominibus, justitiae divinae repugnare; anathema sit.

6. Si quis non confiteatur, ipsum Deum Verbum, in assumta carne patiendo et moriendo, pro peccatis nostris Deo potuisse satisfacere vel vere et proprie satisfecisse, nobisque gratiam et gloriam meruisse; anathema sit. 3)

7. Si quis alia impia dogmata Apollinaris, Nestorii, Eutychetis vel Sergii a SS. Conciliis Ephesino, Chalcedonensi et Constantinopolitano damnata defendat, et non confiteatur doctrinam de mysterio Christi, quae ab iisdem Synodis et Praedecessoribus Nostris S. Leone et, S. Agathone declarata, atque in Florentino Concilio oecumenico denuo confirmata; est anathema sit.

V.

De gratia Redemtoris.

1. Si quis negaverit, per Christum Redemtorem instauratum esse ordinem supernaturalis gratiae; anathema sit.

2. Si quis dixerit, justificationem non esse, nisi remissionem peccatorum; aut gratiam sanctificantem non esse nisi favorem, quo Deus hominem tanquam gratum acceptet, paratusque sit ad gratiae actualis auxilia concedenda; anathema sit.

3. Si quis negaverit, gratiam sanctificantem donum esse supernaturale permanens et in anima inhaerens; anathema sit.

4. Si quis dixerit, hominem sine gratia et fide justificari coram Deo sola divinorum mandatorum observantia; anathema sit.

[merged small][ocr errors][merged small]

5. Si quis dixerit, naturae rationalis facultatem sine divina per Jesum Christum gratia sufficere ad aliquod opus bonum, quod ad justitiam christianam et vitam aeternam disponat; anathema sit.

6. Si quis dixerit, etiam post mortem hominem justificari posse; aut poenas damnatorum in gehenna perpetuas futuras esse negaverit; anathema sit.

Itaque supremi pastoralis Nostri officii debitum exsequentes omnes Christi fideles et maxime, qui praesunt vel docendi munere funguntur, per viscera Jesu Christi obtestamur, necnon ejusdem Dei et Salvatoris nostri auctoritate jubemus, ut ad hos errores e sancta Ecclesia eliminandos et purissimae fidei lucem pandendam studium et operam conferant.

Quoniam vero satis non est, haereticam pravitatem devitare, nisi ii quoque errores diligenter fugiantur, qui ad illam plus minusve accedunt; omnes officii monemus, servandi Constitutiones et Decreta, quibus pravae ejusmodi opiniones ab hac S. Sede proscriptae et prohibitae sunt.

2. SCHEMA CONSTITUTIONIS DOGMATICAE DE ECCLESIA CHRISTI.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI,

SACRO APPROBANTE CONCILIO IN PERPETUAM REI MEMORIAM.

Supremi pastoris apostolicum ministerium, in quo Dei ineffabili providentia et misericordia positi sumus, sollicite ac continuo Nos urget, ut nihil praetermittamus, quo via, quae ad vitam et salutem ducit aeternam, omnibus hominibus pateat, et qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad lucem et agnitionem veritatis perveniant. Cum igitur Deus ac Salvator noster totius salutiferae doctrinae veritatem, et mediorum salutis thesauros in Ecclesiam suam quasi in depositorium dives contulerit, ut omnes sumant ex ea potum vitae 1): in primis ipsa vera Ecclesia et errantibus indicanda et fidelibus instantius commendanda est, ut illi ad viam salutis adducantur, hi autem

1) Cf. s. Iren. adv. haer. 1. III. c. 4.

« PoprzedniaDalej »