Obrazy na stronie
PDF
ePub

aetatis undevicesimo, ad solemnem votorum professionem secundum regulam ac statuta Ordinis admittantur.

Tali procedendi ratione in Ordinem suscipiendis occasio praebetur se et ea, quae ipsos in religione manebunt, rite et mature probandi, Ordinis vero ac religiosarum domuum praepositis, imprimis novitiorum magistris sat morae suppeditatur, de indole ac vocatione suscipiendorum firmiter judicandi. Insuper eodem procedendi modo difficultates sponte sua removentur, quae novae legi profitendi fere ubique opponuntur.

Quapropter Congregatio helveto-benedictina instantissime precatur, ut memorata lex de professione votorum simplicium saltem quoad illos, qui ad S. Ordines suscipiuntur, ad tenorem expositae propositionis modificetur; quod si fiat, dicta congregatio firma persuasione ac fiducia animatur, ejusmodi dispositionem et sibi et universo S. P. Benedicti Ordini in profectum et salutem cessuram esse.

Quibus expositis summae, ut par est, venerationis et obsequii sensibus me profiteor

Datum Romae in monasterio S. Callisti
die 31 Martii 1870.

humillimum et observantissimum servum

HENRICUM

Abbatem monasterii Einsidlensis

et Praesidem congregationis helveto-benedictinae.

Alia, quae ad Regulares pertinent, inserta sunt Postulatis disciplinam spectantibus, inprimis Galliae et Belgii Episcoporum.

PARS QUARTA,

DOCUMENTA, QUAE AD RES RITUS ORIENTALIS ET MISSIONUM PERTINENT.

Schemata de hac utraque re proposita Concilii Patribus non erant distributa. Nonnulla autem Postulata, quae ad harum duarum rerum unam vel alteram pertinent, postulatis ad disciplinam spectantibus, quae supra memoravimus, immixta sunt. Praeterea huc pertinent Postulata sequentia.

1. POSTULATUM

ARCHIEPISCOPI BERITENSIS.

I. Protestantismus catholicae Religionis inimicus acerrimus abhinc jam 30 annis incoepit apparere in Syria, et omnes posuit vires ad diffundenda suae doctrinae venena diversis modis; cito scholas erexit ad instructionem puerorum et puellarum, et libros multiplices distribuit; scilicet libros S. Scripturae corruptos et alios ex professo contrectantes illorum errores gratis ad propagandam suam doctrinam. Isti vero libri attulerunt damnum spirituale, quia inveniuntur apud plurimos et multiplicibus in locis, ita ut prohibitio illorum ab Ordinariis haud potuerit suum fructum habere praesertim quia desunt libri catholici qui occupent vicem istorum librorum. Credo unicum remedium hujus morbi curam facere ut tradantur typis libri vera Religionis principia continentes, et illi gratis distribuantur. Verumtamen etiamsi usque adhuc pauci illos sunt sequuti propter mercedem, nihilominus effusio illorum librorum grave damnum attulit.

II. Alterum malum animas indirecte inficiens est illud quod provenit a juvenibus, qui ad studium linguarum Europae et praesertim Galliae incumbunt in collegiis RR. PP. missionis Anturae et Gasirensis RR. PP. Jesuitarum. Juvenes isti collegium ingrediuntur aetate 12 aut 14 annorum et egrediuntur aetate 16 vel 18 annorum, et quamvis juvenes isti, in sua prima aetate inveniantur in collegio, et ibi Rectores et magistri omnem impendant curam ad illos rite instituendos in Religiosis principiis et doctrina christiana et in omnibus pietatis exercitiis et frequentatione SS. Sacramentorum; attamen a primo illorum decessu e collegio statim notabilis mutatio in vitam

« PoprzedniaDalej »