Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT V.

Provideant Episcopi, aliique superiores ad quos spectat, ut abusus evellantur, si qui in Sanctimonialium monasteriis irrepserint circa accessus ad ostia et ad crates, ac circa collocutiones cum extraneis personis, quibus fervor earumdem Sanctimonialium remittitur, mundanis animus cogitationibus imbuitur, disciplinae et observantiae regularis studium imminuitur, non sine periculo, sanctae vocationis spiritum amittendi. Verum ad id prius hortationibus et commonitionibus procedant; ac deinde si opus fuerit, etiam poenarum coercitionem adhibeant. Circa vero collocutiones Religiosorum cum monialibus ea serventur, quae a summis Pontificibus praedecessoribus nostris praescripta inveniuntur.

CAPUT VI.

Quamvis nec ipsa Instituta, in quibus Sorores vota tantum simplicia emittunt, ex jure communi clausurae legi obnoxia sint, inculcamus tamen locorum Antistitibus, ut, si illorum alumnae nulla officia exteriora exerceant, Episcopalem clausuram in eorumdem Institutorum domibus suae dioecesis, perpensis cujusque domus peculiaribus adjunctis, imponere satagant; atque ut domos Institutorum, quorum praecipuus finis est alicujus externi muneris exercitium, clausurae pariter Episcopali, consideratis omnibus circumstantiis, non quoad Sororum egressum, sed dumtaxat quoad extranearum personarum ingressum, prout in Domino expedire judicaverint, subjicere curent. Ceterum hisce Sororibus ita consulant, ut cum egrediantur semper cum socia procedant, debitasque cautelas adhibeant, ne mundi periculis se exponant, ac in se concitent populi admirationem.

Haec volumus atque mandamus, consuetudinibus etiam longi temporis, aliisque contrariis quibuscumque non obstantibus.

SECTIO SECUNDA.

POSTULATA, QUAE PERTINENT AD REGULARES.

1. EXPOSITIO

CONGREGATIONIS HELVETO - BENEDICTINAE CIRCA
DECRETUM GENERALE DE RECEPTIONE NOVITIORUM
AC PROFESSIONE VOTORUM SIMPLICIUM, A. S. CON-
GREGATIONE SUPER STATU REGULARIUM DIE
19. MARTII EMISSUM.

Emi ac Rmi D. D. Cardinales et Rmi Patres!

Paterna cura et benevolentia, qua Sanctitas Sua, Pius PP. IX., inde ab initio religiosos Ordines amplecti dignata est, Ipsam promovit, generali Decreto, per S. Congregationem super statu Regularium d. 19. Martii 1857 edito, modum profitendi, ad illud usque tempus antiquis Ordinibus religiosis usitatum, immutare ac statuere, ut deinceps in cunctis ordinibus religiosis, vota solemnia nuncupantibus, exacto novitiatu vota simplicia tantum emittantur, et demum post triennium ab emissione votorum simplicium religiosi ad professionem votorum solemnium admittantur.

Congregatio helveto-benedictina nullo quidem momento saluberrimum laudati decreti finem ignoravit, illudque, qua decuit, filiali submissione suscepit. Verum eandem congregationem jam ab exordio haud latuit, quantae et quam singulares prorsus difficultates executioni illius decreti saltem in Helvetia obstaturae forent. Quamobrem praeses ejusdem Congregationis helveto-benedictinae literis, jam 20. Oct. 1857 ad S. Congrega

tionem super statu Regularium datis, difficultates ac detrimenta novae legis pro monasteriis dictae Congregationis helveto-benedictinae large fideliterque exposuit, earumque intuitu ad laudatam S. Congregationem super statu Regularium devotam petitionem direxit, ut monasteriis congregationis helveto-benedictinae in consueto profitendi more persistere liceret, adeoque a nova lege observanda saltem quoad illos, qui ad S. Ordines suscipiantur, dispensatio benigne concederetur.

Sacra vero Congregatio super statu Regularium sub die 30. Novembris 1857 respondit, Sanctitatem suam petitioni haud annuendum existimasse, eo quod lex de professione votorum simplicium omnes ordines regulares cujusvis regionis respiciat, et decretum statutumque sit, nullam hac in re exceptionem admittere. Ut autem ejusdem legis executio facilior evadat, Sanctitas Sua Congregationem helveto-benedictinam ab observantia decreti die 25. Januarii 1848 a S. Congregatione super statu Regularium emissi (de scrutiniis videlicet agendis in admissione postulantium ad habitum, novitiatum et professionem) exemptam declaravit ac insuper benigne indulsit, ut professi votorum simplicium ejusdem Congregationis helveto-benedictinae omnibus privilegiis, gratiis et indultis gaudeant, quibus professi votorum solemnium legitime fruuntur, ac tandem ad triennium concessit, ut professi votorum simplicium ad instar professorum votorum solemnium prima Tonsura insigniri, atque ad singulos etiam sacros et Presbyteratus ordines, servatis de jure servandis promoveri possint, ea tamen lege, ut, si ab ordine dimittantur, a celebratione S. Missae sacrificii suspensi remaneant, donec de congruo patrimonio ad praescriptum SS. Canonum provideatur.

Verum benigna hac concessione difficultates novae legis nullatenus remotae sunt; insuper experientia, quam per decennium nobis facere obtigit, novam de emissione votorum simplicium legem religioso Ordini nostro in detrimentum potius quam in salutem cedere ostendit. Quare Congregatio helveto-benedictina oblata occasione, qua in SS. Concilio Vaticano de reformatione quoque Regularium sermo erit, denuo difficultates novae profitendi legis pro monasteriis ejusdem Congregationis omni qua decet reverentia et submissione exponendas simulque modum agendi in suscipiendis erudiendisque religionis candidatis proponendum censuit, quo illae difficultates, ut ipsa sperat, praecaveantur, quin tamen intentio illa paterna, qua SS. Pater ad legem novam condendam inductus est, effectu suo salutari frustretur.

Quod igitur ad difficultates, nec non detrimenta attinet, quae ex nova profitendi lege monasteriis O. S. B. in Helvetia

et, prout compertum habetur, fere ubique in Germania imminent, his praesentibus ea tantum exponuntur, quae praecipue commemoranda esse videbantur.

Jam primo non parvam difficultatem executio novae legis ingerit in relatione ad rempublicam civilem. Haec enim vota simplicia non ubique ut talia considerat, quibus voventes monasterio cuidam incorporentur, in Helvetia vero, ubi de receptione alienigenarum in Ordinem agitur, praeter certam pecuniae summam, dimissio quoque a patrio gubernio exigitur. Quibus rerum adjunctis itaque facile fieri potest, idque non sine magno detrimento respectivi monasterii, ut religiosi, si exacto novitiatu non statim ad professionem solemnem admittantur, officiis civilibus atque imprimis militaribus suae patriae obstricti remaneant, vel ubi juri civitatis patria in regione renuntiaverint, et postmodum ante professionem votorum solemnium dimittantur, illo jure hinc illinc privati existant. Non mirum igitur, si talibus rerum eventibus plures a capessenda religione deterreantur, idque eo magis, cum jam de cetero leges civiles et publicas in Helvetia et alibi ordinibus religiosis nullatenus favere constat.

Nova nec minor difficultas exsurgit quoad illos religionis candidatos, qui ad sacros ordines suscipiuntur. Sine speciali enim indultu S. Sedis ejusmodi religiosos, nondum solemniter professos, etiamsi S. Theologiae curriculum jam absolverint, ad S. Ordines promovere non licet; si vero ex speciali concessione S. Sedis Ordinibus s. initiantur et tamen postmodum ante solemnem professionem a religione dimittuntur, ipsi, uti monitum est, tamdiu ab exercitio Ordinum suspensi remanent, donec de congruo patrimonio ad praescriptum SS. canonum provideantur.

Facile perspicitur, quae et quanta inde incommoda et detrimenta in monasteria non minus ac in ipsos professos redundare necesse sit, idque eo magis, cum insuper Reverendissimi Ordinarii aperta ex ratione haud pronos se ostendunt ejusmodi religiosos ordinandi, et vix sperandum est, eosdem proniores fieri, tales a religione dimissos recipiendi. Quod mirum igitur, si pariter multi ejusmodi infaustis auspiciis deterriti ab ingressu in religionem arceantur?

Accedit denique tertia et quidem hucusque expositis multo gravior ratio, qua revera comprobatur, per novam profitendi legem salutarem finem, ad quem illam a S. Pontifice latam cognoscimus, pessumdari potius quam obtineri. Teste enim experientia professio votorum solemnium, introducta lege de professione votorum simplicium, multum illius saluberrimae efficaciae et vis perdidit, quam prius in animum et voluntatem

Martin, Documents.

16

voventium edere consueverat. Eadem experientia tristia jam praebuit exempla, levioris animi candidatos, licet de valore ac indole votorum simplicium rite monitos, talia vota fallaci quadam mentis reservatione emittere, occulta videlicet spe fretos, fore, ut ante exactum triennium a professione votorum simplicium ipsis resilire contingat. Ejusmodi sine dubio jam durante novitiatu recessissent, si illo exacto professio votorum solemnium emittenda fuisset; fallaci autem spe ducti bonam voluntatem simulant, votaque simplicia emittunt, ut ad tempus sumptibus monasterii nutriantur ac educentur.

Experientia denique ac traditione, nondum lata nova lege de professione votorum simplicium, edocti sumus, eos qui tempore novitiatus rite probati et bene dispositi ad votorum professionem pervenerant, postmodum de vocatione sua raro dubitasse; ubi vero id acciderat, plerumque non primo decennio a votorum emissione, sed postmodum evenisse. Itaque ubi durante novitiatu rite et severe ad normam S. Regulae ac constitutionum probantur ac informantur spiritus, prosperum in futurum successum sperare licet, etsi professio solemnis novitiatum sine mora sequatur, ubi e contra novitiis tempore novitiatus debita cura et monastica disciplina defuerit, vix sperandum est, ut defectus ejusmodi triennio subsequente suppleantur.

Quae cum ita sint, procedendi modus cum ordinis candidatis inquirendus ac statuendus esse videtur, quo illos ante ac durante eorum novitiatu rite probari et informari contingat. Ejusmodi vero procedendi modum quo id sperare licet et quo insuper difficultates, legi de professione votorum simplicium obstantes, removentur, quin saluberrimus legis illius finis evanescat, in hoc positum esse existimamus:

1. ut nemo ante impletum annum aetatis duodevicesimum ad novitiatum admittatur;

2. ut postulantes ante novitiatum saltem biennium aut in collegio monasterii, cui incorporari cupiunt, vel ordinis ad quem monasterium pertinet, aut in Seminario quodam Episcopali commorati ac probati fnerint;

3. ut durante novitiatu, interceptis literarum ac scientiarum profanarum studiis, novitii arte ascetica, disciplina monastica, notitia S. Regulae ac Ordinis constitutionum, Ordinis quoque historia imbuantur, atque generatim iis religionis exercitiis occupentur, quibus ad pietatem secundum spiritum Ordinis informentur;

4. ut ita probati ac informati, si ipsi serio petant, atque monasterii conventus de more S. Regulae petentibus annuendum judicaverit, expleto anno integro novitiatus et impleto anno

« PoprzedniaDalej »