Obrazy na stronie
PDF
ePub

mandent ut a similibus in posterum abstineant. Omnem praeterea dabunt operam ut quae tum a Concilio Tridentino in Decreto de observandis et evitandis in celebratione Missae, 1) tum a rec. me. Benedicto XIV. Praedecessore Nostro Constitutione cui initium Quanta cura2) sancita sunt suum debitum consequantur effectum, neque ullius fraude, malitia, cupiditate impediantur.

Parem denique curam adhibeant ut aliae quaecumque piae dispositiones tam in ultima voluntate quam inter vivos juxta sacrorum Canonum 3) et Concilii Tridentini 4) praescriptiones sartae tectaeque perpetuo sint ac fideliter impleantur.

[ocr errors]

6. SCHEMA

DE TITULIS ORDINATIONIS.

Quia bonis suis temporalibus Ecclesia multis in locis misere spoliata existit, unde fit ut beneficia pro titulo sacrae Ordinationis plerumque deficiant, et saepe etiam alius deest sacris Canonibus probatus titulus, quo caveatur ne qui divino ministerio adscripti sunt cum ordinis dedecore mendicare aut sordidum aliquem quaestum exercere cogantur; idcirco ecclesiasticas hac super re sanctiones temperare, et ad praesentes rerum ac temporum circumstantias accommodare necesse ducimus. Itaque, sacro approbante Concilio, decernimus, ut in quibus Dioecesibus neque sufficiens beneficiorum aut pensionum ecclesiasticarum numerus est, neque patrimonii titulus servatis sacrorum Canonum praescriptionibus constitui potest, liceat Episcopis eos quos pro necessitate vel commoditate Ecclesiarum suarum assumendos judicaverint, ordinare titulo patrimonii prudenti ipsorum judicio congrui, et majori qua fieri potest securitate constituendi; et si nec ita patrimonium haberi possit, eosdem Episcopi ordinent titulo servitii suae Dioecesis seu Ecclesiae, et de ecclesiastico officio provideant, quo decenter sustentari valeant. Curent autem Episcopi sive per oblationes fidelium, quorum erga Ecclesiam pietas eum in finem excitanda erit, sive per alia pro locorum opportunitate comparanda subsidia id efficere, ut et is habeatur sacrorum ministrorum numerus quem Dei cultus ac fidelium cura postulat, et eorum qui indigent inopia sublevari queat.

1) Sess. XXII. 2) 30. Junii 1741.

3) Cap. Nos quidem De testam. Cap. Si haeredes et Cap. Tua Nobis eod. tit. 4) Sess. XXII. cap. 8 et 9. de Reform.

SECTIO SECUNDA.

POSTULATA, QUAE PERTINENT AD

DISCIPLINAM.

1. POSTULATA

COMPLURIUM GALLIAE EPISCOPORUM.

Eminentissime Praeses!

Episcopi qui praesentes litteras subscripserunt, Eminentiae Vestrae, et, per illam, Patribus ad examinanda postulata deputatis, offerunt et commendatum cupiunt scriptum, praesentibus litteris annexum, cui titulus: „Postulata a pluribus Galliarum Episcopis SS. DD. NN. PIO PAPAE IX. et Sacrosancto Concilio Vaticano reverenter proposita."

Haec postulata, seu potius vota, eo fine a nobis simpliciter offeruntur, ut prudenti Vestro Patrumque deputatorum judicio perpendantur, et ex illis depromi possit, et Sacrosancto Concilio submitti, quidquid melius, opportunius et utilius visum fuerit, ad Dei gloriam, Cleri sanctificationem, animarum salutem, Ecclesiaeque utilitatem procurandam.

Quapropter, licet ea multis certe Episcopis placere noverimus, a paucis tantum nihilominus duximus subscribenda; tum ne importunius agere videremur, tum ut liberius examinari possent, quae non petentium multitudine urgerentur, sed sola rerum petitarum gravitate, aequitate et utilitate commendarentur.

Nonnulla ex his petitis jam vel a Summo Pontifice concessa fuere, vel in recenti Schemate, nobis distributo, reperiuntur proposita. Ea tamen in nostro libello reliquimus, quia jam tunc ille confectus erat; et haec caeterum duorum vel trium postulatorum superfluitas Vos minime gravare potest.

Spe freti quod aliqua utilitas ex his nostris petitionibus et votis Sanctae Ecclesiae accedet, nosmet profitemur, Reverendissime Praeses

Eminentiae Vestrae, item et Venerabilium
Patrum deputatorum

Obsequentissimos atque addictissimos famulos
et in Christo fratres.

Huic postulationi subscripserunt 11 Concilii Patres.

De Seminariis clericorum ubique instituendis.

Instituantur in omnibus dioecesibus majora Seminaria, a minoribus prorsus distincta, in quibus omnes ordinandi teneantur habitare et communiter vivere, per quatuor, aut tres saltem annos, studiisque ecclesiasticis et exercitiis spiritualibus, sub sancto piorum et doctorum sacerdotum regimine, operam dare.

Si quae vero dioeceses non possent statim proprium sibi seminarium constituere, ordinandi harum dioeceseon collocentur interim in aliorum Episcoporum seminariis, ut sic deinceps nemo ad sacerdotium promoveatur, quin et diu riteque probatus, et competenti scientia instructus, et ad virtutes, mores, ingeniumque status clericalis per sanctam disciplinam et competentem institutionem fuerit efformatus.

Ut autem Clericorum educatio in seminariis, tum majoribus tum minoribus, perfectior et accuratior esse posset, valde utile videretur speciales aliquas scholas institui in quibus et ars docendi, et ars altior et difficilior virtutes clericales in juvenibus efformandi addisceretur.

De promovendo in Seminariis sacrarum linguarum studio.

Revelationis divinae adversarii nihil intentatum relinquunt ut sacrorum librorum auctoritatem convellant, et ad hunc pessimum finem assequendum, multas objectiones depromere ma

ligne student ex primigeniis bibliorum idiomatibus, praesertim ex hebraïca lingua, aliisque linguis semiticis. Valde igitur optandum est, imo prorsus necessarium, ut apud catholicos non torpescat harum linguarum studium. Quapropter, in omnibus clericorum seminariis, tradenda esset, saltem peritioribus alumnis, hebraïcae linguae sufficiens notitia, ut facile possent, privatis postea studiis, ad pleniorem hujus linguae scientiam usumque pervenire. Turpe siquidem foret Ecclesiam catholicam, quae vera est sacrorum librorum custos et interpres, studio linguarum in quibus primitive scripti sunt illi libri, minorem zelum ac protestantes et incredulos impendere.

Quoad linguam graecam, in qua et plures quoque libri sacri scripti fuerunt, et tot supersunt traditionis catholicae eximia monumenta, quis non doleat ejus studium ita in majoribus seminariis praetermitti, ut hujus linguae notitia prorsus in iis ipsis juvenibus obliteretur, qui ei addiscendae plures annos in minoribus seminariis insumpserant. Praescribendum igitur omnino esset ut linguae graecae studium in majoribus etiam seminariis continuari deberet.

De superioribus studiis ecclesiasticis restaurandis.

Evidentissimum est elementa scientiae, sive sacrae, sive profanae, qualiter in seminariis, tum minoribus, tum majoribus tradi solent, necessaria quidem esse, et quasi ulterioris doctrinae fundamenta, nequaquam tamen sufficere, nec ad expositionem, nec ad defensionem dogmatum christianorum, prout id nostrae aetatis necessitates postularent.

Valde igitur optandum esset quosdam nunc, sicut olim, in cujusque Ecclesiae Clero viros inveniri, qui specialius et plenius superioribus studiis incumberent. Cum autem hoc communiter nec facile, nec sufficienter praestari possit absque publicis quibusdam institutionibus, quales extant, verbi

gratia, in Urbe Roma, apud Belgas, et alibi, utilissimum videretur Episcopos, communicatis consiliis et conatibus, curare et allaborare ut, praeter seminaria, ubique servanda et in meliorem statum adducenda, instituerentur etiam, prout leges moresque cujusque gentis sinerent, vel magna Collegia, vel Universitates, in quibus eminentior scientia coli tradique posset.

De academicis gradibus.

Gradus academici certe ad eminentioris scientiae zelum in Clero fovendum aptissimi sunt. Ut vero finis ille obtineri possit, necesse foret gradus praefatos nemini unquam, nisi post

maxime serias probationes, ullibi conferri. Quapropter, pro singulis gradibus, determinari deberent quaedam quaestionum programmata, in quibus materies examinis, copiosior et difficilior prout gradus altiores sunt, exigeretur. Sed, quia parum statuta prosunt, si non serventur, stricte simul examinatoribus imponenda esset obligatio neminem, sub ullo quovis praetextu, ad honorem graduum unquam admittendi, nisi cujus scientia longis severisque probationibus vere constitisset. Non deberent gradus superiores obtineri per saltum, omissis probationibus ad gradus inferiores requiri solitis. Utilissime etiam renovarentur plures canones qui in Decretalibus continentur, sub titulo: De Magistris, et ne aliquid exigatur pro licentia docendi.

Cum vero Universitates nunc paucissimae sint, concedere dignetur S. Pontifex ut gradus theologici in nonnullis majoribus seminariis conferri possint.

Juniores sacerdotes, per aliquot annos, circa sacram scientiam examinandi.

Ut juniores sacerdotes peritiores in sacris studiis fiant, simulque otiositatis periculo subtrahantur, quotannis, per sex vel septem annos a tempore ordinationis suae computandos, teneantur coram Episcopo, vel ab eo designatis examinatoribus, respondere circa quaestiones ad sacras scientias spectantes, in programmate ad hoc publicato propositas. Ita vero instituatur programma istud, ut contineat, per sex vel septem annorum spatium distributas, materias omnes quae solent in seminariis explicari.

et

De collationibus ecclesiasticis inter sacerdotes instituendis et frequentandis.

Instituantur in omnibus dioecesibus collationes ecclesiasticae, sexies vel septies saltem in anno habendae, quas ejusdem districtus presbyteri frequentare omnes debeant, et in quibus, juxta programma ab Episcopo propositum, tractentur, tum scriptis, tum oraliter, quaestiones illae quae ad partes sacrarum scientiarum maxime clero necessarias pertinere videbuntur.

De exercitiis spiritualibus a Clero saeculari quotannis

habendis.

Omnes ubique Episcopi curare debeant ut exercitia spiritualia, quotannis, per aliquot dies a Clero saeculari habeantur;

« PoprzedniaDalej »