Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

FESTO quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum
Lyde strenua Caecubum

Munitaeque adhibe vim sapientiae.

Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies,

Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram.

Nos cantabimus invicem

Neptunum et virides Nereïdum comas;
Tu curva recines lyra

Latonam et celeris spicula Cynthiae ;

Summo carmine

quae Cnidon

Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon

Junctis visit oloribus;

Dicetur merita Nox quoque nenia.

9

15

CARMEN XXIX.

TYRRHENA regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et

Pressa tuis balanus capillis

Jamdudum apud me est. Eripe te morae;

Ne semper udum Tibur et Aesulae

Declive contempleris arvum et

Telegoni juga parricidae.

Fastidiosam desere copiam et

Molem propinquam nubibus arduis ;

Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices,

Mundaeque parvo sub lare pauperum

Coenae sine aulacis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.

Jam clarus occultum Andromedae pater

Ostendit ignem, jam Procyon furit

Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Jam pastor umbras cum grege languido

Rivumque fessus quaerit et horridi

Dumeta Silvani, caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu civitatem quis deceat status
Curas et Urbi sollicitus times

Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest memento
Componere acquus ; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio aequore

5

10

15

20

25

30

Cum pace delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos
Stirpesque raptas et pecus et domus
Volventis una non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,
Cum fera diluvies quietos
Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse Vixi: cras vel atra
Nube polum Pater occupato
Vel sole puro; non tamen irritum
Quodcunque retro est efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet.

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum si mugiat Africis
ma Malus procellis ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci

Ne Cypriae Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari:
Tunc me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus
Aura feret geminusque Pollux.

[blocks in formation]

CARMEN XXX.

EXEGI monumentum aere perennius

Regalique situ pyramidum altius,

Quod non imber edax, non Aquilo impotens

Possit diruere aut innumerabilis

82

CARMINUM LIB. III. CARM. XXX.

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

10

15

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

CARMEN I.

INTERMISSA, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor, precor.
Non sum qualis eram bonae
Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,

Circa lustra decem flectere mollibus

Jam durum imperiis: abi

Quo blandae juvenum te revocant preces.

Tempestivius in domum

Paulli purpureis ales oloribus

Comissabere Maximi,

Si torrere jecur quaeris idoneum :
Namque et nobilis et decens.

Et

pro sollicitis non tacitus reis Et centum puer artium

Late signa feret militiae tuae,

Et quandoque potentior

Largi muneribus riserit aemuli
Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.
Illic plurima naribus

Duces thura, lyraeque et Berecyntiae

10

15

20

« PoprzedniaDalej »