Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Festo quid potius die
Neptuni faciam? Prome reconditum

Luile strenua Caecubum
Munitaeque adhibe vim sapientiae.

Inclinare meridiem
Sentis ac, veluti stet volucris dies,

L'arcis deripere horreo
Cessantem Bibuli consulis amphoram.

Nos cantabimus invicem
Neptunum et virides Nereïdum comas;

Tu curva recines lyra
Latonam et celeris spicula

Cynthiae ;
Summo carmine quae Cnidon
Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon

Junctis visit oloribus ;
Dicetur merita Nox quoque nenia.

10

16

CARMEN XXIX.

6

10

15

TYRRHENA regum progenies, tibi
Non ante verso lene merum cado
Cum flore, Maecenas, rosarum et

Pressa tuis balanus capillis
Jamdudum apud me est. Eripe te morae ;
Ne semper udum Tibur et Aesulae
Declive contempleris arvum et

Telegoni juga parricidae.
Fastidiosam desere copiam et
Molem propinquam nubibus arduis ;
Omitte mirari beatae

Fumum et opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae divitibus vices,
Mundaeque parvo sub lare pauperum
Coenae sine aulaeis et ostro

Sollicitam explicuere frontem.
Jam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem, jam Procyon furit
Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.
Jam pastor umbras cum grege languido
Rivumque fessus quaerit et horridi
Dumeta Silvani, caretque

Ripa vagis taciturna ventis.
Tu civitatem quis deceat status
Curas et Urbi sollicitus times
Quid Seres et regnata Cyro

Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit deus,
Ridetque si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest memento
Componere aequus ; cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio aequore

20

26

30

[ocr errors]

35

40

45

Cum pace delabentis Etruscum

In mare, nunc lapides adesos
Stirpesque raptas et pecus et domus
Volventis una non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,

Cum fera diluvies quietos
Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse Vixi: cras vel atra

Nube polum Pater occupato
Vel sole puro ; non tamen irritum
Quodcunque retro est efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem ; si celeres quatit
Pennas resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo probamque

Pauperiem sine dote quaero.

Non est meum si mugiat Africis ManMalus procellis ad miseras preces

Decurrere, et votis pacisci

Ne Cypriae Tyriaeque merces
Addant avaro divitias mari:
Tunc me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aeyacos tumultus

Aura feret geminusque Pollux.

50

55

60

CARMEN XXX.

Exegi monumentum aere perennius
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere aut innumerabilis

82

CARMINUM LIB. III. CARM. XXX.

10

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam : usque ego postera
Crescam laude recens dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

15

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER QUARTUS.

CARMEN I.

[ocr errors][merged small]

INTERMISSA, Venus, diu
Rursus bella moves ? Parce, precor, precor.

Non sum qualis eram bonae
Sub regno Cinarae. Desine, dulcium

Mater saeva Cupidinum,
Circa lustra decem flectere molibus

Jam durum imperiis : abi
Quo blandae juvenum te revocant preces.

Tem; estivius in domum
Paulli purpureis ales oloribus

Comissabere Maximi,
Si torrere jecur quaeris idoneum:

Namque et nobilis et deceng
Et
pro

sollicitis non tacitus reis Et centum puer artium Late signa feret militiae tuae,

Et quandoque potentior
Largi muneribus riserit aemuli

Albanos prope te lacus
Ponet marmoream sub traße citrea.

Illic plurima naribus
Duces thura, lyraeque et Berecyntiae

15

20

« PoprzedniaDalej »