Hic sponsum vocat, hie auditum scripta relictis. Omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, Hic extremo in Aventino, visendus uterque ; Intervalla vides humane commoda.
Purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet. Festinat calidus mulis gerulisque redemptor, Torquet nunc lapidem,nunc ingens machina tignum, Tristia robustis luctantur funera plaustris,
Hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: I nunc et versus tecum meditare canoros.
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, Rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra : Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos Vis canere et contracta sequi vestigia vatum ? Ingenium sibi quod vacuas desumpsit Athenas, Et studiis annos septem dedit insenuitque Libris et curis, statua taciturnius exit Plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis Verba lyrae motura sonum connectere digner? Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter Alterius sermone meros audiret honores, Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille, Qui minus argutos vexat furor iste poëtas? Carmina compono, hic elegos. "Mirabile visu Caelatumque novem Musis opus!" Adspice primum, Quanto cum fastu, quanto molimine circum- Spectemus vacuam Romanis vatibus aedem! Mox etiam, si forte vacas. sequere et procul audi, Quid ferat et quare sibi nectat uterque coronam. Caedimur et totidem plagis consumimus hostem Lento Samnites ad lumina prima duello. Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? Quis nisi Callimachus ? Si plus adposcere visus, Fit Mimnermus, et optivo cognomine crescit. Multa fero ut placem genus irritabile vatum, Cum scribo et supplex populi suffragia capto; Idem, finitis studiis et mente recepta, Obturem patulas impune legentibus aures. Ridentur mala qui componunt carmina; verum
![[blocks in formation]](https://books.google.pl/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=pl&output=html_text&pg=PA219&img=1&zoom=3&q=editions:ISBN1727449533&cds=1&sig=ACfU3U0h5J7pl5Y-i-T1s5ODeAWc3du1rQ&edge=0&edge=stretch&ci=838,167,40,1251)
Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro, Si taceas, laudant quidquid scripsere beati. At qui legitimum cupiet fecisse poëma
Cum tabulis animum censoris sumet honesti ; Audebit quaecunque parum splendoris habebunt Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur Verba movere loco, quamvis invita recedant Et versentur adhuc intra penetralia Vestae. Obscurata diu populo bonus eruet atque Proferet in lucem speciosa vocabula rerum, Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis Nunc situs informis premit et deserta vetustas; Adsciscet nova quae genitor produxerit usus. Vehemens et liquidus puroque simillimus amni Fundet opes Latiumque beabit divite lingua; Luxuriantia compescet, nimis aspera sano Levabit cultu, virtute carentia tollet, Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur Praetulerim scriptor delirus inersque videri, Dum mea delectent mala me vel denique fallant, Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, Qui se credebat miros audire tragoedos, In vacuo laetus sessor plausorque theatro; Caetera qui vitae servaret munia recto More, bonus sane vicinus, amabilis hospes, Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis Et signo laeso non insanire lagenae, Posset qui rupem et puteum vitare patentem. Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus Expulit helleboro morbum bilemque meraco Et redit ad sese: 66 Pol me occidistis, amici, Non servastis," ait, "cui sic extorta voluptas Et demptus per vim mentis gratissimus error." Nimirum sapere est abjectis utile nugis, Et tempestivum pueris concedere ludum :
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae. Quocirca mecum loquor haec tacitusque recor lor: "Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis. quod quanto plura parasti Tanto plura cupis, nulline faterier audes? Si vulnus tibi monstrata radice vel herba Non fieret levius, fugeres radice vel herba Proficiente nihil curarier. Audieras, cui Rem di donarent illi decedere pravam Stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem ? At si divitiae prudentem reddere possent, Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes Viveret in terris te si quis avarior uno.
Si proprium est quod quis libra mercatur et aere, Quaedam, si credis consultis, mancipat usus; Qui te pascit ager tuus est, et villicus Orbi, Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto Paullatim mercaris agrum fortasse trecentis Aut etiam supra nummorum millibus emptum. Quid refert vivas numerato nuper an olim ? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit jurgia: tamquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas, Sunt qui non habeant, est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
EPISTOLARUM LIB. II. EPIST. 11.
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae deus humanae, mortalis in unum Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. Utar et ex modico quantum res poscet acervo Tollam, nec metuam quid de me judicet heres, Quod non plura datis invenerit ; et tamen idem Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti Discrepet et quantum discordet parcus avaro. Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum Invitus facias neque plura parare labores, Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. Non agimur tumidis velis aquilone secundo; Non tamen adversis aetatem ducimus austris, Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re, Extremi primorum, extremis usque priores. Non es avarus abi; quid, caetera jam simul isto Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani Ambitione? Caret mortis formidine et ira? Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, Nocturnos lemures portentaque Thessala rides? Natales grate numeras? Ignoscis amicis? Lenior et melior fis accedente senecta? Quid te exempta levat spinis de pluribus una? Vivere si recte nescis decede peritis. Lusisti satis, edisti satis atque bibisti; Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas. "
HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poëtis Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim ; Sed non ut placidis coëant immitia, non ut Serpentes avibus geminentur, tigribus agni. Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Assuitur pannus, cum lucus et ara Dianae Et properantis aquae per amoenos ambitus agros, Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus: Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare; quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui: currente rota cur urceus exit?
« PoprzedniaDalej » |