Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, Floribus et vino Genium memorem brevis aevi. Fescennina per hunc inventa licentia morem Versibus alternis opprobria rustica fudit, Libertasque recurrentes accepta per annos Lusit amabiliter, donec jam saevus apertam In rabiem coepit verti jocus et per honestas Ire domos impune minax. Doluere cruento Dente lacessiti; fuit intactis quoque cura Condicione super communi; quin etiam lex Poenaque lata malo quae nollet carmine quemquam Describi; vertere modum, formidine fustis
Ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum victorem cepit et artes
Intulit agresti Latio: sic horridus ille Defluxit numerus Saturnius et grave virus Munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum Manserunt hodieque manent vestigia ruris. Serus enim Graecis admovit acumina chartis, Et post Punica bella quietus quaerere coepit Quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent. Tentavit quoque rem, si digne vertere posset, Et placuit sibi, natura sublimis et acer: Nam spirat tragicum satis et feliciter audet, Sed turpem putat inscite metuitque lituram. Creditur ex medio quia res arcessit habere Sudoris minimum, sed habet comoedia tanto
Sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum Subruit aut reficit. Valeat res ludicra si me
Palma negata macrum, donata reducit opimum. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poëtam,
Quod numero plures, virtute et honore minores, Indocti stolidique et depugnare parati
Si discordet eques, media inter carmina poscunt Aut ursum aut pugiles: his nam plebecula plaudit. Verum equitis quoque jam migravit ab aure voluptas Omnis ad incertos oculos et gaudia vana. Quattuor aut plures aulaea premuntur in horas, Dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae ; Mox trahitur manibus regum fortuna retortis, Esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, Captivum portatur ebur, captiva Corinthus. Si foret in terris rideret Democritus, seu Diversum confusa genus panthera camelo, Sive elephas albus vulgi converteret ora; Spectaret populum ludis attentius ipsis, Ut sibi praebentem mimo spectacula plura; Scriptores autem narrare putaret asello Fabellam surdo. Nam quae pervincere voces Evaluere sonum referunt quem nostra theatra? Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum, Tanto cum strepitu ludi spectantur et artes Divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor Cum stetit in scena concurrit dextera laevae.
Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?
Lana Tarentino violas imitata veneno.
Ac ne forte putes me quae facere ipse recusem
Cum recte tractent alii laudare maligne;
Ille per extentum funem mihi posse videtur Ire poëta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. Verum age et his qui se lectori credere malunt Quam spectatoris fastidia ferre superbi
Curam redde brevem, si munus Apolline dignum Vis complere libris et vatibus addere calcar, Ut studio majore petant Helicona virentem. Multa quidem nobis facimus mala saepe poëtae, Ut vineta egomet caedam mea,) cum tibi librum Sollicito damus aut fesso; quum laedimur unum Si quis amicorum est ausas reprehendere versum;
Cum loca jam recitata revolvimus irrevocati; Cum lamentamur non apparere labores Nostros et tenui deducta poëmata filo;
Cum speramus eo rem venturam ut simul atque Carmina rescieris nos fingere commodus ultro Arcessas, et egere vetes, et scribere cogas.
Sed tamen est operae pretium cognoscere, quales Aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poëtae. Gratus Alexandro regi Magno fuit ille Choerilus, incultis qui versibus et male natis Rettulit acceptos, regale nom sma, Philippos Sed veluti tractata notam labemque remittunt Atramenta, fere scriptores carmine foedo Splendida facta linunt. Idem rex ille poëma Qui tam ridiculum tam care prodigus emit, Edicto vetuit ne quis se praeter Apellen Pingeret, aut alius Lysippo duceret aera Fortis Alexandri vultum simulantia. Quodsi Judicium subtile videndis artibus illud Ab libros et ad haec Musarum dona vocares, Boeotum in crasso jurares aëre natum. At neque dedecorant tua de se judicia atque Munera, quae multa dantis cum laude tulerunt Dilecti tibi Virgilius Variusque poëtae; Nec magis expressi vultus per aënea signa, Quam per vatis opus mores animique virorum Clarorum apparent. Nec sermones ego mallem Repentes per humum quam res componere gestas, Terrarumque situs et flumina dicere, et arces Montibus impositas, et barbara regna, tuisque Auspiciis totum confecta duella per orbem, Claustraque custodem pacis cohibentia Janum, Et formidatam Parthis te principe Romam,
Si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum Carmen majestas recipit tua nec meus audet Rem tentare pudor quam vires ferre recusent. Sedulitas autem stulte quem diligit urget, Praecipue cum se numeris commendat et arte: Discit enim citius meminitque libentius illud
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur. Nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto In pejus vultu proponi cereus usquam, Nec prave factis decorari versibus opto, Ne rubeam pingui donatus munere, et una Cum scriptore meo, capsa porrectus aperta, Deferar in vicum vendentem thus et odores Et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
FLORE, bono claroque fidelis amice Neroni, Si quis forte velit puerum tibi vendere natum Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: "Hic et Candidus et talos a vertice pulcher ad imos Fiet eritque tuus nummorum millibus octo, Verna ministeriis ad nutus aptus heriles, Litterulis Graecis imbutus, idoneus arti Cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda; Quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti: Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo Laudat venales qui vult extrudere merces. Res urget me nulla meo sum pauper in aere. Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me Quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit, In scalis latuit metuens pendentis habenae. Des nummos, excepta nihil te si fuga laedat;" Ille ferat pretium poenae securus, opinor; Prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex: Insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi Talibus officiis prope mancum, ne mea saevus Jurgares ad te quod epistola nulla rediret. Quid tum profeci mecum facientia jura
Si tamen attentas? Quereris super hoc etiam, quod Exspectata tibi non mittam carmina mendax. Luculli miles collecta viatica multis
Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem Perdiderat ; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti Iratus ariter, jejunis dentibus acer,
Praesidium regale loco dejecit, ut aiunt, Summe munito et multarum divite rerum. Clarus ob id factum donis ornatur honestis, Accipit et bis dena super sestertia nummum. Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor Nescio quod cupiens, hortari coepit eundem Verbis quae timido quoque possent addere mentem: "I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, Grandia laturus meritorum praemia. Quid stas ?" Post haec ille catus, quantumvis rusticus: "Thit, Ibit eo quo vis qui zonam perdidit," inquit. Romae nutriri mihi contigit atque doceri Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles. Adjecere bonae paullo plus artis Athenae, Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum, Atque inter silvas Academi quaerere verum. Dura sed emovere loco me tempora grato, Civilisque rudem belli tulit aestus in arma Caesaris Augusti non responsura lacertis. Unde simul primum me dimisere Philippi, Decisis humilem pennis inopemque paterni Et laris et fundi, paupertas impulit audax, Ut versus facerem; sed quod non desit habentem Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae, Ni melius dormire putem quam scribere versus ? Singula de nobis anni praedantur euntes : Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum ; Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis? Denique non omnes eadem mirantur amantque : Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
![[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]](https://books.google.pl/books/content?id=6HhfAAAAMAAJ&hl=pl&output=html_text&pg=PA218&img=1&zoom=3&q=editions:ISBN1727449533&cds=1&sig=ACfU3U1i6wMudb3_JDGJ5Jb7iHYcJ2TSkA&edge=0&edge=stretch&ci=851,167,34,1127)
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,
Poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? quid non dem ? renuis tu quod jubet alter;
Quod petis id sane est invisum acidumque duobus. Praeter caetera, me Romaene poëmata censes
Scribere posse inter tot curas totque labores?
« PoprzedniaDalej » |