Obrazy na stronie
PDF
ePub

Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque ;
Sic me servavit Apollo.

Undique concursus.

SATIRA X.

NEMPE incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est

Ut non hoc fateatur ? At idem quod sale multc

Urbem defricuit charta laudatur eadem.

Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic

5

Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.

Ergo non satis est risu diducere rictum

Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus).

Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures;
Et sermone opus est modo tristi saepe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri

Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi scripta quibus comoedia prisca viris est
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
"At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis
Miscuit." O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum Rhodio quod Pitholeonti
Contigit? "At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est."
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

10

15

20

25

30

Post mediam noctem visus cum somnia vera:
"In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas."
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos

Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante cibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque.
Ambustum propriis? Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Scripturus, neque te ut miretur turba labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

Non ego: nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax
Contemtis aliis explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque !
Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque
Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sint qualiacunque,
Arridere velim, doliturus si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

SATIRAR UM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

"SUNT quibus in satıra videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera quidquid
Composui pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam praescribe." "Quiescas." "Ne faciam, inquis, s "Aio." "Peream male si non

Omnino versus ?"

66

"Ter uncti

Optimum erat: verum nequeo dormire."
Transnanto Tiberim somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut si tantus amor scribendi te rapit aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus." Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi."
"Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadem ut sapiens Lucilius." "Haud mihi deero
Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem,
Cui male si palpere recalcitrat undique tutus."
"Quanto rectius hoc quam tristi laedere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,

10

15

90

[blocks in formation]

Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!"
"Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti numerusque lucernis.
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia me pedibus delectat claudere verba
Lucili ritu nostrûm melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris, neque si male cesserat unquam
Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps:
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,
Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro
Quemquam animantem et me veluti custodiet ensis
Vagina tectus; quem cur distringere coner
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille
Qui me commorit,- melius non tangere! clamo;
Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam,
Canidia Albuti quibus est inimica venenum,
Grande malum Turius, si quid se judice certes.
Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens, sic collige mecum :
Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti
Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum,
Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos;
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus

Exspectat seu Mors atris circumvolat alis,

66

Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul,
Quisquis erit vitae scribam color." "O puer, ut sis
Vitalis metuo et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat." Quid, cum est Lucilius ausus

66

40

45

50

55

64

« PoprzedniaDalej »