QUI fit, Maecenas, ut nemo quam sibi sortem Seu ratio dederit seu fors objecerit illa Contentus vivat, laudet diversa sequentes? "O fortunati mercatores!" gravis annis Miles ait multo jam fractus membra labore. Contra mercator, navem jactantibus Austris: "Militia est potior. Quid enim, concurritur: horae Momento cita mors venit aut victoria laeta." Agricolam laudat juris legumque peritus, Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat. Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est Solos felices viventes clamat in urbe.
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis Deus, "En ego," dicat, "Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles, Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus: Eia! Quid statis?" nolint. Atqui licet esse beatis. Quid causae est merito quin illis Juppiter ambas Iratus buccas inflet, neque se fore posthac Tam facilem dicat votis ut praebeat aurem ?
Praeterea ne sic, ut qui jocularia, ridens Percurram (quamquam ridentem dicere verum Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima); Sed tamen amoto quaeramus seria ludo. Ille gravem duro terram qui vertit aratro, Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, quum sibi sint congesta cibaria: sicut Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo, Quem struit haud ignara ac non incauta futuri. Quae, simul inversum contristat Aquarius annum, Non usquam prorepit, et illis utitur ante Quaesitis sapiens; quum te neque fervidus aestus Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum, Nil obstet tibi dum ne sit te ditior alter.
Quid juvat immensum te argenti pondus et auri Furtim defossa timidum deponere terra?
"Quod si comminuas vilem redigatur ad assem."
At ni id fit quid habet pulchri constructus acervus ? Milia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam Qui nil portarit. Vel dic quid referat intra Naturae fines viventi, jugera centum an Mille aret?
"At suave est ex magno tollere acervo.' Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ? Ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna, Vel cyatho, et dicas, "Magno de flumine malim Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere." Plenior ut si quos delectet opia justo Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer. At qui tantuli eget quanto est opus is neque limo. Turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. At bona pars hominum decepta cupidine falso,
"Nil satis est," inquit; "quia tanti quantum habeas sis."
Quid facias illi? Jubeas miserum esse libenter Quatenus id facit; ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces Sic solitus: "Populus me sibilat; at mihi plaudo Ipse domi simul ac nummos contemplor in arca." Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina . . . . Quid rides? mutato nomine de te Fabula narratur: congestis undique saccis Indormis inhians et tamquam parcere sacris Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum ? Panis ematur, olus, vini sextarius, adde Quis humana sibi doleat natura negatis. An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. "At si condoluit tentatum frigore corpus, Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui Adsideat, fomenta paret, medicum roget ut te Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis." Non uxor salvum te vult, non filius; omnes Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. Miraris, quum tu argento post omnia ponas, Si nemo praestet quem non merearis amorem ? An si cognatos, nullo natura labore
Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, Infelix operam perdas ? ut si quis asellum In Campo doceat parentem currere frenis. Denique sit finis quaerendi, quumque habeas plus Pauperiem metuas minus et finire laborem Incipias, parto quod avebas, ne facias quod Ummidius quidam; non longa est fabula: dives Ut metiretur nummos; ita sordidus ut se Non unquam servo melius vestiret; adusque Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret metuebat. At hunc liberta securi Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
"Quid mi igitur suades? ut vivam Maenius? aut sic Ut Nomentanus?" Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego avarum Quum veto te fieri vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus, sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum./ Illuc unde abii redeo, nemo ut avarus Se probet ac potius laudet diversa sequentes, (Quodque aliena capella gerat distentius uber Tabescat, neque se majori pauperiorum
Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret. Sic festinanti semper locupletior obstat,
Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum Praeteritum temnens extremos inter euntem. Inde fit ut raro qui se vixisse beatum Dicat, et exacto contentus tempore vita Cedat uti conviva satur, reperire queamus. Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi Compilasse putes, verbum non amplius addam.
AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolae, Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne Maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse Dicatur metuens, inopi dare nolit amico
Frigus quo duramque famem propellere possit. Hunc si perconteris avi cur atque parentis Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, Omnia conductis coëmens obsonia nummis, Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis, Dives agris, dives positis in fenore nummis : Quinas hic capiti mercedes exsecat atque Quanto perditior quisque est tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili Sub patribus duris tironum. Maxime, quis non, Juppiter! exclamat simul atque audivit? At in se Pro quaestu sumptum facit hic. Vix credere possis Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille Terenti Fabula quem miserum gnato vixisse fugato Inducit non se pejus cruciaverit atque hic.
Si quis nunc quaerat, Quo res haec pertinet? illuc : Dum vitant stulti vitia in contraria currunt. Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui Inguen ad obscoenum subductis usque facetus; Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.
Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas Quarum subsuta talos tegat instita veste;
Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. Quidam notus homo cum exiret fornice, "Macte Virtute esto," inquit sententia dia Catonis. Nam simul ac venas inflavit tetra libido
Huc juvenes acquum est descendere, non alienas Permolere uxores. "Nolim laudarier," inquit, "Sic me," mirator cunni Cupiennius albi. Audire est operae pretium, procedere recte Qui moechos non vultis, ut omni parte laborent; Utque illis multo corrupta dolore voluptas, Atque haec rara, cadat dura inter saepe pericla. Hic se praecipitem tecto dedit; ille flagellis Ad mortem caesus; fugiens hic decidit acrem Praedonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos; Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud Accidit, ut quidam testes caudamque salacem Demeteret ferro. Jure omnes; Galba negabat. Tutior at quanto merx est in classe secunda, Libertinarum dico, Sallustius in quas
Non minus insanit quam qui moechatur. At hic si Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno, Hoc amat et laudat: "Matronam nullam ego tango." Ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
« PoprzedniaDalej » |