Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hostiliumque navium portu latent
Puppes sinistrorsum citae.
Io Triumphe, tu moraris aureos
Currus et intactas boves?

Io Triumphe, nec Jugurthino parem
Bello reportasti ducem,

Neque Africanum, cui super Karthaginem
Virtus sepulcrum condidit.

Terra marique victus hostis punico

Lugubre mutavit sagum.

Aut ille centum nobilem Cretam urbibus

Ventis iturus non suis,

Exercitatas aut petit Syrtes Noto,

Aut fertur incerto mari.

Capaciores affer huc, puer, scyphos
Et Chia vina aut Lesbia,

Vel, quod fluentem nauseam coërceat,
Metire nobis Caecubum:

Curam metumque Caesaris rerum juvat
Dulci Lyaeo solvere.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PETTI, nihil me sicut antea juvat
Scribere versiculos amore percussum gravi,
Amore qui me praeter omnes expetit
Mollibus in pueris aut in puellis urere.
Hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.

Heu me, per

Urbem

[ocr errors]

nam pudet tanti mali Fabula quanta fui! Conviviorum et poenitet;

In quis amantem et languor et silentium

Arguit et latere petitus imo spiritus. Contrane lucrum nil valere candidum

Pauperis ingenium? querebar applorans tibi, Simul calentis inverecundus deus

Fervidiore mero arcana promorat loco.

Quodsi meis inaestuat praecordiis

Libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat Fomenta vulnus nil malum levantia,

Desinet imparibus certare summotus pudor. Ubi haec se verus te palam laudaveram,

Jussus abire domum ferebar incerto pede.

5

10

15

20

Ad non amicos heu mihi postes et heu
Limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
Nunc gloriantis quamlibet mulierculam
Vincere mollitie amor Lycisci me tenet,
Unde expedire non amicorum queant
Libera consilia nec contumeliae graves,
Sed alius ardor aut puellae candidae

Aut teretis pueri longam renodantis comam.

25

CARMEN XII.

QUID tibi vis, mulier nigris dignissima barris?
Munera quid mihi, quidve tabellas

Mittis nec firmo juveni neque naris obesae?
Namque sagacius unus odoror,

Polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,
Quam canis acer ubi lateat sus.

Qui sudor vietis et quam malus undique membris
Crescit odor, cum pene soluto

Indomitam properat rabiem sedare; neque illi
Jam manet humida creta colorque

Stercore fucatus crocodili, jamque subando
Tenta cubilia tectaque rumpit!

ad unum

Vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:
Inachia langues minus ac me;
Inachiam ter nocte potes, mihi semper
Mollis opus. Pereat male quae te
Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,
Cum mihi Cous adesset Amyntas,
Cujus in indomito constantior inguine nervus
Quam nova collibus arbor inhaeret.
Muricibus Tyriis iteratae vellera lanae
Cui properabantur? Tibi nempe,
Ne foret aequales inter conviva, magis quem
Diligeret mulier sua quam te.

5

10

15

20

O ego non felix, quam tu fugis ut pavet acres
Agna lupos capreaeque leones!

CARMEN XIII.

HORRIDA tempestas caelum contraxit et imbres
Nivesque deducunt Jovem; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant: rapiamus, amici,
Occasionem de die, dumque virent genua
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.

Tu vina Torquato move consule pressa meo.
Cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
Reducet in sedem vice. Nunc et Achaemenio
Perfundi nardo juvat et fide Cyllenea
Levare diris pectora sollicitudinibus ;
Nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
Invicte, mortalis dea nate puer Thetide,
Te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi

Findunt Scamandri flumina lubricus et Simoïs,

Unde tibi reditum certo subtemine Parcae

Rupere, nec mater domum caerula te revehet.
Illic omne malum vino cantuque levato,
Deformis aegrimoniae dulcibus alloquiis.

CARMEN XIV.

MOLLIS inertia cur tantam diffuderit imis

Oblivionem sensibus,

Pocula Lethaeos ut si ducentia somnos

Arente fauce traxerim,

26

5

10

15

Candide Maecenas, occidis saepe rogando:
Deus, deus nam me vetat

Inceptos, olim promissum carmen, iambos
Ad umbilicum adducere.

Non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo

Anacreonta Teïum,

Qui persaepe cava testudine flevit amorem
Non elaboratum ad pedem.

Ureris ipse miser: quodsi non pulchrior ignis
Accendit obsessam Ilion,

Gaude sorte tua; me libertina neque uno
Contenta Phryne macerat.

CARMEN XV.

Nox erat et caelo fulgebat luna sereno
Inter minora sidera,

Cum tu magnorum numen laesura deorum

In verba jurabas mea,

Artius atque hedera procera adstringitur ilex,
Lentis adhaerens brachiis:

Dum pecori lupus et nautis infestus Orion

Turbaret hibernum mare,

Intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,

Fore hunc amorem mutuum.

O dolitura mea multum virtute Neaera!
Nam si quid in Flacco viri est,

Non feret assiduas potiori te dare noctes,

Et quaeret iratus parem,

5

10

10

Nec semel offensae cedet constantia formae,

15

Si certus intrarit dolor.

Et tu, quicunque es felicior atque meo nunc
Superbus incedis malo,

Sis pecore et multa dives tellure licebit

Tibique Pactolus fluat,

20

« PoprzedniaDalej »