Obrazy na stronie
PDF
ePub

Labitur ripa Jove non probante uxorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum

Quo graves Persae melius perirent;
Audiet pugnas vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi
Juppiter? Tandem venias precamur
Nube candentes humeros amictus,
Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens,

Quam Jocus circum volat et Cupido;
Sive neglectum genus et nepotes
Respicis auctor,

Heu nimis longo satiate ludo,

Quem juvat clamor galeaeque leves

Acer et Mauri peditis cruentum
Voltus in hostem;

Sive mutata juvenem figura
Ales in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor:

Serus in caelum redeas diuque
Laetus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura

Tollat: hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps,

Neu sinas Medos equitare inultos
Te duce, Caesar.

[blocks in formation]

CARMEN III.

SIC te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae lucida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis praeter Iapyga:
Navis, quae tibi creditum
Debes Virgilium finibus Atticis
Reddas incolumem precor,
Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat qui fragilem truci

Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti
Quo non arbiter Hadriae

Major tollere seu ponere volt freta.
Quem Mortis timuit gradum
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum et
Infames scopulos Acroceraunia?
Nequicquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per

Audax Iapeti genus

vetitum nefas.

Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo

Subductum macies et nova febrium
Terris incubuit cohors,

Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.

[blocks in formation]

Expertus vacuum Daedalus aëra
Pennis non homini datis ;
Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est;
Caelum ipsum petimus stultitia neque
Per nostrum patimur scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.

335

40

CARMEN IV.

VITUR acris hiems grata vice veris et Favoni, rahuntque siccas machinae carinas,

neque jam stabulis gaudet pecus aut arator igni ; Tec prata canis albicant pruinis.

à Cytherea choros ducit Venus imminente Luna, unctaeque Nymphis Gratiae decentes

erno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum Volcanus ardens urit officinas.

ne decet aut viridi nitidum caput impedire myrto ut flore terrae quem ferunt solutae.

c et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, Seu poscat agnam sive malit haedum.

lida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
Regumque turres.
O beate Sesti,

5

10

ae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15 am te premet nox fabulaeque Manes

domus exilis Plutonia: quo simul mearis,

Tec regna vini sortiere talis

> tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus Tunc omnis et mox virgines tepebunt.

20

20

1*

CARMEN V.

QUIS multa gracilis té puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam

Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit et aspera

Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens

Qui nunc te fruitur credulus aurea;

Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat nescius aurae

Fallacis. Miseri quibus

Intentata nites! Me tabula sacer

Votiva paries indicat uvida

Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

CARMEN VI.

SCRIBERIS Vario fortis et hostium

Victor Maeonii carminis alite,

Quam rem cunque ferox navibus aut equis
Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii
Nec cursus duplicis per mare Ulixei

Nec saevam Pelopis domum

Conamur tenues grandia, dum pudor
Imbellisque lyrae Musa potens vetat

5

10

15

5

10

Laudes egregii Caesaris et tuas
Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit aut pulvere Troico
Nigrum Merionen aut ope Palladis
Tydiden superis parem?

Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur
Non praeter solitum leves.

CARMEN VII.

15

20

DABUNT alii claram Rhodon aut Mytilenen ut Epheson bimarisve Corinthi

enia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos nsignes aut Thessala Tempe.

t quibus unum opus est intactae Palladis urbem armine perpetuo celebrare et

lique decerptam fronti praeponere olivam. 'lurimus in Junonis honorem

cum dicit equis Argos ditesque Mycenas. le nec tam patiens Lacedaemon

tam Larissae percussit campus opimae, uam domus Albuneae resonantis praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda Tobilibus pomaria rivis.

-us ut obscuro deterget nubila caelo Saepe Notus neque parturit imbres petuo, sic tu sapiens finire memento ristitiam vitaeque labores

lli, Plance, mero, seu te fulgentia signis Castra tenent, seu densa tenebit

uris umbra tui. Teucer Salamina patremque Cum fugeret tamen uda Lyaeo

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »