Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus, et sepulcri
Immemor struis domos

Marisque Baiis obstrepentis urges
Summovere litora,

Parum locuples continente ripa.
Quid, quod usque proximos
Revellis agri terminos et ultra
Limites clientium

Salis avarus? Pellitur paternos
In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos;

Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? Aequa tellus
Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci

Callidum Promethea

Revexit auro captus.

Hic superbum

Tantalum atque Tantali

Genus coërcet; hic levare functum
Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

[blocks in formation]

CARMEN XIX. 8

BACCHUM in remotis carmina rupibus
Vidi docentem-credite posteri-
Nymphasque discentes et aures
Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur. Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso!

5

pervicaces est mihi Thyiadas
que fontem lactis et uberes
ntare rivos, atque truncis
Lapsa cavis iterare mella;
t beatae conjugis additum
s honorem tectaque Penthei
jecta non leni ruina,
Thracis et exitium Lycurgi.
ectis amnes, tu mare barbarum,
paratis uvidus in jugis
do coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines:
cum parentis regna per arduum
-s Gigantum scanderet impia,
oetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;
quam choreis aptior et jocis
que dictus non sat idoneus
gnae ferebaris: sed idem
Pacis eras mediusque belli.
lit insons Cerberus aureo
I decorum, leniter atterens
dam, et recedentis trilingui
Dre pedes tetigitque crura.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

50

CARMINUM LIB. II. CARM. XX.

Jam jam residunt cruribus asperae
Pelles, et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves
Per digitos humerosque plumae.
Jam Daedaleo ocior Icaro
Visam gementis litora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor.
Absint inani funere neniae
Luctusque turpes et querimoniae ;
Compesce clamorem ac sepulcri
Mitte supervacuos honores.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER TERTIUS.

CARMEN I.

profanum vulgus et arceo;
te linguis carmina non prius
udita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.

um timendorum in proprios greges,
es in ipsos imperium est Jovis
ari Giganteo triumpho,
Cuncta supercilio moventis.
ut viro vir latius ordinet
usta sulcis, hic generosior
escendat in Campum petitor,
Moribus hic meliorque fama
cendat, illi turba clientium
major: aequa lege Necessitas
Ortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen.
rictus ensis cui super impia
ice pendet non Siculae dapes
ulcem elaborabunt saporem,
Non avium citharaeque cantus
num reducent. Somnus agrestium
Is virorum non humiles domos
astidit umbrosamque ripam,
Non Zephyris agitata Tempe.

5

10

15

20

52

Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,

Nec saevus Arcturi cadentis
Impetus aut orientis Haedi,

Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas
Culpante nunc torrentia agros
Sidera nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt
Jactis in altum molibus; huc frequens
Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae
Fastidiosus. Sed Timor et Minae
Scandunt eodem quo dominus, neque
Decedit aerata triremi, et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior

Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum,
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium?
Cur valle permutem Sabina
Divitias operosiores?

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »