Obrazy na stronie
PDF
ePub

Aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
Perdiderat; post hoc vehemens lupus et sibi et hosti
Iratus pariter, jejunis dentibus acer,
Praesidium regale loco dejecit, ut aiunt,
Summe munito et multarum divite rerum.
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,
Accipit et bis dena super sestertia nummum.
Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
Nescio quod cupiens, hortari coepit eundem
Verbis quae timido quoque possent addere mentem :
"I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
Grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?"
Post haec ille catus, quantumvis rusticus: "Ibit,
Ibit eo quo vis qui zonam perdidit," inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles.
Adjecere bonae paullo plus artis Athenae,
Scilicet ut vellem curvo dignoscere rectum,
Atque inter silvas Academi quaerere verum.
Dura sed emovere loco me tempora grato,
Civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis inopemque paterni
Et laris et fundi, paupertas impulit audax,
Ut versus facerem; sed quod non desit habentem
Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae,
Ni melius dormire putem quam scribere versus ?
Singula de nobis anni praedantur euntes :
Eripuere jocos, venerem, convivia, ludum;
Tendunt extorquere poëmata: quid faciam vis?
Denique non omnes eadem mirantur amantque :
Carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
Ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
Tres mihi convivae prope dissentire videntur,

Poscentes vario multum diversa palato.
Quid dem? quid non dem? renuis tu quod jubet alter;
Quod petis id sane est invisum acidumque duobus.

Praeter caetera, me Romaene poëmata censeș

Scribere posse inter tot curas totque labores ?

30

35

40

45

50

55

60

65

sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
nibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
extremo in Aventino, visendus uterque;
ervalla vides humane commoda. Verum
ae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.
tinat calidus mulis gerulisque redemptor,
quet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
stia robustis luctantur funera plaustris,
e rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus :
inc et versus tecum meditare canoros.

iptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
e cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
me inter strepitus nocturnos atque diurnos
canere et contracta sequi vestigia vatum ?
genium sibi quod vacuas desumpsit Athenas,
studiis anno septem dedit insenuitque
ris et curis, statua taciturnius exit
rumque et risu populum quatit: hic ego rerum
actibus in mediis et tempestatibus urbis
rba lyrae motura sonum connectere digner ?
ater erat Romae consulti rhetor, ut alter
terius sermone meros audiret honores,
acchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille,
i minus argutos vexat furor iste poëtas?
rmina compono, hic elegos. "Mirabile visu
elatumque novem Musis opus!" Adspice primum,
anto cum fastu, quanto molimine circum-
ectemus vacuam Romanis vatibus aedem!
ox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
id ferat et quare sibi nectat uterque coronam.
edimur et totidem plagis consumimus hostem
nto Samnites ad lumina prima duello.
scedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis ?
is nisi Callimachus? Si plus adposcere visus,
t Mimnermus, et optivo cognomine crescit.
ulta fero ut placem genus irritabile vatum,
am scribo et supplex populi suffragia capto;
em, finitis studiis et mente recepta,
oturem patulas impune legentibus aures.
dentur mala qui componunt carmina; verum

70

75

80

85

90

95

100

105

Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma
Cum tabulis animum censoris sumet honesti;
Audebit quaecunque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit et deserta vetustas;
Adsciscet nova quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro;
Caetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae,

Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese: "Pol me occidistis, amici,
Non servastis," ait, " cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error."
Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum;
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor :
" Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,

110

115

120

125

130

135

140

145

rrares medicis: quod quanto plura parasti
nto plura cupis, nulline faterier audes ?
vulnus tibi monstrata radice vel herba
n fieret levius, fugeres radice vel herba
Oficiente nihil curarier. Audieras, cui
m di donarent illi decedere pravam
altitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
enior es, tamen uteris monitoribus isdem ?
si divitiae prudentem reddere possent,
cupidum timidumque minus te, nempe ruberes
veret in terris te si quis avarior uno.
proprium est quod quis libra mercatur et aere,
aedam, si credis consultis, mancipat usus;
i te pascit ager tuus est, et villicus Orbi,
m segetes occat tibi mox frumenta daturas,
dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
llos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Lullatim mercaris agrum fortasse trecentis
at etiam supra nummorum millibus emptum.
id refert vivas numerato nuper an olim ?
mptor Aricini quondam Veientis et arvi
aptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
b noctem gelidam lignis calefactat aënum;
d vocat usque suum, qua populus adsita certis
mitibus vicina refugit jurgia: tamquam
t proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
anc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
rmutet dominos et cedat in altera jura.
c quia perpetuus nulli datur usus, et heres
eredem alterius velut unda supervenit undam,
uid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
altibus adjecti Lucani, si metit Orcus
randia cum parvis, non exorabilis auro ?
emmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
rgentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
ant qui non habeant, est qui non curat habere.
ur alter fratrum cessare et ludere et ungi
raeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
ives et importunus ad umbram lucis ab ortu
ilvestrem flammis et ferro mitiget agrum,

150

155

160

165

170

175

180

185 222

EPISTOLARUM LIB. II. EPIST. П.

Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico quantum res poscet acervo
Tollam, nec metuam quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum
Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo;
Non tamen adversis aetatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi; quid, caetera jam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
Nocturnos lemures portentaque Thessala rides ?

Natales grate numeras ? Ignoscis amicis ?

190

195

200

205

210

Lenior et melior fis accedente senecta?

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »