Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristes affatus amicos:

Quo nos cunque feret melior fortuna parente
Ibimus, o socii comitesque.

Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;
Certus enim promisit Apollo

Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
O fortes pejoraque passi

Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus aequor.

25

3309

CARMEN VIII.

LYDIA, dic, per omnes

Te deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere; cur apricum

Oderit campum patiens pulveris atque solis?
Cur neque militaris

Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis
Temperat ora frenis?

Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum
Sanguine viperino

Cautius vitat, neque jam livida gestat armis

Brachia saepe disco,

Saepe trans finem jaculo nobilis expedito ?
Quid latet, ut marinae

Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Trojae
Funera ne virilis

Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?

[blocks in formation]

CARMEN IX.

VIDES ut alta stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvae laborantes geluque

Flumina constiterint acuto.
Dissolve frigus ligna super foco
Large reponens, atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,

O thaliarche, merum diota. Permitte divis cetera, qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes nec cupressi

Nec veteres agitantur orni.

Quid sit futurum cras fuge quaerere, et

Quem Fors dierum cunque dabit lucro

Appone, nec dulces amores

Sperne puer neque tu choreas,

Donec virenti canities abest

Morosa. Nunc et campus et areae
Lenesque sub noctem susurri
Composita repetantur hora;

Nunc et latentis proditor intimo
Gratus puellae risus ab angulo,
Pignusque dereptum lacertis
Aut digito male pertinaci.

CARMEN X.

MERCURI facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum

5

10

15

20

Voce formasti catus et decorae
More palaestrae,

Te canam magni Jovis et deorum
Nuntium curvaeque lyrae parentem,
Callidum quidquid placuit jocoso
Condere furto.

Te boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra
Risit Apollo.

Quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto

Thessalosque ignes et iniqua Trojae
Castra fefellit.

Tu pias laetis animas reponis
Sedibus virgaque levem coërces
Aurea turbam, superis deorum
Gratus et imis.

CARMEN XI.

[blocks in formation]

tibi

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem
Finem di dederint, Leuconoë, nec Babylonios
Tentaris numeros. Ut melius quidquid erit pati,
Seu plures hiemes seu tribuit Juppiter ultimam,
Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum. Sapias, vina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur fugerit invida
Aetas: carpe diem quam minimum credula postero.

5

CARMEN XII.

QUEM virum aut heroa lyra vel acri
Tibia sumis celebrare, Clio,
Quem deum? Cujus recinet jocosa
Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris
Aut super Pindo, gelidove in Haemo
Unde vocalem temere insecutae
Orphea silvae

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus ?

Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum
Temperat horis?

Unde nil majus generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.

Proeliis audax, neque te silebo
Liber et saevis inimica Virgo
Beluis nec te, metuende certa
Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,
Et minax, quod sic voluere, ponto
Unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos

[blocks in formation]

Tarquini fasces dubito, an Catonis
Nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno
Gratus insigni referam Camena
Fabriciumque.

Hunc et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto
Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo,
Fama Marcelli; micat inter omnes
Julium sidus velut inter ignes
Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo
Caesare regnes.

Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho
Sive subjectos Orientis orae

Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem ;
Tu gravi curru quaties Olympum,

Tu parum castis inimica mittes
Fulmina lucis.

CARMEN XIII.

CUм tu, Lydia, Telephi Cervicem roseam, cerea Telephi Laudas brachia vae meum Fervens difficili bile tumet jecur. Tunc nec mens mihi nec color

Certa sede manet, humor et in genas

5

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »