Obrazy na stronie
PDF
ePub

long ere now establisht, the penalties also of men suffering in purgatory were discharged." Thomas Aquinas completed this Theory.18 Accordingly religious foundations and monasteries

III. Decretal. Greg. lib. v. tit. 39, c. 28: Quantumcunque se quis juramento praestito, quod Ecclesiae mandato pareret, humiliare curaverit, quantacunque poenitentiae signa praecesserint; si tamen morte praeventus absolutionis non potuerit beneficium obtinere; quamvis absolutus apud Deum fuisse credatur: nondum tamen habendus est apud Ecclesiam absolutus. Potest tamen et debet ei Ecclesiae beneficio subveniri, sic ut, si de ipsius viventis poenitentia per evidentia signa constiterit, defuncto etiam absolutionis beneficium impendatur. cf. Henricus Hostiensis below note 17.

17 Alex. Halesius P. iv. qu. 23, art. 2, membr. 5: Probabiliter et verissime praesumitur, quod illis, qui sunt in purgatorio, potest Pontifex facere indulgentias. Nota tamen, quod plura requiruntur ad hoc, quod debito modo fiat indulgentia: scil. potestas clavium ex parte conferentis; ex parte ejus, cui confertur, caritas, credulitas, devotio; inter utrumque causa et modus -Potest ergo dici, quod illis, qui sunt in purgatorio, possunt fieri relaxationes secundum conditiones praedictas per modum suffragii sive impetrationis, non per modum judiciariae absolutionis sive commutationis. Thus also Bonaventura in Sent. lib. iv. dist. xx. qu. 5: per modum deprecationis s. suffragii, on the contrary the canon-lawyer Henricus de Segusio (Cardinal and Episc. Hostiensis 1271) in his Summa utriusque juris (Aurea summa Hostiensis) tit. de remissionibus c. 6: Vivis tantum prosunt (remissiones), non mortuis. Sicut enim membrum corporale putridum vel resecatum vel mortuum non potest nutriri vel vivificari cibo corporali, sic nec membrum spirituale corporis Christi cibo spirituali: licet alia suffragia Ecclesiae mortuis prosint, quia caritas sola prodest in purgatorio sed potestas clavium non habet ibi locum. Nec obstat, quod Ecclesia solvit et ligat post mortem : quia ibi fit absolutio ad consolationem vivorum, et absolvitur mortuus, i.e. antequam moreretur, absolutus fuisse per contritionem monstratur, vel declarat Ecclesia, quod omnes pro excommunicato mortuo libere orent. cf. Thomas suppl. p. iii. qu. 71, art. 10, below note 18.

18 Thomas in Summa suppl. p. iii. qu. 25, (i.e. Comm. in Sent. lib. iv. dist. 20, qu. 1, art. 3) art. 1: Indulgentiae valent et quantum ad forum Ecclesiae, et quantum ad judicium Dei, ad remissionem poenae residuae post contritionem et absolutionem et confessionem, sive sit injuncta sive non. Ratio autem, quare valere possunt, est unitas corporis mystici, in qua multi in operibus poenitentiae supererogaverunt ad mensuram debitorum suorum, et multas etiam tribulationes injustas sustinuerunt patienter, per quas multitudo poenarum poterat expiari, si eis deberetur. Quorum meritorum tanta est copia, quod omnem poenam debitam nunc viventibus excedunt, et praecipue propter meritum Christi: quod etsi in sacramentis operatur, non tamen efficacia ejus in sacramentis includitur, sed sua infinitate excedit efficaciam Dictum est autem supra, quod unus pro alio satis

sacramentorum.

facere potest. Sancti autem, in quibus superabundantia operum satisfactionis invenitur, non determinate pro isto, qui remissione indiget, hujusmodi opera fecerunt (alias absque omni indulgentia remissionem consequeretur), sed communiter pro tota Ecclesia: sicut Apostolus ait, se adimplere ea quae desunt passionum Christi in corpore suo pro Ecclesia, ad quam scribit Col. 1. (v. 24): et sic praedicta merita sunt communia totius Ecclesiae. Ea autem, quae sunt alicujus multitudinis communia, distribuuntur singulis de multitudine, secundum arbitrium ejus, qui multitudini praeest. Unde sicut aliquis consequeretur remissionem poenae, si alius pro eo satisfecisset: ita si sibi satisfactio alterius per eum qui potest distribuatur. Art. 2. Utrum indulgentiae tantum valeant quantum pronunciantur? Circa hoc est mutiplex opinio. Quidam enim dicunt, quod hujusmodi indulgentiae non tantum valent, quantum praedicantur: sed unicuique tantum valent, quantum fides et devotio sua exigit. Sed dicunt, quod Ecclesia ad hoc ita pronunciat, ut quadam pia fraude homines ad bene faciendum alliciat: sicut mater, quae promittens filio pomum, ipsum ad ambulandum provocat. Sed hoc videtur esse valde periculosum dicere etc.-Et ideo alii (Albertus M. lib. iv. dist. 20. art. 17 see above note 15) dixerunt, quod tantum valent quantum pronunciantur, secundum justam aestimationem, non tamen dantis indulgentiam,-aut-recipientis, sed secundum justam aestimationem, quae justa est secundum judicium bonorum, pensata conditione personae, et utilitate, et necessitate Ecclesiae: quia uno tempore Ecclesia plus indiget, quam alio. Sed haec etiam opinio stare non potest, ut videtur. Primo quia secunduin hoc indulgentiae non valerent ad remissionem, sed magis ad commutationem quandam. Et praeterea praedicatio Ecclesiae a mendacio non excusaretur: cum quandoque indulgentia praedicetur longe major, quam justa aestimatio possit requirere, omnibus praedictis conditionibus pensatis.-Et ideo aliter dicendum est, quod quantitas effectus sequitur quantitatem suae causae. Causa autem remissionis poenae in indulgentiis non est nisi abundantia meritorum Ecclesiae, quae se habet sufficienter ad totam poenam expiandam: non autem causa remissionis effectiva est vel devotio, vel labor, vel datum recipientis indulgentiam, aut causa, pro qua fit indulgentia. Unde non oportet ad aliquid horum proportionare quantitatem remissionis, sed ad merita Ecclesiae, quae semper abundant: et ideo secundum quod applicantur ad istum, secundum hoc remissionem consequitur. Ad hoc autem, quod applicentur isti, requiritur auctoritas dispensandi hujusmodi thesaurum, et unio ejus, cui dispensatur, ad eum, qui merebatur (quod fit per caritatem), et ratio dispensationis, secundum quam salvetur intentio illorum, qui opera meritoria fecerunt.— Unde quaecunque causa adsit, quae in utilitatem Ecclesiae et honorem Dei vergat, sufficiens est ratio indulgentias faciendi. Et ideo secundum alios dicendum, quod indulgentiae simpliciter tantum valent, quantum praedicantur, dummodo ex parte dantis sit auctoritas, et ex parte recipientis caritas, et ex parte causae pietas, quae comprehendit honorem Dei et proximi utilitatem. Nec in hoc fit nimis magnum forum de misericordia Dei, ut quidam (Albertus M. 1. c.) dicunt, nec divinae justitiae derogatur: quia nihil de poena dimittitur, sed unius poena alteri computatur.-Clavis duplex est, scil. ordinis, et jurisdictionis.

frequently made agreements, either to secure a reciprocal interest in each other's good works,19 or to obtain from the Laity

:

Clavis ordinis sacramentale quoddam est: et quia sacramentorum effectus non sunt determinati ab homine, sed a Deo : ideo non potest taxare sacerdos, quantum per clavem ordinis in foro confessionis de poena debita dimittatur: sed tantum dimittitur, quantum Deus ordinavit. Sed clavis jurisdictionis non est quid sacramentale, et effectus ejus arbitrio hominis subjacet: et hujusmodi clavis effectus est remissio, quae est per indulgentias, cum non pertineat ad dispensationem sacramentorum talis remissio, sed ad dispensationem bonorum communium Ecclesiae et ideo etiam legati non sacerdotes indulgentias facere possunt. Unde in arbitrio dantis indulgentiam est, taxare, quantum per indulgentiam de poena remittatur. Si tamen inordinate remittat, ita quod homines quasi pro nihilo ab operibus poenitentiae revocentur, peccat faciens tales indulgentias: nihilominus quis plenam indulgentiam consequitur. Quaest. 71. art. 10 (from Comm. in Sent. lib. iv. dist. 45. qu. 2. art. 3): Utrum indulgentiae Ecclesiae prosint mortuis? Videtur, quod indulgentiae, quas Ecclesia facit, etiam mortuis prosint. Primo per consuetudinem Ecclesiae, quae facit praedicare crucem, ut aliquis indulgentiam habeat pro se, et duabus vel tribus, et quandoque etiam decem animabus, tam vivorum, quam mortuorum: quod esset deceptio, nisi mortuis prodessent etc.-Sed contra etc.-Respondeo dicendum, quod indulgentia dupliciter alicui prodesse potest. Uno modo, principaliter: alio modo, secundario. Principaliter quidem prodest ei, qui indulgentiam accipit, scil. qui facit hoc, pro quo indulgentia datur, ut qui visitat limina alicujus Sancti. Unde cum mortui non possint facere aliquid horum, pro quibus indulgentiae dantur, eis directe indulgentiae valere non possunt. Secundario autem et indirecte prosunt ei, pro quo aliquis facit illud, quod est indulgentiae causa: quod quandoque contingere potest, quandoque autem non potest, secundum diversam indulgentiae formam. Si enim sit talis indulgentiae forma: Quicunque facit hoc vel illud, habebit tantum de indulgentia: ille qui hoc facit, non potest fructum indulgentiae in alium transferre; quia ejus non est applicare ad aliquem intentionem Ecclesiae, per quam communicantur communia suffragia, ex quibus indulgentiae valent. Si autem indulgentia sub hac forma fiat: Quicunque fecerit hoc vel illud, ipse et pater ejus, vel quicunque alius ei adjunctus, in purgatorio detentus, tantum de indulgentia habebit: talis indulgentia non solum vivo, sed etiam mortuo proderit. Non enim est aliqua ratio, qua Ecclesia transferre possit communia merita, quibus indulgentiae innituntur, in vivos, et non in mortuos.

19 Compare the original documents concerning the fraternity establisht between the foundation of St Thomas at Leipzig and the Benedictine monastery at Pegau in the year 1297, in d. Unschuld. Nachrichten für 1719 S. 1: Universis Fratribus vestri conventus plenariam fraternitatem et omnium Missarum, orationum, eleemosynarum, caeterorumque bonorum participationem concedimus in his scriptis, adjicientes, ut, si quispiam Fratrum vestrorum Domino vocante de hoc

[ocr errors]

worldly goods, in return for the grant of an interest in their Spiritual treasures.20

In proportion as it now appeared to have become more easy, to obtain the commutation of everlasting, to temporal punishment in the confessional, and remission of this last by indulgence: so much the less could the deeper spirits rest contented with this kind of pardon. Accordingly penance by scourging did not only continue, but was practised in the 13th century more universally and more severely than ever. The great pilgrimage of Flagellants, which started from Perugia in the year 1260, gave it a fresh and powerful impulse." Well nigh the whole of Upper Italy

saeculo migraverit, cum cartula de ejus obitu conscripta ad nos pervenerit,- per XXX continuous dies in Vigiliis et in Missis animarum ejus momoriam peragemus, tanquam unius de Ecclesia nostra fratris, tali conditione adjecta, ut in vestra Ecclesia similiter nobis fiat. Likewise the houses of St Stephen in Mayence and St Cunibert in Cologne agreed in the year 1239, Würdtwein dioecesis Mogunt. in archidiaconatus distincta i. 236.

20 On the earlier grants ad redimenda peccata see part i. § 35. note 4 and 5, Otto II., Margrave of Brandenburg, in a deed issued for the Cathedral Church at Stendal in the year 1209 (in Lenz Brandenburg. Urkundensamml. I. 12) expresses naively the opinion, which might often be adopted by the Laity, as a ground of action: Per eleemosynarum largitates et orationum continuarum devotiones, per jejuniorum macerationes, per vigiliarum sine taedio continuationes et aliorum bonorum operum instantias aeternae vitae consortium adipisci debet. Quia vero nobis omnium istorum facilitatem naturae nostrae debilitas negavit, et petulantia, quae juvenibus fervidae aetatis domestica solet esse, semper suadet in contrarium; necessitati salutis nostrae in hoc consulere decrevimus, quatenus illud per alienos obtineamus labores, quod propriis non valemus etc. A timely impulse was given to this natural bent by the compacts which now came into use. Thus Henry, notary at Vienna, and his wife, in the year 1298, bequeathed Abbati et conventui Ecclesiae s. Mariae Scotorum Viennae, qui plenam nobis in Domino largiti sunt confraternitatem, facientes nos participes omnium bonorum, quae omnipotenti Deo exhibita fuerint per eosdem, omnes nostras possessiones etc. see Hormayr's Wiens Gesch. Bd. 2. Heft 1. S. lxiii.

21 Monachi Patavini chron. lib. iii. (written about 1270, in Muratori scriptt. rer. Ital. viii. 712): Sub praecedenti annorum curriculo, cum tota Italia multis esset flagitiis et sceleribus inquinata, quaedam subitanea compunctio, et a saeculo inaudita, invasit primitus Perusinos, Romanos postmodum, deinde fere Italiae populos universos. In tantum itaque timor Domini irruit super eos, quod nobiles pariter et ignobiles, senes et juvenes, infantes etiam quinque annorum, nudi per plateas civitatum, opertis tantundem pudendis, deposita verecundia, bini et bini

was filled for some time with Flagellants wandering from place to place. The example spread even over the Alps as far as into Hungary, but it was quickly supprest, as fraught with danger to Church and State.25

$ 85.

SYNODAL JUDICATURE.

Ant. Schmidt diss. de Syncdis archidiaconalibus et archipresbyteralibus in. Germania (in ejusd. thesaurus juris eccles. iii., 314.) Kopp's Nachr. v. d. Verfassung der geistl, u. Civilgerichte in den Hessen-Casselischen Landen Cassel 1769. 1, 140. F. J. Bodmann's Rheingauische Alterthümer. Mainz 1819. 4. S. 854 ff.

The Synodal Tribunals graduated according to rank into Episcopal Archdiaconal, and Archpresbyteral Synods,1 were in

processionaliter incedebant: singuli flagellum in manibus de corrigiis continentes, et cum gemitu et ploratu se acriter super scapulis usque ad effusionem sanguinis verberantes; et effusis fontibus lacrymarum, ac si corporalibus oculis ipsam Salvatoris cernerent passionem, misericordiam Dei et genetricis ejus auxilium implorabant: suppliciter deprecantes, ut qui in innumeris poenitentibus est placatus, et ipsis iniquitates proprias cognoscentibus parcere dignaretur. Non solum itaque in die, verum etiam in nocte cum cereis accensis, in hyeme asperrima, centeni, milleni, decem millia quoque per civitatis Ecclesias circuibant, et se ante altaria humiliter prosternebant, praecedentibus eos sacerdotibus cum crucibus et vexillis. Similiter in villis et oppidis faciebant, ita quod a vocibus clamantium ad Dominum resonare videbantur simul campestria et montana.- Super ista vere poenitentia repentina, quae ultra etiam fines Italiae per diversas provincias est diffusa, non solum viri mediocres, sed et sapientes non irrationabiliter mirabantur, cogitantes, unde tantus fervoris impetus proveniret: maxime cum iste modus poenitentiae inauditus, non fuisset a summo Pontifice institutus, qui tunc Anagniae residebat, nec ab alicujus praedicatoris, vel auctorabilis personae industria vel facundia persuasus, sed a simplicibus sumsit initium, quorum vestigia docti pariter et indocti subito sunt sequuti. Compare the description in the annals of Herman, Abbot of Lower Altaich. (†1275), in J. F. Böhmer's fontes rerum German. ii. 516. Dr E. G. Förstemann's die christl. Geisslergesellschaften, Halle 1828. S. 18. On their songs, and their agreement with those of the Flagellants of 1349, see Hoffmann's Gesch. d. deutschen Kirchenliedes s. 81. The comparison of the Perugians of 1260 and 1282 leads to remarkable reflexions, see below § 86. note 3.

22 Förstemann S. 39 ff., and other places.

« PoprzedniaDalej »