Obrazy na stronie
PDF
ePub

It could not but happen that the interests of the different mendicant orders, coming into contact with each other as they did everywhere, should furnish occasion for discord amongst themselves. For instance, a lasting jealousy grew up betwixt the Franciscans and Dominicans, 14 considerably increased by differences in doctrine which afterwards arose.

art. 3: Rationabiliter dici potest, quod etiam per ingressum religionis aliquis consequatur remissionem omnium pecatorum. Si enim aliquibus eleemosynis factis homo potest statim satisfacere de peccatis suis, secundum illud Daniel. iv, 27 : Peccata tua eleemosynis redime; multo magis in satisfactionem pro omnibus peccatis sufficit, quod aliquis se totaliter divinis obsequiis mancipet per religionis ingressum, quae excedit omne genus satisfactionis, etiam publicae poenitentiae, ut habetur in Decr. xxxiii. quaest. 1. cap. Admonere: sicut etiam holocaustum excedit sacrificium, ut Gregorius dicit super Ezech. (hom. xx. a med.) Unde legitur in vitis Patrum (lib. vi. libello 1. num. 9), quod eandem gratiam consequuntur religionem intrantes quam consequuntur baptizati. Besides, the orders profited by the theory of the thesaurus supererogationis perfectorum, to promise their members an especial interest in the good works accumulated by their patron saints, see below § 84. note 19 and 20.

14 Matth. Paris ad ann. 1243 p. 611 : Et ne mundus turbinibus undique multiplicatis vacare videretur, inter fratres Minores et Praedicatores controversia eisdem temporibus ventilata multos, eo quod viam perfectionis, videlicet paupertatis et patientiae, videbantur elegisse, movit in adinirationem. Asserentibus enim Praedicatoribus, se fuisse priores et in hoc ipso digniores, habitu quoque honestiores, a praedicatione merito nomen et officium se sortiri, et apostolica dignitate verius insigniri ; respondent Minores, se arctiorem vitam et humiliorem pro Deo elegisse, et idcirco digniorem, quia sanctiorem, et ab Ordine Praedicatorum ad Ordinem eorum fratres posse et licenter debere, quasi ab inferiori ad Ordinem arctiorem et superiorem, transmigrare. Contradicunt eis in faciem Praedicatores, asserentes, quod, licet, ipsi Minores nudi pede et viliter tunicati, cinctique funiculis incedant non tamen eis esus carnium, etiam in publico, vel diaeta propensior denegatur, quod fratribus est Praedicatoribus interdictum : quapropter non licet ipsis Praedicatoribus ad Minorum Ordinem, quasi arctiorem et digniorem, avolare, sed potius e converso. In the year 1255 the Generals of both orders united, probably by community of interest, against the university of Paris, issued an exhortation to peace (Wadding ad h. a. § 12), by which a fuller light is thrown on the points of difference: Proinde cavendum est, ne nostrum aliquis propriam adeo sequatur commoditatem, quo cum gravi turbatione aliorum loca nimis notabiliter eis vicina recipiant:ne conceptum transeundi ad alterutrum nostrorum Ordinum, quem aliquis invenerit in aliquo, debilitet vel extinguat, zelo ipsum attrahendi ad suum Ordinem : ne familiares et benefactores alterius Ordinis aliquis a sua devotione audeat avertere, et ad Ordinem suum

[ocr errors][merged small]

Thesuperstitious veneration of the Franciscans for their founder (Patrem Seraphicum)' as the restorer of the genuine evangelical life, the commencer of a new period, induced them soon after to recognize his life, as a representation of the life of Jesus, and to convertere :-ne loca, quae aliqui pro domibus construendis accipere proponunt, praesentientes hoc alii caute surripiant, alios excludendo. Item ne eleemosynas quas devotio fidelium aliquibus facere proponit, allii impediant, ut ipsi habeant. — Item ne alii sermones impediant aliorum, vel auditores subtrahant, aut ipsos sermones sibi subripiant alternatim.-Cavendum est, ne quis nostrum sic sanctos suos, sic statum suum imprudenter extollat, quod in aliorum depressionem laus taliter fieri videatur. Item ne quis obloquatur de aliis, non solum coram multis in publicum, sed nec in clanculo coram externis, nec inter fratres proprios in secreto. Item ne, si sinistrum aliquid alii sciverint, aliis denudent, ubi nulla est utilitas nec fructus : ne quis mala sibi relata de aliis, facta vel dicta, vel injuriam aliorum leviter credat, vel hujusmodi inter fratres suos referat, et referendo aggravet, corda fratrum concitet etc. This treaty of peace was renewed in the year 1278 (Wadding ad h. a. $ 25); but even this very circumstance shows how little effect it had.

1. Among the fanaticisms of the first Franciscans there arose again a very coarse kind of the fanaticism of the ovvELOAKTOL, see Raumer iii., 625, from the manuscript chronicle of Salimbeni, a Franciscan monk of the 13th cent. Compare Robert y. Arbrissel § 67. note 3.

? Sympathy with this notion appears even in the Life by Thomas Celanus, see above $ 68. note 4 and 5. Thus lib. i. cap. 6. § 45 : Deprecati sunt eum fratres tempore illo, ut doceret eos orare.—Quibus ipse ait : Cum orabitis, dicite : Pater noster, adoramus te Christe caet. § 48 : Et quidem manifestis indiciis saepius hoc probarant, et experti fuerant, occulta cordis eoruin Patrem sanctissimum non latere.- Most remarkable are the sacra stigmata, the origin of which Thomas Celanus thus relates, lib. ii. cap. 1. § 94: Faciente ipso moram in eremitorio, quod a loco, in quo positum est, Auinna nominatur (all other authorities call it mons Alvernae), duobus annis antequam animam redderet caelo, vidit in visione Dei virum unum, quasi Seraphim, sex alas habentem, stantem supra, manibus estensis ac pedibus conjunctis cruci affixum.Cogitabat sollicitus, quid posset haec visio designare.— Cumque liquido ex ea intellectu aliquid non perciperet, et multum ejus cordi visionis ejus novitas insideret ; coeperunt in manibus et pedibus ejus apparere signa clavorum, quemadmodum paulo ante Virum sanctum supra se viderat crucifixum. According to Matth. Paris the wounds first appeared 14 days before his death, and vanisht after it. The circum

stance agrees well with that which happened about the same time in the case of a Marquis of Monteferrando, who, from devotion, stigmata domini Jesu in corpore suo portaverat, cum aliis poenitentiis, quas faciebat in memoriam passionis Domini, cum quibusdam claris carnem suam singulis sextis feriis usque ad sanguinis effusionem configebat (Stephanus de Borbone in d’Argentré collectio judiciorum i. 85.) If Francis did the same, and privately from humility, one can readily understand how his admiring companions, when they discovered the stigmata, fell into such adventurous conjectures. This explains also how it was that the earliest accounts differ so much from each other. Gregory IX. nevertheless took those legends under his protection in three Bulls, bearing all the same date, ii. Kal. April 1237. In the first, ad universos Christifideles (Raynald. ann. 1237 $ 60. Wadding. ad h. a.): Igitur cum id ab universis fidelibus credi firmiter cupimus devotionem vestram rogamus et hortamur in Domino Jesu Christo, in remissionem vobis peccaminum injungendo, quatenus ab assertione contrarii aures de caetero penitus avertentes, Confessorem eundem apud Deum pia vobis reddatis veneratione propitium caet. The second ad Episc. Olomucensem (in Wadding 1. c. Rodericus 1. c. p. 10), is a strong rebuke for the bishop who had publisht patentes literas exhibendas universis Christifidelibus, and asserted in them, quod, cum solus Patris aeterni filius fuerit pro humana salute crucifixus, et ipsius duntaxat vulnera devotione supplici adorare debeat religio christiana, nec b. Franciscus, nec Sanctorum aliquis cum stigmatibus sit in Ecclesia Dei depingendus, et quod peccat contrarium asserens, nec illi, taniquam inimico fidei, credulitas ailhiberi ulla debet. The third ad Priores et Provinciales Ordinis fratrum Praedicatorum (in Rodericus and Wadding 11. cc. The last writer from delicacy gives the title merely ad Superiores cujusdam sacri Ordinis), was issued against a Dominican monk, who, cum pervenisset Opaviam, Moraviae civitatem,-in communi dicere non expavit, quod in laudem b. Francisci per quosdam ex discipulis suis pie proposita deberent haberi pro reprobis, quod in ejus corpore stigmata non fuissent.—Dicti fratris elatio in tantam prorupit insaniam, quod discipulos memoratos coram populo quaestuarios et falsos praedicatores appellans, impudenter asseruit, quod in ipsos et consimiles auctoritate nostra excommunicationis posset sententiam promulgare. cf. Act. ss. Octobr. ii. 648. The Dominican Jacobus de Voragine (about 1290) recognizes the reality of the sacra stigmata but explains them in a remarkable manner (sermo iji. d. s. Francisco in sermonibus de Sanctis.) Quinque fuerunt in corde ejus, quae fuerunt causa stigmatum in ejus corpore. Primum fuit vehemens imaginatio. Quod autem imaginatio imprimat, patet per duo exempla, quae ponit Hieronymus in glossa Gen. xxx. Unum est, quod, dum quaedam mulier Aethiopem peperisset, et ex hoc a viro suspecta haberetur; inventum est, hoc sibi accidisse ex quadam imagine Aethiopis, quam ipsa conspexit. Aliud exemplum est, quod cum quaedam mulier filium parentibus omnino disimilem peperisset, et ex hoc suspecta haberetur ; inventum est, quod talis imago in cubiculo habebatur. Dicit enim Philosophus in libro de animalibus, quod, cum quaedam gallina gallum vicisset, gallinae ex imaginatione victoriae crista et calcaria sunt exorta.

appropriate to him the ancient prophecies ;; and this mistaken determination continually assumed a more imposing shape in their order.4

Sanctus ergo Franciscus in visione sibi facta imaginabatur Seraphim crucifixum, et tam fortis imaginatio extitit, quod vulnera passionis in carne sua impressit. The four remaining causes vehemens dilectio, v. admiratio, v. meditatio, v. compassio, follow next. This is the same that Meyer in the Blättern für höhere, Wahrheit vii. nro 5, says, that pious men by lively faith and imagination may experience in their own body something of the wounds of Christ.

3 Bonaventura in vita Francisci in prologo: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri diebus istis novissimis in servo suo Francisco omnibus vere humilibus et sanctae paupertatis amicis, qui superadfluentem in eo Dei misericordiam venerantes, ipsius erudiuntur exemplo, - Christo conformiter vivere.- Hic etenim, quasi stella matutina in medio nebulae, claris vitae micans et doctrinae fulgoribus, sedentes in tenebris et umbra mortis irradiatione praefulgida direxit in lucem; et tamquam arcus refulgens inter nebulas gloriae, signum in se dominici foederis repraesentans, pacem et salutem evangelizavit hominibus, existens et ipse angelus verae pacis. Secundum imitatoriam quoque similitudinem Praecursoris destinatus a Deo, ut viam parans in deserto altissimae paupertatis, tam exemplo quam verbo poenitentiam praedicaret: primum supernae gratiae praeventus donis, dehinc virtutis in victae adauctus meritis, prophetali quoque repletus spiritu, necnon et angelico deputatus officio, incendioque seraphico totus iguitus, et ut vir hierarchicus curru igneo sursum vectus, sicut ex ipsius vitae decursu luculenter apparet, rationabiliter comprobatur venisse in spiritu et virtute Eliae. Ideoque alterius amici sponsi, Apostoli et Evangelistae Joannis, vaticinatione veridica sub similitudine angeli, ascendentis ab ortu solis, signumque Dei vivi habentis, adstruitur non immerito designatus. Sub apertione namque sexti sigilli, Vidi, ait Joannes in Apocalypsi [7, 2] alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi. Hunct Dei nuncium amabilem Christo, initabilem nobis, et adınirabilem mundo, servum Dei fuisse Franciscum, indubitabili fide colligimus caet.

4 Compare particularly the arbor vitae crucifixae by the Minorite Ubertinus de Casali (about 1312) libb. v. ed. Venetiis 1485. fol.) in lib. Vtus especially cap. 3 : Abundantibus in fine quinti [status s. temporis jumentis lasciviae, reptilibus avaritiae, bestiis superbiae, et his omnibus tota deturpata conversatione Ecclesiae peregrinae :- Jesus ultimam citationem ad Ecclesiam quinti temporis destinavit, suscitans in medio ejus viros veritatis excelsae, cupiditatem exstirpantes, voluptatem exterminantes,-ac Christum Jesum singulariter prae caeteris imitantes : qui et exemplo suae vitae fortissime arguerunt deformatam Ecclesiam, et verbo praedicationis excitaverunt plebem ad poenitentiam, et argumento defensionis confuderunt pravitatem haereticam, et patro. cinio orationis placaverunt iram divinam. Inter quos in ty po Heliae et Enoch Franciscus et Dominicus singulariter claruerunt, quorum

On this account the strict Franciscans (spirituales or zelatores) regarded with greater pain the mitigation of the rule of poverty, considered by them so sacred. Brother Elias had commenced this even in the lifetime of Francis, and ever since there had always been a strong party in favour of it in the order. Now that the Popes by their interpretation of the rule decided in favour

primnas seraphico calculo purgatus, et ardore caelico inflainmatus totum inundum incendere videbatur, secundus vero ut Cherub extentus et protegens lumine sapientiae clarus et verbo praedicationis fecundus super mundi tenebras clarius radiavit. —Quia vero totum malum quinti temporis fuit in depravatione vanitatis multiplicis, quae ex cupiditate et abundantia temporalium trahit fomentum : idcirco ille, qui temporalia radicalius a se et a suo statu exclusit, ille principalis dicitur hujus temporis reformator. Et quia in ipso sextus status Ecclesiae inchoatur, in quo debet esse reformatio Christi vitae : ideo potest dici, quod ipse per illum primum hominem figuratur, quem Deus deliberato consilio post quinque dierum opera fecit ad imaginem similitudinis suae, ut cunctis temporibus doininetur.-Idcirco ad istum singulariter convertemus sermonem, cui et singularius potest dici, quod ipse fuit signaculuin similitudinis vitae Christi tam vestigio conversationis, quam fastigio contemplationis, quam prodigio admirationis, quam etiam privilegio consignationis vulnerum passionis sacratissimae Jesu Christi. He goes through these four points one after another. On the third he says: Tertio fuit similis hic evangelicus vir Franciscus benedicto Jesu prodigio admirationis, unde convenit sibi illud Eccles. xlv. (Sirac. 45, 2): Similem illum fecit in gloria Sanctorum. Gloria Sanctorum in hac vita est claritas miraculorum, in quibus b. Franciscus Jesu similis singulariter fuit.-Hic sicut Jesus aquam in vinum convertit, panes multiplicavit, et de navicula in medio fluctuum maris miraculose immota, per se a terra abducta, docuit turbas audientes in littore. Huic omnis creatura quasi ad nutum videbatur parere, ac si in ipso esset status innocentiae restitutus. Et ut caetera taceam : caecos illuminavit; surdos, claudos, paralyticos, omnium infirmitatum generibus laborantes curavit; leprosos mundavit; daemones effugavit ; captivos eripuit; naufragis succurrit, et quam plures mortuos suscitavit. In quibus omnibus vix est inventus similis illi, qui tot miraculis in vita et in morte claruerit, jain a statu Ecclesiae primitivae. And at the end : Fuit ergo Filio Dei similis, non similitudine aequalitatis, qua Lucifer esse voluit similis altissimo Esai. xiv.; sed similitudine conformitatis, qualis est similitudo addiscentis ad instruentem, acquiescentis ad consulentem, obedientis ad imperantem, imitantis ad exemplantem.-Sed ultra has similitudines fuit in Francisco corporalis consignationis singularitas, ut propter singularitatem incommunicabilem, et primis temporibus inexpertam, possit de Deo admirative interrogare personas : Quis similis Deo in filiis Dei ?

3 Pragm. Gesch, der vornehmsten Mönchsorden ii. 288.

« PoprzedniaDalej »