Obrazy na stronie
PDF
ePub

utpote qui his argumentis probare contendat conce- A injustæ legis, ut recte ait Tertullianus, nullus honor

dendam esse cuilibet facultatem quem voluerit, sive
verum, sive falsum, colendi deum, ac pro arbitrio ali-
quam religionem eligendi. Itane vero desipuit Tertul-
lianus, qui totis, uti vidimus, ingenii viribus demon-
strat solam christianam religionem veram esse ct
profitendam, cæteras omnes falsas et rejiciendas, qui
plane penitusque contendit summum christiano esse
nefas suam negare imo et dissimulare religionem,
qui martyres nostros omni laude ideo cumulat, quod
maluerint quibuslibet dirissimis cruciatibus excarni-
ficari et interfici, quam tria thuris grana falsis diis
adolere, ac mirabili plane constantia suum pro fidei
et religionis suæ defensione sanguinem fuderint. Se-
cus vero si sensisset, suam in Apologetico aliisque si-
milibus libris conscribendis plane gratisque lusisset B
operam. Non alio igitur tendunt illius argumenta, nisi
ut iis demonstret neminem cogi posse ad deserendam
veram, et falsam amplectendam religionem; ac ini-
quissimos esse gentiles, qui unicuique quemlibet
deum, etsi aliis incognitum, colendi dabant liberta-
tem, quam solis christianis verum Deum colentibus
adimebant.

At alius quispiam a nobis postulabit cur ille adeo
affirmate asseverat voluntariam esse religionem, qui
diserte alibi dixit : Ad officium hæreticos compelli, non
illici, dignum est. Duritia vincenda est, non suadenda
(Tertullian. Scorpiac., cap. 2). Verum petat ille a
Rigaltio quomodo Auctor noster vincendam ve-
lit hæreticorum duritiam, eosque ad officium redu-
cendos, et audiet, non vi aut coactione corporea, sed C
spiritualibus divinæ Scripturæ armis divinaque au-
ctoritate. Ac re quidem vera ipse Tertullianus sic
prosequitur: Et utique satis optimum præjudicabitur,
quod probabitur a Deo constitutum atque præceptum.
Quamobrem hisce armis illos ibi revincit et expu-
gnat.

Nobis vero adjicere liceat non eamdem esse hæreticorum ac gentilium rationem. Quidquid namque de hæreticis, qui verum Deum agnoverunt, sed erroribus sceleribusque suis ab Ecclesia defecerunt, statnendum dixeris; non ideo tamen ethnicis, ut recte ait Tertullianus, fas unquam fuit christianos tormen tis ac cruciatibus ad falsorum deorum impellere venerationem. Nullus enim sine piaculo in errorem impellitur, imo vero nec inducitur. At nihil prohibet D quominus hæretici legitima auctoritate ad eam, quam reliquerunt, reducantur veritatem.

ARTICULUS II.

Quam insulse ethnici ad torquendos tollendosque Christianos objicerent se quibusdam imperatorum legibus adstringi, quandoquidem ab iis ipsis emendatæ sunt leges Lycurgi, qui idcirco inedia mortem sibi conscivit, atque alia a Romanis abrogatæ, ac nominatim Julia, Papiæ, et quæ debitores in duas partes secari jubebant, ac quænam leges illæ fuerint.

Nullus unquam ulla, nisi iniquissima lege, ad falsum aliquem deum colendum adstringi potest. At

est (Tertull., lib. I ad Nation., cup. 6, pag. 566), nec ullius unquam hominis conscientiam obligavit. Nulla igitur humana lege Christiani ad fictitios deos colendos cogi poterant. Qua ergo fronte ethnici objicere poterant se ad eos torquendos et necandos, quibusdam imperatorum suorum legibus obstringi, qui negare non poterant plurimas ab hominibus etiam majoris auctoritatis, ut jam in superiori dissertatione vidimus (Dissertal. in Lactant., cap. 28, art. 1), pro humana infirmitate et temporum opportunitate latas, quas idcirco audacter et impune emendarunt, spreverunt, conculcaverunt? Quo autem pacto id negassent, quod non solum certissimo Ciceronis testimonio (Cicer., lib. I de legib., pag. 328, lin. 5 et seqq.), sed constanti sæculorum omnium experientia omnibus compertum est ? Nihil itaque necesse fuit, ut id Tertullianus variis, et longe pluribus, quam par erat, exemplis comprobaret. Verumtamen quia quod abundat, ut aiunt, non vitiat, plurimas ille sancitas a variis legislatoribus leges, et a populis postea, aut emendatas, aut antiquatas ideo congessit, ut tandem ethnicis, legum in Christianos datarum auctoritatem nunquam non et ad nauseam usque objectantibus, linguam penitus occluderet. Nostri itaque officii esse duximus omnia ejus vestigia persequi, ac pro virili parte nostra, solitoque more ea enucleare, quæ ab illo de antiquis ethnicorum legibus, earumque auctoribus, emendatione et abrogatione speciatim tradita sunt.

Orditur autem ab antiquissimo legislatore Lycurgo, cujus leges, inquit, a Lacedæmoniis emendatæ, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de se ipso judicaverit, aut ut alibi aliis verbis idem significantibus dixit, apocarteresin optavil (Tertull. Apologet., cap. 4, pag. 286; et cap. 46, pag. 512), hoc est, voluntaria fame et inedia mortuus est. Cur autem, obsecro te, has leges Lacedæmonii emendavere, nisi quia eas imperfectas, nec sibi utiles et convenientes esse arbitrabantur? At Pausanias memoria mandavit illum in quemdam confugisse vicum, cui Alpium nomen erat, postquam alter oculus ei excussus fuisset ab Alcandro, cui leges ejus non placuerant (Pansan., lib. III, pag. 100). Valerius vero Maximus illud paulo fusius hisque verbis enarrat: Lycurgo neque leges salutariter excogitatæ auxilio esse potuerunt, quominus infestos cives experiretur. Sæpe enim lapidibus petitus, aliquando furore publico ejectus, etiam privatus oculo, ad ultimum ipsa patria pulsus es! (Val. Max, lib. V, cap. 3, exter. § 2). Sed uterque tacuit quo mortis genere vitam ille finierit. Ælianus vero scribit illi, cum Lacedæmonios justitia imbuere voluisset, erutum quidem oculum, aut ex insidiis jactu lapidis, aut baenli ictu (Ælian., lib. XIII Var., cap. 23), quemadmodum a variis scriptoribus proditum fuerat. Quod vero ad rem nostram magis facit, testem nominatim citat Ephorum, qui eum in exsilio fame periisse perhibet. Sed ibi ille non dixit utrum hæc fames voluntaria fuerit. Quamobrem Auctor noster pressius sequitur Plutarchum, qui diserte scribit illum jureju

rando reges, senatum ac cives obstrinxisse, fore ut A coactus est. Addit porro Suetonius : Cum immaturitate leges ejus sedulo observarent, donec Delphis rediret (Plutarch., t. I, in Vita Lycurg., p. 57). Ne autem sacramenti religione solverentur, ἐτελεύτησεν ἀποκαρτε prøɑç, mortem sibi inedia conscivit. Sed id non prohibuit quominus Lacedæmonii suum non modo sacramentum, sed illius etiam leges spreverint et aboleverint.

sponsarum, et matrimoniorum crebra mutatione, vim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coarctavit, divortiis modum imposuit (Suet. ibid.). Nonne vero his verbis, immaturitate sponsarum, colligi pote-t propter multitudinem eorum, qui bellis civilibus aliisque antea exstincti fuerant, statutum esse ab imperatore Augusto, ut virgines, etiam nondum satis adultæ et viro maturæ, nuberent. Si autem is sit Suetonii sensus, hic Tertulliani esse videtur : Poppæa lege sancitum, ut virgines ea juniori ætate in matrimonium collocarentur, antequam illud lege Julia con trahere potuissent. Et vero ex Dione discimus ab eodem Augusto decretum, ut pactio nuptialis irrita esset, si nuptiæ ultra biennium differrentur, id est, inquit

Ad Romanos subinde Auctor noster venit, eosque his compellat verbis: Nonne et vos quotidie, experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis, id est (experientia vestra edocti), totam illam veterem et squallentem sylvam, sive infinitam et obscuram veterum legum multitudinem, novis principalium rescriptorum et edictorum securibus, sive novis principum rescriptis, truncatis et cæditis (Tertull. Apologet., cap. 4, p. 286). In Rigaltii autem et secutis editionibus, rustatis, et B idem Dion, ut ea virgo, quam quis despondere volecæditis; sed qua auctoritate, nec ille dixit, nec nos aliud scire possumus, nisi hanc lectionem omnibus repugnare codicibus, atque ipsi, quem ille præ manibus habebat, exemplari Puteano. Nos tamen non latet a Tertulliano alibi scriptum: Colere omnia, runcare, atque rustare instituit ; ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus, per ubique orbis pangerentur (Idem. lib. de Pall., cap. 2). Sed cui unquam licuit verbum aliquod ex uno auctoris libro in alium contra codicum omnium reclamationem transferre? Quoquo autem modo legas, satis apertus est Auctoris nosti sensus: horrentem veterum legum sylvam novis expurgatam resecatamque fuisse principum edictis. quibus plura, tanquam noxiæ herbæ, evulsa sunt. Frustra igitur ethnici C tantis clamoribus suarum in Christianos legum auctoritatem venditabant.

Ad id autem adhuc demonstrandum continenter Tertullianus adjecit: Nonne vanissimas Papias leges, quæ ante liberos suscipi cogunt, quam Juliæ matrimonium contrahi, post tantæ auctoritatis senectutem heri Severus constantissimus principum exclusit (Idem, Apologet., cap. 4, p. 286 et seq.)? Aperte autem ibi ille docet has Julias leges Papiis emendatas, sed utrasque abrogatas ab imperatore Severo. Variæ autem erant Juliæ leges, quæ a Julio Cæsare ita cognominatæ sunt. Papiis vero seu potius Poppæis nomen dederunt Papius et Poppæus consules Augusti Cæsaris tempore suffecti. Juliam vero legem de maritandis ordinibus a Tertulliano designari omnes facile conce- D dunt. Verum quomodo Papia lex coegerit liberos ante suscipi, quam lex Julia jusserit matrimoniuni contrahi, Ileraldus se non satis intelligere (Herald. not. in Tertull.), et Antonius Augustinus sibi esse incognitum ultro fatentur (August. lib. de legib., cap. 18). At sape constat eam Juliam legem, uti Dion (Dion., lib. IV Rom. Histor., p. 256), Cornelius Tacitus (Tacit. lib. II Annal. ante med.), et Suetonius perhibent (Sueton. in Vita August., § 34), ab Augusto Casare severius, quam alias, fuisse retractatam. Nam præter præmia iis qui liberos susceperant proposita, ille graviores innuptis et cælibibus pœnas indixerat, quas deinde, propter recusantium tumultum, mitigare

bat, decem annos nata esset, et nuptiæ non ultra biennium prorogarentur (Dion., lib. LIV Rom. Histor. pag. 609). Atqui si puella decimo ætatis suæ anno despondere et nubere poterat, tum ergo filios suscipere, uti ait Tertullianus, cogebatur, quæ lege Julia, matrimonium anno suo tantum duodecimo inire poterat. Vide, si placet, Gothofredi (Gothofred. Cod. Theodos. p. 226 et seqq.) et aliorum, in tertiam de sponsalibus legem, annotationes; et expende, quæso, utrum hæc, aut alia quædam, quam excogitabis, verborum Tertulliani interpretatio tibi magis arrideat.

Dubium autem esse non potest, quin Severus imperator illam utriusque Julia et Poppææ legis partem abrogaverit, tempusque assignaverit, quo virgines matura ætate nuberent. Nam id Tertullianus heri, id est, suo tempore factum esse asseverat. Præterea ex Martiano discimus aliquid in legihus Juliis ab codem Severo emendatum (Lib. XXIII Digest. tit. 2, leg. 19). Alibi vero ostendimus (Tom. I Apparat. lib. III, dissert. 2, cap. 18, art. 3, p. 1153) ablatas fuisse a Constantino Magno pœnas, quæ his Juliis Poppæisque legibus contra calibes et orbos decreta fuerant. Sed hæ Tertulliani nostri tempore posteriores sunt.

Denique Rigaltius opinatur hasce leges ideo vanissimas a Tertulliano appellari, quia de filiis suscipiendis cogitare non immerito vanum stultumque videbatur Christianis, finem sæculorum instare credentibus, et vitæ mortalis in æternam commutandæ desiderio suspirantibus. Sed vidimus eosdem Christianos solitos fuisse pro hujus finis mora deprecari. Nobis igitur facilius probabitur illud ab Auctore nostro dictum fuisse castitatis ac virginitatis studio, quas quidem virtutes Christiani tanto ardore colebant, quanto eas gentiles despectui habebant et adspernabantur.

Tum dehinc Tertullianus continenter prosequitur : Judicatos retro in partes secari a creditoribus leges erant. Consensu tamen publico crudelitas postea erasa est (Tertullian. Apologet. cap. 4, p. 287). Una autem hæc erat ex vetustissimis legibus, primum in decem, et postea in duodecim tabulas relatis, quæ, teste Livio, in immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo sunt omnis fons publici privatique juris

(Liv., lib. III, § 34 el 35). Que autem, ac quibus A verbis concepta fuerit lex illa, te docebit A. Gellius, qui illius initium alicubi (Gell. lib. XV Noct. Alli., cap. 13, p. 821), illamque integram alibi hunc descripsit in modum: ERIS CONFESsi debiti Q. Jure JuDICATIS TRIGINTA. DIES. JUSTI. SUNTO. POST. DEINDE. MANUS. INJECTIO. ESTO. IN. JUS. DUCTIO. NI. JUDICATUM. FACIT. AUT. QUIS. EDENDO. EM. JURE. Vindicet. SECUM. DUCITO. VINCITO. AUT. Nervo. aut. COMPEDIBUS. QUINDECIM. PONDO. NE, MINORE. AUT. SI. VOLET. MAJORE. VINCITO. SI. VOLET. SUO. VIVITO. NI. SUO. VIVIT. QUI. EM!T. VINCTUM. HABEBIT. LIBRAS. FARRIS. M. DIES. DATO. SI. VOLET. PLUS. DATO. TERTIIS. NUNDINIS. PARTIS. SECANTO. SI. PLUS. MINUSVE. SECUERUNT. SE. FRAUDE.

ESTO (Ibid. lib. XX, cap. 1, p. 1101 et seqq.). Eamdem hanc legem non sine variis lectionibus Fulvius B Ursinus retulit (Fulv. Ursin. not. in. cit. August. lib.).

Ære itaque alieno obstrictis primum hac lege concedebatur triginta dierum spatium, quo pecuniam quærerent. Tum deinde vincti in carcerem trudebantur. Tertiis autem nundinis, sive post alios sexaginta dies capite pœnas luebant; et si plures erant creditores, secabatur corpus debitoris, et singule ejus partes singulis creditoribus dabantur. Quo certe nihil, ait Gellius, immitius, nisi, ut reipsa apparet, eo consilio tanta immanitas ponce denuntiata est, ne ad eam unquam perveniretur. Addici namque nunc, et vinciri multos videmus, quia vinculorum pœnam deterrimi homines contemnunt. Dissectum esse antiquitus neminem neque legi neque audivi, quoniam sævitia ista pœnæ contemni non quita est (Gell. ibid.). Cernis saue hanc C ipsam esse legem, quam Tertullianus consensu publico antiquatam ac repudiatam asserit. Quintilianus quoque illud hisce verbis planissime confirmat : Sunt quædam non laudabilia natura, sed jure concessa; ul duodecim tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit (Quintil. lib. III Inst. Orator. cap. 6).

Argumentum suum prosequitur Tertullianus, et ethnicis in Christianos quarumdam legum simulatione savientibus, objicit bis non magis. obligatos fuisse, quam ipsosmet ethnicos sumptuariis legibus, quæ magna æquitate ac prudentia sumptus in cœnis, domestica supellectile ac vestibus coercebant (Tert. Ap., cap. 4, p. 288), aut ut ipsc loqui amat, sumptum el ambitionem comprimentes (Idem., cap. 6, pag. 205). At tanta audacia cas plane pessumdederant, ut ipsi Tertulliano respondere non potuerint, ab eis petenti: Quoniam illæ leges abierunt, quæ centum æra non amplius in cœnam subscribi jubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam. Narrat vero A. Gellius se in Capitonis Atei conjec taneis legisse Senatus decretum, quo civitatis principes jurare jubebantur se in ludis Megalensibus non majores in cœnas singulas sumptus facturos, quam centenos vicenos ceris sive asses, præter olus, far et vinum patrium; neque argenti in convivio plus ponderis, quam libras centum (Gell., lib. II Noct. Atti., cap. 24). Deinde lege Fannia cautum, ne in ludis Romanis, Plebeiis, Saturnalibus, aliisque quibusdam diebus, plures quam centeni, decemque aliis diebus, in singulis mensibus triceni, cæteris tandem diebus deni asses impenderentur. Postea vero lege Licinia indultum nuptiis ducentorum, aliis diebus tricenorum assium præter poma et olera impensam fieri. At post hæc legibus his situ et senio oblitteratis, cum plures in amplis patrimoniis helluarentur, data est a Sylla dictatore lex Cornelia, qua facultas concessa est quibusdam feriis solemnibus sestertios tricenos, aliis diebus non amplius quam ternos, in cœnam impendendi. Præterea lex Æmilia et Antia sumptus cœnarum, ciborumque genus et modum adhuc præfinierunt. Lege tandem Julia, quæ Augusto imperante, ut diximus, statuta est, plurimum quidem hi sumptus aucti sunt; sed ita tamen, ut certis quibusdam finibus effienis luxuriæ æstus coerceatur. Quæ quidem omnia a Macrobio (Macrob., lib. III Saturnal., cap. 17) post A. Gellium explicata (Aul. Gell. loc. cit.), Tertulliani nostri sententiam plane stabiliunt ac confirmant.

Atqui si in duodecim tabularum legibus, quas etiam pueri, tanquam omnium optimas, olim discere, uti ait Cicero (Cicer, lib. II de legib. pag. 341, lin. 27), tenebantur, aliquid fuerit non modo non lau dandum, ut alibi ostendimus (Dissertat. in Lactant. cap. 26, art. 1), sed prorsus etiam immite, quanto magis in aliis, quas homines propter sua tantum commoda tulerunt! Nulla enim antiquitas, nec ulla D legislatoris dignitas, sed sola æquitas legem commendat. Nulla igitur iniquior est ea, qua christianus ob solum suum nomen, nec audita unquam caussa condemnatur.

ARTICULUS III.

Examinatur quam impune ethnici violaverint leges immodicum cœnarum, supellectilis et vestium sumptum cohibentes, et quæ illæ fuerint ac centenariæ cœnæ; quam audacter alias pessumdederint, ac eam potissimum, qua patricius decem argenti pondo habens, senatu submotus est; quis ille, quive libertini`qui, flagra adhuc rumpentes, similes sumptuarias leges adspernali

sunt.

:

Nec majori curæ illis fuit jam laudata a nobis lex Fannia, qua prohibebatur ne amplius quam una gallina, caque non saginata, in cœnam inferretur. At Plinius hujus legis mentionem facit, ac quomodo eam gentiles labefactare cœperint, bis explicat verbis Gallinas saginare Deliaci cœpere. Unde pestis exorta opimas aves, et suople corpore unctas devorandi. Hoc primum antiquis cœnarum interdictis exceptum invenio jam lege C. Fannii cos. annis undecim ante Punicum bellum, ne quid volucre poneretur præter unam gallinam, quæ non esset altilis (Plin., lib. X Hist. natur., cap. 50, p. 442), seu pinguis et saginata, et a Juvenale altilis simpliciter appellatur. Quod deinde capul translatum per omnes leges ambulavit, inventumque diverticulum est in fraude earum gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis; multo ita gratiores approbantur (Juvenal. satir. 5, v. 117). De his autem

sumptuariis et cibariis legibus, plura Paulus Manutius A malo exemplo luxuriosum in ordine Senatorio retentum

(Paul. Manut., lib. de Legib. Roman., cap. 18) et An tonius Augustinus (Ant. August., lib. I de legib., cap. 18), a nobis citati alia in dissertatione, ubi ex hisce legibus Arnobium post Tertullianum similiter disputantem audivimus (Dissertat. in Lactant., cap. 9, art. 1).

non esse. Tum hæc continenter subjunxit: Ipsæ medius fidius mihi litteræ sæculi nostri obstupescere videntur, cum ad tantam severitatem referendam ministerium accommodare coguntur, ue vereri ne non nostræ urbis acta commemorare existimentur. Vix enim credibile est idem pomerium decem pondo argenti et invidiosum fuisse censum, et inopiam haberi contemptissimam.

Quantum autem ethnici præclaras hasce leges spreverint, ac pro nihilo habuerint, disces ex totidem Auctoris nostri bisce verbis: Video et centenarias cœnas, a centeuis jam sestertiis dicendus (Tertullian. Apologet., cap. 6, p. 300). Centenariæ autem cœnæ, uti observat Festus, dicebantur, in quas lege Licinia non plus centussibus, præter terræ nata impendebatur, id est, centum assibus qui erant breves nummi ex ære (Fest. ad v. Centenaria), uti supra monuimus. Noster B taria metalla producta (Tertul. Apol., cap. 6, p. 501).

igitur Auctor significat veteris frugalisque cœnæ
auctos extra modum sumptus. Nam quæ antea centum
ut plurimum assibus debebat instrui, hæc centum
şestertiis dari illius tempore consueverat. Sestertius
autem duos asses et semissem valebat. Centum porro
sestertios rotunde dixit, numeroque certo pro incerto
usus est, ut centum assium et sextertiorum opposi-
tione,nimios cœnarum sumptus exagitaret. Quis porro
vitas Cæsarum, a Suetonio aliisque auctoribus scrip.
tas, vel levissime perstringendo, non animadvertit,
illis regnantibus, cœnas adeo fuisse sumptuosas, ut
fides his historicis, tametsi fide dignis, vix habeatur ?
Vides sane quanta facilitate Romani antiquas ac vc-
nerandas leges suas emendaverint et infirmaverint,
dum se iniquissimis in Christianos rescriptis teneri C
effutiebant.

Tum deinde Tertullianus asserit similiter pessum-
datas leges, quæ patricium, quod decem pondo argenti
habuisse, pro magno titulo ambitionis Senatu submove-
bant (Tertullian. loc. cit.). Si quis autem a nobis petie-
rit quis ille sit patricius, huic A. Gellii verbis re-
spondebimus C. Fabricius Lucinus, et Q. Æmilius
Papus Roma censores fuerunt, et P. Cornelium Rufum,
qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt, caus.
samque isti notæ subscripserunt, quod eum comperis-
sent argenti facti cœnæ gratia, decem pondo habere
(Gell., lib. XVII Noct. All., cap. 2, p. 1005). Audis
profecto eamdem ibi ab illo, atque a Tertulliano, ar-
genti summam notari quam Rufus habuerat. At
quod ille dixit cœnæ gratia, hoc A. Gellius: Ob luxu- D
riæ, inquit, notam, quod decem pondo libras argenti
facti haberet (Idem, ibid., lib. VIII, cap. 8, p. 289).
Eadem plane in Livii Epitome legimus (Liv. Epit.
lib. XIV). At Plinius eamdem argenti summam in su-
pellectilem (Plin., lib. XVIII Hist. natur., cap. 6,
p. 447), Valerius vero Maximus in vasa argentea in-
sumptam esse testificantur (Val. Max., lib. II, cap. 6,
§ 4). Sed hujus verba, quæ ad rem nostram plurimum
faciunt, audire molestum forsan non erit. Hæc au-
tem sunt: Narravit omnis ætas, et deinceps narrabit
Fabricii Lucinii censura Cornelium Rufum, duobus
consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod
decem pondo vasa argentea comparasset, perinde ac

Nonne autem Tertullianus similiter indicat eam argenti summam a Cornelio Rufo ad fabricanda aut emenda argentea vasa impensam fuisse, qui majorem Romanorum luxum jure merito hisce redarguit subsequentibus verbis: Video in lances, ad cibos videlicet cœnantibus ferendos, parum est si senatorum, non libertinorum, vel adhuc flagra rumpentium argen

et

Vitio itaque ethnicis vertit, quod tanto luxu soluti
fuerint non solum senatores, verum etiam libertini,
flagra adhuc rumpentes, id est, qui paucos ante dies
servitutem exuerant. Servi siquidem flagris tanquam
peculiari eorum supplicio cædi solebant. Quamob-
rem de Liburno servo Juvenalis hæc cecinit :

Tarde venisse Liburnus
Dicitur, et poenas alieni pendere somni
Cogitur, hic frangit ferulas, rubet ille flagellis.
(Juvenal. Satir. 6, v. 490.)

Apud Terentium vero Simon flagra et verbera ser-
vo suo Davo sic minitatur :

Verberibus cæsum te, Dave, in pistrinum dedam
usque ad necem.
(Terent. Andr. 1, scen. 2, v. 8.)

Sed de servorum pœnis fusius in sequenti dissertatione. At si tantus horum, qui vix libertatem acceperant, erat luxus, hinc conjice quantus aliorum fuerit? Quamobrem Plinius mox citatus: propter quinque pondo, inquit, argenti, notatum a censoribus triumphalem senem fabulosum jam videtur (Plin., lib. HI natur. Hist. cap. 11, pag. 69). Qua ergo ratione gentiles objectare audebant se injustis in Christianos legibus adstringi, qui æquissimas sumptuarias illas leges palam et impune everterant?

ARTICULUS IV.

Quanta licentia gentiles, spretis legibus, quæ theatra orientia destruxerant, longe plura ædificaverint, in quæ majoris voluptatis caussa penulati confluebant. Ad alias Tertullianus venit leges, quibus pudicitiæ, morum honestati ac modestiae consultum fuerat. Palam autem facit eas adhuc tanta licentia ab ethnicis pessumdatas, quanta temeritate objiciebant se aliis plane nefariis in Christianos sancitis teneri: Quo enim abierunt, inquit, leges illæ vitiorum emendatrices, quæ theatra, stuprandis moribus orientia, statim destruebant? (Tertullian. Apolog. cap. 6, pag. 299). At certe communis plerorumque omnium, uti docet Servius (Serv. in lib. Il Georg. Virgilii, v. 381; et in lib. II Eneid., v. 737 ), opinio fuit primos theatri ludos in Bacchi sive Liberi patris honorem institutos fuisse, qui quidem idcirco Liberales vocibuntur. Qua u tum. autem hisce ludis mores hominum corrumperentur,

nemo sane est, qui ex detestanda prorsus illorum A turpitudine atque obscœnitate, de qua alibi disseruimus (Dissert. in Lactant. cap. 17, art. 1, et in Lactant. cap. 55, art. 1) facile non intelligat. Si quis tamen Auctorem nostrum non de his tantum, sed aliis etiam theatri ludis, olim eversis, sermonem revera fecisse contendat, adstipulatorem utique habebit Tullium, et eum, a quo citatur, Augustinum. Hujus enim ipsamet hæc sunt verba: Romani, quamvis jam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent quos videbant sibi voluisse scenicas turpitudines consecrari, suæ tamen dignitatis memores ac pudoris, actores talium fabularum nequaquam honoraverunt more Græcorum, sed sicut apud Ciceronem Scipio loquitur : Cum artem ludicram, scenamque totam probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum В carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt (August. lib. II de Civit., cap. 13, pag. 40 et seqq.). Quam quidem Ciceronis sententiam, ita citatam, his laudat probatque subsequentibus verbis: Præclara sane et laudibus romanis annumeranda prudentia, sed vellem se ipsa sequeretur, se imitaretur.

Diu itaque optimæ leges non viguerunt. Nam Tertullianus ethnicos ita insectatus est: Video et theatra nec singula, nec nuda (Tertullian. Apologet. cap. 6. p.301) non singula quidem, quia prioribus eversis, longe plura ubique terrarum exstruxerant. Addidit, nec nuda; quoniam solebant illuc non veste communi, sed penula induti confluere. Ne enim vel hyeme, inquit, voluptas impudica frigeret, primi Lacedæmonii odium penulæ ludis, excogitaverant. In omnibus autem C manuscriptis, et ante Rigalium excusis codicibus, non odium penulæ, sed simpliciter penulam legimus. In obscuris vero ac forte corruptis hisce verbis explicandis suum eruditi ingenium non parum sane exercuerunt. Heraldus enim putat is forsitan significari penulam, quam arcendis pluviis Lacedaemoniorum belligera gens excogitaverat, a Romanis ad ludos patientius spectandos fuisse adhibitam. Verùm Tertullianus illam non modo ad usum militarem, sed ad ludos etiam ab iisdem Lacedæmoniis inventam satis aperte declarat. Rigaltius vero suspicatur illum ironice loqui de penulis, utpote nimium gravibus et ponderosis, quæ idcirco odium potius quam voluptatem creare poterant. At quorsum Tertullianus his verbis potius, quam aliis et præcedentibus et subsequentibus, ironice loqueretur?

Quia igitur Tertullianus sine ironia et affirmate loqui videtur, existimat idcirco Ferrarius eum ibi memoria lapsum, ac penulam scripsisse pro endromidem (Ferr. part. Il de Re vesti., lib. II, c. 1), quæ crassa etiam et hirsuta vestis erat, ac palæstræ sive potius post palæstram, non minus quam penula utilis. In suæ autem opinionis confirmationem hæc profert Martialis carmina:

Hanc tibi sequanicæ pinguem textricis alumnam,
Quæ Lacedæmonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non adspernenda Decembri,
Dona, peregrinam mittimus endromida,
Seu lentuin ceroma teris, tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis.

(Martial. lib. IV, Epigram. 19.)

D

Verum nihil prorsus necesse videtur nomen penulæ, quod constanter in omnibus codicibus legitur, propter conjecturam immutari. Dubium enimvero nemi. ni esse potest, quin Romani penulati ludis publicis interessent, Testis siquidem nobis est Suetonius Galbam imperatorem jussisse, ut illi in quodam solemni spectaculo manus penulis continerent (Sueton. in Vit. Galb., § 6). In Dionis vero Epitome legimus Commodum imperatorem præcepisse ut ad ultimum quod dedit, gladiatorum munus senatores in theatrum venirent, ἔν τε τῇ στολὴ τῇ ἱππάδι, καὶ ἐν ταῖς μανδύας εἰς τὸ θέατρον εἰσελθεῖν. Equestri veste, et penula indutos venire in theatrum jussit (Epit. Dion. in Vita Commod. pag. 295). Quo quidem ornatu nunquam antea illud ingredi consueverant, nisi imperator ex hac vita decessisset. At μavión significat aliquod penulæ genus. Nam Lampridius de eodem Commodo: Contra consuetudinem, inquit, penulatos jussit, non togatos ad munus venire (Lamprid. in ejusd. Vita, pag. 315.)

Tertullianus itaque Romanos merito coarguit; quippe qui contra antiquum morem penula uterentur, cum publicis ludis et spectaculis, præsertim hyeme, aderant. Tunc enim, quia theatra carebant tectis, penulam sumpsere; ne frigus pluviave noceret, ac turpia ibi acta sine ullo spectarent incommodo. Contra pristinos itaque mores voluptatis caussa sumpserant penulam, quam milites ob solam necessitatem induebant. Nam de milite qui christianam religionem coram Tribuno profitebatur, gravissimas, inquit Tertullianus, penulas posuit. (Tertul., lib. de Coron., cap. 1). De hac porro veste videsis Octavium Ferrarium, atque Bartholum Bartholinum, qui peculiares de illa disquisitiones, et alios qui de re vestiaria libros ediderunt.

Quis igitur non videt qua temeritate ethnici clamabant iniquissimis imperatorum in Christianos legibus se ad cos vexandos cogi, qui tanta audacia et impunitate alias æquissimas, theatra ob immanem morum corruptelam funditus everti præcipientes, plane despiciebant et adspernabantur. Neque alias plures perquam optimas pluris faciebant, quemadmodum Tertullianus docet, et post illum ostendemus.

ARTICULUS V.

Expenditur qua temeritate ethnici conculcaverint leges quæ dignitatum et natalium insignia, ac matronarum et meretricum vestes distingui jubebant, aut prohibebant ne mulieres auro, nisi in annulo pronubo,

ornarentur.

Gradum inde Tertullianus facit ad aliud pessumdatarum ab ethnicis legum genus, quibus modestiæ ac sobrietati in primis mulierum prudentissime consultum olim fuit. Qui enim leges christiano nomini injuriosas tam in solenter objectabant, hi ipsi tranquillo lætoque animo patiebantur alias conculcari, quæ dignitatum et honestorum natalium insignia non temere nec impune usurpari sincbant (Tertul. Apologet. cap. 6, pag. 300). Quis vero nescit varia fuisse regum, senatorum, equitum, et plebeiorum hominum insignia, diversasque vestes, quibus a se invicem distinguebantur? Missa enimvero ut plurima

« PoprzedniaDalej »