Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed ejus rei prima esse vestigia in libello de Corona A‹ tantis. Ego vero vehementer dubito, quod, quid

militis. Porro planum faciemus, hunc A. CCI. mandatum fuisse litteris, cum liber de Testimonio animæ sit fere versus finem A. CXCIX. compositus; unde haud difficile erit intellectu, Tertullianum anno fere P. C. N. CC. se Montanistarum partibus adjunxisse. At majori sane difficultati obnoxia est altera quæstio: ulrum, susceptis semel Montanistarum erroribus, nunquam Tertullianus se ad pristinum cœlum rece. perit? Cujus tamen quæstionis affirmandæ nulla est idonea ratio. Nam ea erat isti homini austero et supra modum rigido insita animi imbecillitas, ut, quo severiora essent, quæ ad vitam moresque pertinerent, eo magis ista adamaret, crederetque tanto magis probata fore Deo et consentientia cum christianorum perfectione. Atque, ut solent ii, qui atra bile vexantur, tenaciores esse eorum omnium, quæ nutrimento sunt tristitiae, eorumque opiniones cum annis nova capere incrementa: ita est parum credibile, Tertul lianum istas opiniones deposuisse, istamque reliquisse palæstram, in qua videbat operam se posse omni. bus ejus generis exercitationibus dare. Accedit ad hoc non omnium modo, qui de rebus ad eum pertinentibus commentati sunt, silentium de eo, quod ad religionem pristinam redierit, sed ipsa etiam Augustini professio (De hæresibus, cap. 86.) omniumque consensus, qui ejus auctoritatem in doctrinis probandis admittere noluerunt, quoniam ad perverse sentientium partes se contulisset. Neque cum sententia nostra pugnant libri ii, quos euin ultimo fere loco scripsisse ostendemus, qui pene omnes aliquas habent maculas errorum Montanisticorum aspersas. Sit igitur hæc ea in re præceptio, ut omnes isti libri existimentur ab ipso post discessionem suam elaborati, quos apparet post alios fuisse compositos, qui istorum errorum possunt haud dubie convinci. § 4.

Quomodo Tertullianus Montanizans a Montanista discerni possit? Et hujus discriminis vindiciœ adversus Hoffmannum.

B

C

At sunt permulti e Tertulliani libris, quorum ælas cum curiosorum acumen subterfugiat, nulla habent, nisi quædam errorum Montanisticorum vestigia sibi impressa, e quibus vix tamen potest judicari, quosnam libros ante, quosnam post defectionem suam ad Montanistas conscripserit. Unde factum est, ut, qui D ista subtilius quærunt, Tertullianum Montanistam a Montanizante distinguendum esse haud inepte dicerent. Sed aliter visum est Jo. Guil. Hoffmanno, doctissimo olim in Academia Vitebergensi Historiæ doctorí, qui, cum in ea esset sententia, ut crederet omnia Tertulliani, quæ supersunt, in Montanismo scripta fuisse, hoc sibi demonstrandum dissertatione singulari sumpserat (Viteberga 1739.). Is quidem pulchre perspiciens, si ista subtilitas admitteretur, demonstrationem suam aliquid esse detrimenti capturam, negavit hoc admitti discrimen posse. Carere enim hoc, ait, ( § IV. p. 17.) finibus certis, nee minus ambiguum esse vultum Montanizantis et Montanistæ, quam ejus, qui ægrotare incipit, et ægro

sibi velint, qui ita loquuntur, Hoffmannus intellexerit, aut intelligere voluerit. Libros enim Tertulliani < Montanizantis, adjicit (p. 18.), forte esse eos, qui quidem Montani dogmatibus infecti sunt, sed recte sentientes non exagitant; Montanistæ vero, qui hæresim non solum continent, verum etiam contra catholicos defendunt. Sed nobis iisque qui ita loquuntur, quod ego quidem sciam, omnibus, is dicitur μοντανίζειν, qui quidem errores cum Montanistis communes vel omnes habet vel aliquos, sed ita tamen, ut spreta eorumdem sacrorum cum sua Ecclesia communione, nondum se contulerit ad ejusdem societatis sacra, quacum in nonnullis doctrinis consentit; cum Montanista sit, qui utrumque fecerit. At ista quidem Hoffmannus certis carere dicit finibus. Sit ita sane. Sit vultus Tertulliani Montanist ac μostavijosTo; ambiguus admodum. Quid ergo est? Nimirum non potest ex vultu Tertulliani judicari, fueritne is jam norbo lecto affixus, an leviter tactus quodam ejus impetu. Et id volebamus quidem, non posse ex levibus quibusdam signis errorum Tertulliano cum Montanistis communium tute conjici, quod jam ipsa Montanistarum sacra susceperit. Neque tamen id ita intellectum volumus,quasi spurium esset, aut suspectum omne argumentum, quod ducitur a doctrinis Montanistarum in hoc, illove libro Tertulliani obviis ad Montanismum istis libris asserendum. Sunt enim ista in re fines et quasi termini, quibus utendum arbitror, ne de Tertulliani Montanismo, ex ejus libris cognoscendo, parum aut nimium philosophari videamur. Primam igitur legem ejus rei judicandæ hanc volumus esse ut ejusmodi liber habeatur in eorum numero, quos, familie Montanistarum jam adscriptus, composuerit, in quo occurrit nomen Psychicorum. Erat enim hoc veluti symbolum, quo socios orthodoxæ Ecclesiæ a sua sectæ hominibus, quos spiritales dicit, distingueret (V. Tertullianum, de Monogamia, cap. 1, edit. Nic. Rigaltii 11. p. 673. R.); atque videtur tum fere confictum, cum eos, qui rigidam Montani disciplinam non recipiebant, oppugnare inciperet. Neque id occurrit in ullo libro alio, quem temporis aut ipsius doctrinæ ratio ostendunt ante ejus defectionem conscriptum fuisse. Itaque non est dubitandum, quin sint isti libri, qui hoc nomen continent, omnes post susceptum Montanismum exarati. Alter canon hic esto: omnis liber Tertulliani ex Montani officina exiisse putetur, qui doctrinas tractat non quidem Montanistarum proprias, sed tamen Paracleti cujusdam auctoritate confirmatas. Namque hic erat capitalis Montanistarum error, quod Paracletum jactarent suo tempore venisse talem, qui et dux esset ad veritatem omnem, et nova rerum divinarum scientia auditores suos imbueret ita, ut cognoscerent, quæ patefacta nulli essent antiquioris memoris homini, et ad maximam perfectionem nunc aspirare possent ( V. eumdem in libro de velandis virginibus, cap. 1. et libro I V. adversus Marcionem, c. 22. p. 537. C.). Atque hujus Paracleti agnitionem se, ait, sejunxisse ab Ecclesia (Adversus

[ocr errors]

Praxeam, cap. 1. p. 634. D.); neque hunc sibi erro. A non viderint, et ante Severi legem, qua suscipiendam rem persuaderi unquam passi sunt orthodoxæ Ec clesiæ socii, quoniam hic principalis erat doctrina eorum, qui Montanum, tanquam magistrum, sectabantur; quamvis cæteri errores Montanistarum omnes, ex aliqua parte, vel ipso hujus controversiæ tempore, vel paulo post, recepti fuerint a nonnullis antiquæ Ecclesiæ sodalibus. Sed quemadmodum diximus, nunquam deposuisse Tertullianum errores eos, quos semel in schola Montanistarum didicerat, id sponte sequitur, quod jam fere diximus, ejusdem generis esse libros Tertulliani, in quibus alios, haud dubie Montanistarum scitis infectos, excitavit. Atque his regulis addi possent aliæ, quæ libros Montanismi certissime arguun!, qualis est diserta ipsius Tertulliani professio; sed sunt istæ ita fere comparatæ, ut disputatione B non egeant, aut non sint certissimæ fidei. Quod si vero extiterit tale quid in quodam libro Tertulliani, quod posset referri ad unam regularum istarum ; absque erroris periculo licet existimare, eum fuisse tum editum, cum jam inimicitias cum orthodoxa Ec clesia Tertullianus suscepisset. Sed jam ad libros ipsos veniamus.

§ 5. Prima classis librorum, qui sunt tempore prioris vexationis Christianorum sub Severo Augusto scripti.

[ocr errors]
[ocr errors]

Christianorum religionem vetuit, Deorum cultores vexasse Christianos. Ita enim factum est, ut, cum inter omnes constaret, anno demum P. C. N. CCII. bane legem a Severo latam esse, libri isti omnes post istum annum inepte ponerentur. Atque fuerunt identidem nonnulli, qui hoc quidem cum libris ipsis pugnare perspicerent; sed neque hi veritatem attigerunt propterea quod antiqua harum rerum monumenta nec candide, nec prudenter, tanquam duces, secuti fuerant. Itaque maximis laudibus dignus est vir im mortalis memoria Jo. Laurentius Moshemius i pazapiτns qui, postquam eo, quo erat, acumine, animique candore summo, inquisiverat in hanc rem diligentius, istum errorem exquisitissimis argumentis explosit (1). Atque hic tantus vir effecit diligentia sua, ut nobis in demonstranda hac re multis laborandum non sit. Quam ob rem ne careant tamen ii, quibus datum non est perlegere ipsam elegantissimam dissertationem, gravissimis argumentis, quibus calamitates Christianorum tempori ante Severi edictum antegresso asseruit, ea veluti in compendio recitabinus,quibus assentimur omnine, iisque adjiciemus duo alia, quæ ad confirmanda ea aliquid habere videntur firmitatis. Atque is primum duxit ab eo, quod ipse Tertullianus in Apologetico, et maxime in universa illa de legibus disputatione, tot signa ediderit, quibus nondum legibus contra Christianos Severum pugnasse indicat, ut nullus plane dubitandi locus supersit. Alterum : ex libro ad Martyres, c. 4. in quo commemorat TertulC lianus supplicia, quibus Albini amicos affecerat Severus, quod factum esse A. P. C. N. CXCVI. aut, quod mallem CXCVII. rectissime Moshemius monuit. Tertium ipsi obtulerunt Clementis Alexandrini verba (Strom. L. II. Ed. Colon. p. 414. B.), quibus confitetur jam tum tormentis exagitari Christianos, cum Stromatum libros componeret, quod fecit fere eodem, quo diximus, tempore. Quartum dedit atas, in quam gravissima supplicia a Scillitanis Martyribus sumpta incidunt, Claudio iterum consule, qui cum C. Aufidio Victorino fasces A. P. N. C. CC. tenuit; quibus denique argumentis aliquid auctoritatis arbitratur ex ipso Orosii ac Freculphi testimonio accedere. Atque nos non sumus ii, qui ista quidem ad rem demonstrandam non sufficere arbitraremur, ea enim omnia putamus rem extra omnem dubitationem ponere. Placuit ta- ` men, ne quid videamur prætermisisse, quod ad rem confirmandam facere quodam modo posset, duo alia argumenta, quæ, quamvis minora esse Moshemianis facile patimur, non tamen omnino rejicienda esse videntur. Unum est hoc, quod Elius Spartianus de

Ex his primum pertractandos promisimus eos, quorum nec ætas nec doctrina dubia admodum esset; in quibus sunt primo loco ponendi, quos scriptos esse constat eo tempore, quo calamitatibus multis Christiani, regnante Severo Aug., propter doctrinam affligebantur a Deorum cultoribus. Quorum ætas cum rite haud queat definiri, nisi figatur illud quasi punclum temporis, quo coepta est adversus Christianos sævitia; id agamus necesse est, ut, quonam hæc tem pore contigerit, perspicuum omnibus fiat. Sed ista vexatio quoniam his extitit, primum quidem ante, deinde post leges Severi Christianis inimicas: obser. vando didicimus, annum a Christo nato ducentesimum libros Tertulliani dividere quasi in duas classes, quarum altera complectitur.hos, qui sunt ab eo orthodoxo, altera eos, qui sunt ab eo Montanista perfecti. Nobis itaque cum sit propositum primum dispicere de eo genere librorum Tertulliani, quorum D ætas satis liquido constat, ita in hoc tractando versabimur, ut demonstremus, jam ante Severi edictum Christianos fuisse propter doctrinam vexatos, deinde, paucis quibusdam de ipsa hujus prioris tempestatis ratione aspersis, in annum, quo ista afflictio initium ceperit, accurate inquiramus.

§ 6. De ipsa hac vexatione disputatur ita, ut demonstretur talem extitisse ante Severi edictum; quam in rem propositis Moshemii argumentis alia nova adjiciuntur, et initium cepisse A. P. C. N. CXCVII.

Culpa, cur erraverint multi in definienda eorum Jibrorum Tertulliani ætate, qui tempore vexationis Severiano scripti sunt, in eo est haud dubie, quod

(1) In Commentatione de ætate Apologetici Tertulliani et initio persecutionis Christianorum sub Severo, quæ inserta est vol. I. Dissertationum ejus ad historiam eccles. pertinentium, pag. 1. seqq. Daturum etiam se promiserat vitam Tertulliani librorumque ejus Chronologiam accuratiorem ea, quam tradidit Allixius (v. Thesaurum Epistolicum Lacroziunum, tom. I. p. 281.); sed id consilium postea ipsi eripuerunt graviores sanctioris muneris curæ, ut fatetur in addendis ad vol. I. Diss. Hist. Eccl., p. 752.

B

Christianos, et invito quidem Severo, nonne demonstrat, id factum non esse Severi legibus? Habemus igitur et hic non obscurum testimonium de eo, quod ante ejus edictum Christiani maximis calamitatibus afflicti fuerint.

§ 7. Quæ caussæ hujus prioris vexationis?

[ocr errors]

Caracallo dicit (in Vita Antonini Caracalli, cap. I.) : A ipsum, quod Tertullianus dicit, plebem exagitasse septennis puer, cum collusorem suum puerum, ob Judai cam Religionem, gravius verberatum audiisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum diu respexit. Ex quo loco apparet, quod pater pueri istius non ipse eum propter Judaicam religionem castigaverit, sed quod ipse Severus puerum jusserit ab aliis castigari. Nam qui potuisset Caracallus succensere patri Severo, nisi is ipse hoc voluisset fieri? Itaque aliquis datur locus suspicioni, jam tum, cum Caracallus septem esset annorum, vi pugnatum esse adversus Christianos; quamvis anno demum P. C. N. . CCII. Severus leges contra horum Judæorumque religionem tulerit. Ad septimum annum egit Caracallus anno a nato Sospitatore nostro CXCV. quod est facile demonstratu. Norunt enim omnes, mortuum esse Severum A. CCXI. cui succedens Caracallus interfectus est, cum supra VI. annos regnasset (Dionem Cassium Histor. Roman., lib. LXXVII. edit. Reimari, vol. II. p. 1314.), A. CCXVII. Is vero cum diem supremum obiret, annum attigerat 29. quo numero detracto summe annorum ejus, emergit annus CLXXXVIII. quo natus sit oportet; unde conse. quitur, Caracallum A. CXCV. septimum annum egisse, quo tempore longe posterius est Severi edictum. Neque puto quemquam fore, qui nobis opponat, longe diversam esse Christianæ ac Judaicæ religionis rationem, nec posse demonstrari, Christianos fuisse a Deorum cultoribus vexatos, quoniam castigati fuerint, qui se Judaica religioni addixerant. Nam qui ita sentiunt, eos necesse est fingere, quod vulgus etiam Christianos jam satis a Judæis distinxerit (ab hoc enim dicimus istum tumultum fuisse excitatum). Iloc vero discrimen cum ante illud tempus, quo Severus imperio potiretur, ne ab iis quidem sit observatum, qui nosse utramque religionem optime poterant, nec sciam, unde probare quispiam possit, eos Severi tem pore magis perspicaces fuisse quam ante, numquid concitatam multitudinem sub Severi imperio id quidem curasse aut distinxisse satis putabimus? Sed si maxime dubium potest illud, tamen apparet adesse exempla odii gentilium in eos qui erant a Deorum cultu alicni ipsumque Severum non plane ab odio isto abhorruisse. Quod si Severus id fecit in pueris, quibus condonare solemus sæpissime, quæ D adultis nequaquam conceduntur; vix dubito, quin præsides avaritia plebisque tumultu eo adducti fuerint, ut gravius in Christianos animadverterent. Alterum argumentum desumam ex libro, quem Tertullianus scripsit ad Scapulam (Cap. 4. p. 87 D.) : Clarissimas feminas, inquit, et Clarissimos viros Severus, sciens hujus secla (sc. Christianorum) esse, non modo non læsit, verum el testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Severus dici non potest populo furenti in Christianos palam restitisse, cum jam edictum contra Christianos constituisset. Namque id quominus credamus, impedit durus et quasi ferreus Severi animus, a quo certe is impetrare non potuit, ut legem semel latam rescidisset. Et hoc

At nunc discutiendus est alter iste locus de tempore, quo prior hacc tempestas contigit; si prius edixero, quænam caussæ hujus facinoris vulgi ad. versus Christianos videantur fuisse. Atque hoc cum de omni contra Christianos facto a plebe tumultu constat, eam his, tanquam publicis generis humani hostibus, omne calamitatis a Diis immissæ genus tribuisse tum illud nimirum patet ex Tertulliani scriptis, hoc fuisse in causa ut nunc Christianos maxime insequeretur (Cf. Apologet., c. 40. ad nationes, lib. I. c. 9. etc.). Enimvero, que Severum inter et Nigrum intercedebat, maximarum rerum æmulatio, non solum videtur quibusdam displicuisse, qui non Severum, sed Nigrum contra Didium Julianum Aug. postulaverant (V. Herodianum, lib. II. c. 8. III. c. 5. Spartianum, in vita Nigri, c. 2.); sed illud etiam, quod adversus Albinum suscepit bellum, omnium animos vehementer concitavit (V. Dionem apud Xiphili num, 1. LXXV. c. 4. p. 1258. B.). Itaque, cum prostrato utroque, Severus omnes eos extinguere pararet quos noverata partibus Nigri Albinique stetisse, C optima se offerebat plebi occasio Christianos, tanquam rei publicæ ac Imperatoris hostes, violandi. Atque hi homines sibi videbantur hoc eo rectius exequi posse, cum Christianos ipsis etiam Diis infestos crederent, de quibus eo bene mereri posse putabant, postquam Dii ipsis hæc quasi otia fecerant. Et ipsam hanc opinionem Christiani vulgo persuadebant eo magis, quod plane nec ludis ac celebrationibus, propler reportatam Severi ab hostibus victoriam institutis, vellent interesse (V. Tertull., de Spectaculis, c. 1. et alibi), nec jurare per Principis genium (Idem in Apologet. c. 32. et libro I. ad nationes, c. 17.), nec Diis pro salute ejus supplicare (Id. Apolog., c. 10.29. seqq.). Eo ipso autem tumultu vulgus facile eodem poterat adigere Præsides, qui non admodum alieni erant ipsi ab hoc crudelitatis genere. Namque hi eam sibi legem, veluti per manus traditam, præscripse. runt, ut, qui semel in jus vocati essent Christiani, nisi a sacris suis discederent, nequaquam dimitterentur (Eusebium, Ilist. eccles., lib. V. c. 21. edit. Reading.. p. 240.); cujus rei testem habemus ipsum Tertullianum, qui, eam ob causam, de recte interpretandis his legibus ex instituto adversus eos disputavit (In Apolog., c. 4. seq.) Atque istam quidem Christianos vexandi occasionem eo libentius arripiebant quæstuosi Præsides, quo certius cam viderent fisco suo haud exiguum emolumentum esse allaturam. Quod me non finxisse scio ex Rutilii Martyris exemplo (Apud Tertull., de Fuga in persecutione, cap. 5. p. 693. A.), quem suspicor raptum esse in judicium

cum nondum Severi, sed antiquis legibus judicium A est. Hic cum Severi duces A. CXCIV. manum cum fieret (1). Eo enim adducebantur multi Christianorum, qui opibus vitæque sua timebant, ut, quod alia declinare via non poterant, periculum, oblata pecunia averruncarent. Quas sævitiæ Præsidum vulgique causas si mente complectimur; erit sane, ut sciamus tempus, quo orta est hæc prior tempestas, quando, quo anno hæc speciosa Christianos lædendi occasio extiterit, demonstravimus.

§ 8. Initium vexationis Christian. ex anno quo perit Albinus demonstratur, hunc vero a. CXCVII. interfectum esse probatur primo ex ordine belli, quod Severus cum Pescennio Nigro gessit. Obiter quædam notæ in nummis Severi explicantur, et Moshemii rationes emendantur.

Ad hunc vero investigandum primum ipsis utamur his, quas enumeravimus, calamitatum caussis. Illud enim, quod quasi ansas vulgo dabat ad impugnandam Christianorum familiam, erat Severi studium conqui. rendi omnes eos, quos cum Nigro aut Albino adversus se stetisse compererat. Quod quoniam factum est,cum, Albino exstincto, Romam victor rediisset (tum enim gravissima in eos supplicia constituit [V. Dionem, 1. LXXV. c.7. p. 1262. D. Herodianum, 1. III. c. 8. et Spartianum, in Severo, c. 12. 13.]) operæ pretium est videre, quonam anno Albinus cum vita imperium deposuerit. Atque in isto definiendo tantum operæ coræque jam positum esse videmus a Moshemio (in diss. laudata § XX. seqq.), ut pene isti labori possemus supersedere, nisi quædam essent in promptu, quæ dici posse contra viderentur. Itaque cum hic se offerat occasio in dubitationem vocandi opinionem quamdam popularem, atque ipsa res postulet, ut paulo aliter rationes subducantur: servato ipso argumentorum genere, quod adhibitum est a summo viro, candide disputabimus quæ consentanea sunt veritati ipsi, et quanam in re sentiamus diversa, salva pictate in tantum virum, cujus nomen nobis etiam est post mortem venerabile, adjecta dissentiendi ratione infra notabimus. Cum ad imperium venisset Severus, videretque Pescennium Nigrum in Syria copias parare, quibus se sibi opponeret, primum, ne ex utraque parte premeretur, Albinum Britannici exercitus ducem fecit, eique et nummos decrevit, et alia honoris monumenta. Posthac, lecto per Italiam milite et classe exornata, elapso fere mense Junio (2) A. CXCIII. contra Nigrum profectus

B

(1) Nempe hic liber scriptus est eo tempore, quo graviores calamitates Christianis expectandæ erant a Deorum cultoribus (Coll. cap. 1.) h. e. ut postea dicetur, cum edictum Severi in lucem prodiisset, timerentque Christiani de securitate sua. Sed istum libellum cum Tertullianus componeret, jam trucidatus erat Rutilius, qui primum aliquoties salutem petierat fuga, postea nummis sibi pacem comparaverat, sed denuo captus ad supplicium rediit. Quod ergo necesse est factum esse ante iniquam Severi legem, et novum dat argumentum ejus quod diximus, Christianos sub Severo ante eam capitis damnatos fuisse. (2) Namque incipiente Junio A. CXCIII. Romam Severus venit; quod patet tum, cum dies LXVI. quos imperio Didii Juliani Dio (lib. LXXIII. c. ult., p. 1210.), aut II. menses ac 5. dies, quos ei Spartianus (in Juliano, c. 9.) tribuit, numeremus, incipiendo a V. Kalend, aprilis, h. e. XXVIII. Martii, quo die interfectum esse Pertinacem Juius Capitolinus (in vita Pertinacis, c. 15.) refert. Apparet, TERTULLIANI I.

Nigri militibus conseruissent, apud Cyzicum superiores fuerunt. Eadem fortuna usi sunt anno sequenti, cum pugnatum esset in Nicææ ac Cii angustiis. Postremo, anno fere CXCVI. cum Severiani, casu Castello in Tauro occupato, in Ciliciam irrupissent, vincitur Nigri exercitus apud Portas Cilicias, neque ita multo post ipse Pescennius interficitur. Sed hic ego quosdam miraturos suspicor, quid sit, quod me commoverit, ut calculos hic plane diversos ab aliis ponerem, cum sint, qui ultimam hanc pugnam A. P. C. N. CXCIV. factam existiment, universi. Quam ob rem mea referre puto, ut recta argumenta producantur, quibus evinci possit, rationes a nobis. rectissime fuisse subductas. Primum igitur vellem observari cognomen Imperatoris III. IV. V. VI. VII. VIII. quod datum esse Severo in nummis perspicitur. Hoc eum exornatum necesse est intra tempus, quod ab exordio imperii ejus effluxit ad illud, quo superavit Albinum, quia eum legimus, cum imperium susciperet, in nummis Imperatorem II. (Vide Vaillantii numismata Impp. Rom. Tom. II. Ed. 3. Paris. p. 238.), victo autem Albino, Imperatorem IX. appellatum. (Apud Mediobarbum in Impp. Rom. numism. ad 2.197. Ed. Mediol. 1730. p. 271.) Enimvero, cum nomine Imperatoris, quod numeris distinctum in nummis reperitur, tum Romanorum Augusti exornati fuerint, cum quid in bello eo nomine dignum gessissent (de ea re V. Dionis Cassii Rom. His!., lib. XL. c. 44. p. 372.): age! videamus, quo referendum sit Choc intra illud tempus sexies repetitum cognomen Imperatoris. Nempe in isto temporis spatio ter legimus Severum a Nigri militibus victoriam reportasse, tresque gentes Osroenorum, Adiabenorum et Arabum subjecisse Romanorum potestati. Igitur cum hos, jam devicto Pescennio, subegerit, referamus cognomen Imperatoris VI. VII. VIII. ad victos hos populos (1), ac nomen Imperatoris III. propter prælium Cyzicenum, IV. ob pugnam in Nicææ ac Cii augustiis, V. denique ob Nigrum apud Portas Cilicias prostratum, Severo decretum esse dicamus. Jam dispiciamus, cui tandem numero Trib. Pot. ad jiciantur singule nominis Imperatorii note: nam, si eum cognoverimus, sponte se offeret is annus, cui quævis pugna assignanda est (2). Atqui cognomen Imp. D

Inde non minus, Severum fere die Junii 2. summi Imperii clavum sumpsisse, ex quo die deducendos simul esse Tribunitiæ potestatis terminos non demonstrabo pluribus, quoniam id quidem facere memini C. G. Schwarzium, elegantissimum virum, in diss. de numeranda tribunitia potestate Augustorum Cæsarumque Rom. Obs. IV. Quæ cum ita sint, haud obscurum est tempus, quo Severus Roma profectus est, si quidem recte commemoravit Spartianus (in vita Severi, c. 8.) eum Romam intra XXX. dies, quam eo venerat, reliquissé.

(1) In nummis a Mediobarbo ad a. 196. excitatis, p. 270. Cognomen Imp. VI. et VII. conjungitur cuin Tr. Pot. III. et nouine Parth. Arab. Parth. Adiab. aliisque signis victoriæ. Pariter Imp. VIII. p. 271. cum victoria Parthica et Tr. P. IV. ac cum iisdem, tituloque Arabici, Adiabenici, in inscriptione apud Muratorium', in novo thesauro vet. inscript., tom. I. p. 244. legitur.

(2) Sed forsitan quispiam dixerit, hos nummos non eo excusos fuisse tempore, quo Severus victor ex pugnis cum Nigro rediit, sed postea demum, ipsumque Spartianum in

(Quatre.)

B

batur secundo a tempore expugnati Byzantii.

III. quod diximus signum esse victoriæ Cyzicensis, A § 9. - Albinum A. CXCVII. interfectum fuisse, proconjunctum reperimus cum Trib. Pot. II. (In Laur. Bergeri continuatione thesauri Brandenburgici, p. 690. Vaillantii numism. Impp. Rom. T. I. p. 221. 22. et Mediobarbo ad a. 194. p. 269.), hæc vero numeranda est ab altero die Junii A. CXCIV. ad eumdem diem anni sequentis (Coll. not. y. hujus sectionis Schvarzii diss. laud. obs. 11.); consequens igitur est, hoc prælium primum ad posteriorem partem A. CXCIV. aut priorem A. CXCV. esse referendum. Porro nummus apud Vaillantium Severum Imp. IV. Tribunitiamque potestatem III. sustinentem exhibet, et sunt ejus generis nummi plures apud Mediobarbum; ergo incidit altera pugna in Nica Ciique angustiis in A. CXCV. posteriorem, aut sequentis anni superiorem partem. Quapropter cognomen imp. V. et ultima victoria a Nigro reportata, non videtur fere alii anno posse vindicari, nisi huic, quem diximus, A. CXCVI. cum igitur Pescennium initio fere ejus anni prostravisset Severus, pergit in Mesopotamiam, indeque contra Osroenos, Adiabenos et Arabes exercitum ducit (Dio, Libr. LXXV. init.). Facta hæc omnia esse oportet sex fere mensibus (nisi mavelis ultimam partem anni præcedentis Nigro mortem attulisse), cum, hoc anno vertente jam contra Albinum profectum esse Severum, ratio ipsa temporis suadeat, ut suo loco apparebit. At quo fieri pacto potuit, ut mensibus tam paucis tot tantasque bellicosissimas gentes subegerit? At isted quidem potest animo pulchre concipi; nam ipse Dio c. 2. libro cit. harum gentium urbes a tribus Severi ducibus, non a Severo ipso, captas esse ait; quod factum forsitan est, cum jam Albino obviam Severus ivisset; nam, eo discesso, Lætus se his adversariis opposuit, ut videtur ex codem Dione, c. 9. aut jam aliquantum eo tempore, quo Nigrum Severus persequebatur; plurima enim tum fecit per duces suos: aut fuit Severus qualicumque barbarorum suppressione contentus. Ac videtur certe Severus noluisse has

sibi gentes prorsus subjicere, nec jam tum subjecisse, cum, ducibus contra hostes emissis, aliena Nisibi ageret, ipseque demum post victum Albinum has provincias summo impetu adoriretur; quod ipso confirmari posset Herodiani silentio, qui de his gentibus isto tempore victis nihil habet omnino. Itaque hæc prima lex sanciatur ; ante finem A. CXCVI. Severum contra Albinum non fuisse profectum (1).

vita Severi, c. 9. significare, quod Severus non nisi post alterum prælium in angustiis Cii et Nicæ ad senatum hac de re scripserit. Sed præterea, quod Spartianus discrepat aliquantum in narranda hac re a cæteris, iisque primariis scriptoribus, nec nisi de prima alteraque pugna loquitur in isto loco; negari vix potest, quoniam cognomen Imp. III. IV. V. cum diverso plane Trib. Pot. numero conjungitur, hoc Trib. Pot. signo indicari annos eos, quibus ipsam ab hostibus victoriam ter reportavit.

(1) Atque hic nos non audemus plura ex ordine rerum gestarum, quas commemoravimus, deducere, sed postea dabimus. Judicari autem ex dictis potest de eo, quod placuit Moshemio to paxapity (in laud., diss. §21.) A. CXCIV. periisse Nigrum A. CXCV.; legatos in Galliam ad interficiendum Albinum a Severo missos, et hoc anno prope exeunte insidias eorum deprehensas fuisse; quo facto A. CXCVI. citissime in Galliam Severus venisset. Vix crediderim (nam de tempore præliorum jam dixi, quid sit sen

C

D

Alterum nec mediocre telum ad hanc rem exequendam existimari debet tempus, quo expugnatum Byzantium est. Namque hoc Dio ait L. LXXIV. c. 14. p. 1254. occupatum esse a Severi militibus, cum is in Mesopotamia commoraretur, h. e. postquam Nigrum superaverat, ac prius quam pergeret adversus Albinum. Atqui Byzantinos fame demum in deditionem redactos esse, cum tres integros annos fuissent in obsidione, idem Dio memoriæ prodidit Lib. cit. c. 11. p. 1252.; quare cognoscemus annum, quo Severus in Mesopotamia versatus est, cum viderimus, quando ista obsidio exordium sumpserit. Sed ejus initium conjunctum arbitror cum initio ipsius expeditionis Severi contra Pescennium A. CXCIII. quod intelligi potest ex eo, quod vix est credibile, Severum, cum Nigro occurreret, a tergo relicturum fuisse fortissimam urbem, quam ipsi Nigri milites tenebant, et quo adversis rebus se recepturi fuissent; idemque cum re ipsa optime consentit. Fac scilicet mense fere Septembri A. CXCIII. Severum hujus oppugnationis initium per milites fecisse (Roma enim, Junio pene præterlapso, discesserat § VII. n. y.); incidet sane expugnatio S ipsa, si post triennium integrum facta est, in Septembrem A. CXCVI., quo tempore Severum in Mesopotamia fuisse apparet ex iis, quæ in superioribus dicta sunt. Quam ob rem non est necesse, ut a nativa potestate verborum Επὶ ὅλον τριετή χρόνον recedamus, quo se a Tillemontio adduci passus est Moshemius & μxxxpirns, cujus interpretatio, ni fallor, vi quidem verborum non facit satis. Itaque cum mense fere Septembri in Mesopotamia versatus fuerit Severus, nisi A. CXCVI. jam in finem inclinato in Galliam venire non potuit. Neque vero postea quam in Mesopotamia Severus fuerat, usquam legimus eum contra Osroenos, Adiabenos, Arabesque fuisse profectum; hos enim, teste Dione 1. LXXV. c. 3. p. 1257. cum Nisibi, in urbe Mesopotamiæ, Severus otium sibi daret, Laternus Candidus atque Lætus, Severi duces, subegerunt. Unde efficitur, famam de seditione Albini ad Severum in Mesopotamiam fuisse allatam. Enimvero non abhorret, Severum, qui celeritate consilii imprimis utebatur, statim devicto Nigro misisse, qui Albino, occasione allatarum litterarum, insidias facerent, et hæ quidem repente detectæ sunt: quocirca magis apparet, fere Auno CXCVI. vertente Severum in Galliam concessisse (1).

tiendum) Legatos istos integro fere anno acquievisse, antequam litteras Albino tradidissent, et, cum Å. CXCV. prope exeunte demum detectæ hæ fuissent insidiæ, Severum, qui currenti similior quam proficiscenti recte dicitur a Moshemio, vel integrum fere annum CXCVI. otio transegisse, vel Albino tantum concessisse temporis, ut vires colligeret; cum ad veritatem sit multo propensius, si quis dicat, quod A. CXCVI. prope vertente Severus profectus sit adversus Albinum, neque multum temporis prætermiserit, quo bello dimicare cum Albino potuisset.

(1) Aliam viam ingressus est Moshemius, § 22. Namque A. CXCVI. inquit expugnatam esse Byzantinorum urbem; hanc vero, Herodian teste lib. III. c. 6. nondum fuisse in potestatem Imperatoris redactam, cum Albino Occurreret; igitur eum esse contra Albinum anno CXCVI. profectum. Quod argumentum, haud nego, esse majorem

« PoprzedniaDalej »