Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse confitetur, gaudet, gloriatur, ac damnatus gra- A quam ex re aliqua sibi comperta aliam quam ignotias agit.

Recte ergo Tertullianus: Quid hoc, ait, mali est, in christianis, quod naturalia_mali non habet (Tertull. Apolog. c. 1, p. 269). Sed in nostris codicibus manuscriptis legimus, quod natura alia mali non habet; fortassis non omnino male, si ibi, sicut bonis auctoribus haud plane infrequens est, subaudiatur particula, quam, hoc nimirum sensu: quod non alia, quam mali natura habet. Sed pluribus littera a antiquariorum ignorantia vel errore ibi duplicata haud dubie videbitur. Vide tamen utrum prima lectio confirmari non possit ex libro ad Nationes, in quo brevius quidem, sed non minus clare dicitur: Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat ( Idem, lib. I ad Nat. c. 1, p. 560). Imo vero addit Auctor noster ma- B ximum in eo esse debere bonum, cujus reus gaudet, cujus accusatio votum est.

Ethnicos autem ille acrius urget ( idem, Apologet., cap. 1, pag. 264), palamque facit in Christianis nibil esse mali, qui relicto falsorum deorum cultu, ac suscepta Christi religione, meliores, quemadmodum diximus, facti fuerant. Neque id ipsis gentilibus, quidquid contra reclamarent, poterat esse incognitum. Noverant enim quantus esset christianorum ubique terrarum numerus, hincque graviter mœrebant, ac de eo tam sæpe quam publice conquerebantur. At quoquo modo illos agnoverint, viderant utique factos esse ex malis et improbis' bonos et probos, ex impudicis pudicos, ex injustis ac sceleratis castos, religiosos, ac sedulam virtutibus omnibus operam dantes. C Et certe ipsis, ut ait Tertullianus, videbatur bonus vir Caius (manuscripti nostri, Gaius Seius) tantum quod christianus (Ibid. cap. 3, pag. 280; et lib. I ad Nation., cap. 4, pag. 564). Mirabantur Lucium sapientem, hanc mulierem pudicam, hunc filium patri suo obsequentem, hunc servum domino suo fidelem. Mirabantur quidem has aliasque christianorum virtutes: sed hos christianos esse ferre non poterant.

Quis ergo eos potius errare diffitebitur, qui laudant quæ sciunt, ait Auctor noster, vituperant quæ ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt (Ibid. )? In omnibus nostris codicibus legimus irrumpunt, pro corrumpunt : sed minus fortassis bene. In libro enim ad Nationes scriptum est : Pro stultitiæ cæcitate laudant quæ sciunt, vitupe- D rant quæ nesciunt, et id quod nesciunt vitiant (Loc. cit.): quod, uti vides, idem est ac corrumpunt. Si tamen malis probesque legendum irrumpunt, non omnino repugnabimus. De fama siquidem Lucanus cecinit: Vana quoque ad vestros accessit fama nepotes, Irrupitque animos populi.

(Lucan. lib. 1, post med.) Summa igitur stultitia, cæcitate ac malitia ethnici laudabant sibi cognitas Christianorum virtutes: sed illos vituperabant, ignorantes quid eorum nomen significaret. Ex ignorato autem hoc nomine vitiabant, seu corrumpebant illorum virtutes, quas nullas aut falsas esse effutiebant. At nihil certe magis iniquum,

ras vituperare, aut ex re ignorata aliam a se agnitam corrumpere. Non minor tamen erat iniquitas Christianos ob solum suum et ignotum nomen condemnare, et occidere, nec velle unquam scire et investigare quid in eis sit aut boni aut mali. Tantum vero ab hac investigatione abhorrebant ethnici, ut iniquissimi judices illos, ad tribunalia sua ductos, audire nunquam voluerint. Secundum autem illud erat summæ illorum iniquitatis caput, quod jam explorandum

est.

ARTICULUS II.

Quanta iniquitate ethnici Christianos, nec auditos, nec defensos, sed suum duntaxat ob nomen condemnaverint, et crudelissime necaverint.

Secundum Tertulliani adversus effrænatam gentilium in Christianos violentiam argumentum non minoris profecto, quam superius, roboris est ac momenti. Ducitur autem ex certissima judiciorum regula, quæ naturali æquitati adeo consentanea est, ut, ea prætermissa, iniquissimum, irritum omnino, et nullum sit cujusvis hominis judicium. At hæc, ut scite Tertullianus animadvertit, regula est, quæ velat indefensos et inauditos omnino damnari (Tertullian. Apologet., cap. 2, pag. 276). De legis autem hujus æquitate plane convicti gentiles, constituerant, ut quilibet cujuscumque criminis insimulatus, uteretur, et proprio ore, ait Auctor noster, et mercenaria advocatione, videlicet patronorum, qui mercede accepta, caussam illorum tuerentur.

Verum longe aliter Christianos, falsorum criminum accusatos, tractabant. Nullam quippe facultatem eis concedebant innocentiam suam aut ore suo, aut ullius patrocinio unquam defendendi. Verumtamen ejusdem, ut scite ille arguit, noxietatis (Ibid.), sive, ut in nostris codicibus manuscriptis et antiquis editionibus legitur, ejusdem noxæ eadem tractatio debebat intervenire (Ibid.). Quid ergo iniquius, quam id quod justum est ethnico concedere, et illud ipsum negare christiano?

Ad hæc vero, secundum omnium divinarum et bumanarum legum præscripta quilibet homo, cujusvis criminis postulatus, non solum semper audiendus est et interrogandus, sed inquirendum insuper, ac quæstione etiam et tormentis extorquendum, quæ sit criminis qualitas, qui locus et modus, quod tempus, qui socii ac conscii. Nec hoc æquissimum esse diffitebantur ethnici, qui hæc omnia diligenter inquirebant, ubi aliquis ex suis ullius sceleris ab aliquo accusabatur. Summa tamen injuria hæc omnia missa faciebant spernebantque, ubi agebatur de nostris, ait Tertullianus, elogiis (ibid.), id est, de christianorum vituperatione et accusatione. Minus itaque bene in codicibus nostris habetur eulogiis, hoc est, benedictionibus, nisi nomen illud ab illo ironice acceptum fuisse probaveris. Quidquid sit, planus est et apertus Tertulliani sensus, qui asserit tantum abfuisse, ut gentiles illo, quem æquitas postulabat, modo in

christianorum, sicuti aliorum omnium, crimina, quo- A quæstionibus, quas verberibus et tormentis leges rum insimulabantur, unquam inquirerent; quin po

tius omnis eorum inquisitio judicibus omnibus prohibita erat.

Plinio enim secundo Trajanum imperatorem interroganti quid christianis, quorum infinitus propemodum erat numerus, faciendum, ille, ait Tertullianus, respondit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere (Tertull. Ap. c. 2, p. 275). Ipsiusmet autem Trajani hæc sunt in epistola sua ad Plinium verba Conquirendi non sunt; si deferantur, el arguantur, puniendi sunt ( Plin. secund., lib. X, epist. 102, pag. 377): id est, juxta Tertulliani nostri interpretationem, si christiani revera esse compro. bentur et convincantur, puniendi quidem, sed minime inquirendi sunt. Totum autem hunc Tertulliani B locum citavit Eusebius ( Euseb. lib. II Eccles. Histor., cap. 33, pag. 106), qui prolata a nobis ejus verba sic graece interpretatus est : Τὸ τῶν χριστιανῶν φύλον μὲ ἐκζητεῖσθαι μὲν, ἐμπεσὸν δὲ κολάζεσθαι, quæ Rufinus latine reddidit : Christiani non quidem requirantur, si qui tamen inciderint, puniantur ( Rufin. liv. Ill Histor. eccles., cap. 27). Nullus itaque Tertulhanus dubitavit hoc edicto pronuntiatum fuisse christianos non perquirendos, sed statim atque judicibus offerrentur, ac christianos esse constaret, nulla amplius ullius rei facta inquisitione, puniendos. Nec male quidem. Nam Trajanus continuo addidit: Ita tamen ut qui negaverit se christianum esse, idque reipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in præteritum fuerit, veniam ex pœ C nitentia impetret (Plin. ibid. ). Nullum igitur christianorum crimen a judicibus inquiri voluit, sed eos oblatos ob solum suum nomen, nec amplius auditos, puniri, nisi forte hoc negarent nomen suum, falsisque diis supplicarent.

Jure itaque merito exclamat Tertullianus: O sententiam necessitate confusam (Tertullian. Apologet., cap. 2, pag. 273). Consulto autem dixit necessitiate, quia Trajanus illam clarius explicare non poterat. Ea vero confusa est, quia Trajanus negat, sicuti recte arguit Auctor noster (ibid.), non inquirendos christianos, utpote innocentes, nulliusque sceleris reos; et mandat tamen puniendos, ut nocentes, ac gravissimorum conscios scelerum. Eadem ergo hæc sententia

haberi imperant. Non aliam quippe ob rationem exerceri debent, quam ut retegantur crimina, et illorum accusati ea a se commissa fateantur. Omnia namque placita principum, si tyranni non sint, justa senatus consulta, aliæque leges non omnino iniquæ, præcipiunt malos erui, non abscondi, verba sunt Auctoris nostri, confessos damnari, non absolvi ( Ibid. pag. 276; et lib. I ad Nation., cap. 2, pag. 560). Ad Scapulam vero judicem similiter scribebat : Quid amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos, damnare, negantes autem ad tormenta revocare (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4)?

Verumtamen ethnici, contra hanc tanta æquitate præscriptam judicandorum reorum normam, Christianos non ad aliquod scelus confitendum, sed negandum crudelissimis quæstionum tormentis compellebant. Persuasum ergo habere debuerunt illos esse innoxios, et nullius reos criminis, quippe qui illud ab ipsis negari vellent, aut eos, quod nefas est, si rei forent, plane mentiri. Quæstione siquidem torti, fatebantur palamque clamabant se esse christianos. Sed ethnici quibus alios confitentes reos amplius torquere fas non erat, christianos dirius jubebant cruciari, donec negarent, aut necarentur.

Recte ergo Tertullianus illos sic urget: Videtis quomodo ipsi vos contra mandala faciatis, ut confessos negare cogalis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis ( Idem, lib. ad Scapul., cap. 4). At certe hi tanta legum suarum prævaricatione se ipsos manifestissime condemnabant. Christianos enim, nec auditos, nec defensos, tanquam omnium in deos, leges, imperatores, mores, ipsamquemet contra naturam criminum reos insectabantur. Dum ergo nitebantur illos quæstione ad ea neganda adigere, fatebantur utique tam falsa esse ca crimina, quam summa erat illorum et innocentia et integritas. In hac itaque tam horrenda eorumdem christianorum vexatione non aliud, sicuti aiebat Tertullianus, nisi christiani nominis prælium est (Idem, Apologet., cap. 2, pag. 279), in quo negantes absolvebantur, atque excarnificabantur confitentes.

Neque putaveris quidquam ab illo ibi aut fictum, aut exaggeratum. Nam eadem plane fuerat non solum Ju

parcit et sævit, dissimulat et animadvertit ( Ibid. ). D stini martyris, Athenagoræ, Tatiani, ut alibi vidimus

Clementiam quippe dissimulat, parcendo christianis, qui judicibus non offerebantur. Sævit vero in obla tos, tametsi innocentes, quos suum duntaxat ob nomen jubet puniri.

In tota ergo Christianorum caussa nihil aliud postulabatur, sicuti adhuc ait Tertullianus, nisi confessio nominis, non examinatio sceleris (Ibid. pag. 271), nec accusati defensio. Ad illos enimvero damnandos, aut absolvendos illud tantum sufficiebat, ut nomen suum, seu se christianos esse, aut negarent aut confiterentur.

Quod quidem, quam iniquum omnique juri divino naturali et humano adversetur, ille adhuc demonstrat

(tom. I Apparat., pag. 351, 356, 471 et 523), sed Melitonis etiam, sicuti refert Eusebius ( Euseb. lib. IV Histor. Eccles., cap. 26, pag. 147), publica expostulatio. Palam quippe conquesti sunt, quamvis nullum nomen ex se ipso bonum sit aut malum, Christianos tamen suum duntaxat ob vocabulum, nec audita unquam caussa, condemnari. Eodem autem telo, sed paulo aliter contorto, ethnicos transfixerunt Minutius Felix, uti supra ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 8, art. 2), et Cyprianus, sicuti infra dicemus.

Nec multum curabant gentiles summam hanc tegere injustitiam, quam lata per tabellam, cujus Ci

cero (Cicer. lib. V in Verr., pag. 179, lin. 19; A henduntur. Sed falsissima esse hæc crimina jam

ostendimus. Fac tamen, si possis, illa tam vera esse quam falsa sunt, numquid homicida, vel alius quilibet sceleratus homo, propter suum solum nomen condemnari debet? Nonne judices tenentur illum audire, et investigare ubi, quando, quomodo, quibus sociis crimen perpetraverit? Verum Christiani contra has æquissimas, uti diximus, leges condemnabantur. Iniquissimum ergo erat gentilium judicium (Tertullian. Apologet. cap. 2, pag. 279, et lib. I ad Nation. cap. 6, pag. 566).

Urgebant tamen gentiles: Secta christianorum oditur in nomine utique sui auctoris (Ibid. p. 282). Numquid ergo examinandum non erat utrum ille auctor, aut ejus sectatores odio revera haberi deberent? Ter

oral. 39 pro Rabir., pag. 561, lin. ult.; orat. 23 pro Flacc., pag. 569, lin. 47; oral. 37 in L. Pison., pag. 543), aliique sæpius meminere, contra eos sententia in publicum proferebant. In hac quippe tabella non aliquod christianorum, sicut aliorum morte damnatorum, crimen notabatur, sed solum christianorum nomen: De tabella, ait Tertullianus cos alloquendo, recitatis illum christianum (Tertullian. Apolog., cap. 2, pag. 279), nihilque amplius. At cum res ita sit, pergit ille, certe: Christianus si nullius criminis nomen est, valde ineptum, si solius nominis crimen est (Tertullian. ibid. ). Et ita quidem in Ri galtii editione. In nostris vero codicibus: Christianus si nullius criminis nomen reus est, valde incestum, recentiores incertum, si solius nominis crimen est. In B tullianus autem evidentissime demonstrat ethnicos quibusdam manuscriptis, et editis Rigaltio antiquioribus: Christianus si nullius criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est. Atque hæc videtur genuina Tertulliani lectio, atque in aliis codicibus ea vox nomen transposita, et altera incestum corrupta. Sensus namque Tertulliani est, christianum nomen fuisse ethnicis valde infestum, propter quod solum, nec aliud prorsus ob crimen, christianos tam crudeliter torquebant, et interficiebant.

At nullum certe, urget Tertullianus (ibid., cap. 3, pag. 231), nominis odium concipi potest, nisi illud aliquid significet barbarum, aut vitiosum in se ipso, vel incognitis hominibus qui eo appellantur. Atqui ethnici nibil potuerant in christianis deprehendere vitiosi, quos vel semel audire noluerant. Nihil etiam C barbarum in christiani nomine, quod de unctione, ait Turtullianus, deducitur (Ibid., pag. 281). Nec hilum quidem promovebant iguari gentiles, qui chrestianos, non christianos, appellandos esse garriebant. Nam hoc ipsum nomen de suavitate, vel benignitate derivatum est (Ibid.). At de hac utriusque nominis etymologia alibi disseruimus (Dissertat. in Lactant., cap. 17, art. 1).

ARTICULUS II.

Quam absurde ethnici objicerent Christianos propter suum aut auctoris sui nomen odio habendos, quia nullus philosophus platonicos, epicureos, pythagoreos, stoicos, et academicos, nullus medicus Erasistratum, nullus grammaticus Aristarchum, nullus coquus Apicium, sectarum suarum auctores, ob suum nomen odisse perhibeantur.

Cum nihil sit sole etiam meridiano clarius, quod humanum ingenium, falsæ religionis præjudiciis excæcatum, obscurare non moliatur; non mirum profecto, si ethnici quibusdam litigiosis disputationibus propositas ab Auctore nostro invictissimas in Christianorum defensionem argumentationes eludere aut infirmare tentaverint. Audiendi tamen hi sunt qui Christianos audire nolebant, et excutiendæ, qualescumque sint, illorum rationes.

Clamitabant autem non requirenda esse Christianorum scelera, quæ omnia uno corum nomine compre

absurda hac argumentatione se ipsos suo, quemadmodum dicitur, conficere gladio. Non enim platonicos propter Platonis, epicurcos propter Epicuri, pythagoreos propter Pythagora, stoicos propter Zeno nis nomen" odio habebant (Ibid.). At hi suarum sectarum, uti alibi ostendimus (Tom. I Apparál. lib. II, dissert. 2, cap. 17, art. 1 et seqq. pag. 1123 et seqq.), fuerant auctores. Tum deinde a Tertulliano recensentur academici, quos utique a platonicis secernere videtur (Tertullian. Apologet. cap. 3, p. 282). Nun.quid igitur de media et novac Academiæ principibus Arcesilao, et Lacyde, sicut ibidem animadvertimus, sermonem fecisse dicendus est? Expende, quæso, ac pronuntia.

Pergit ille, ac nonne, inquit, medici nomen suum sortiti sunt ab Erasistrato, qui ab A. Gellio nobilis medicus (Gell. lib. XVII Noct. Att., cap. 11), a Macrobio medicorum veterum nobilissimus appellatur (Macrob., lib. VII Saturnal. cap. 15). Testatum autem Strabo fecit Smyrnæ exstitisse patrum suorum tempore Erasistratæam medicinæ scholam (Strab. lib. XII Georg., pag. 580). Celeberrimi porro hujus me. dici Plutarchus (Plutarch., lib. IV Sympos, quæst. 1, pag. 603, et lib. VII, quæst. 1. pag. 698, et in Vita Demetr. pag. 907), Plinius (Plin., lib. XXIX natúr. Hist. cap. 1, pag. 663), Valerius Maximus (Valer. Max. lib. V, cap. 7, § 1), et Chronici Eusebiani scriptor mentionem fecerunt (Chron. Euseb. ad. ann. 1755).

D Denique coqui etiam cognominati sunt, ait TertulJianus, ab Apicio, quem alibi inter coquos pretiosissimos recenset, ejusque condimenta exagitat (Tertul lian. Apologet. cap. 3, pag. 5, et lib. de Pallio cap. ult., et lib. de Anim. cap. 35). Ab Athenæo autem discimus hunc Tiberii imperatoris sæculo ditissimum fuisse, sed luxu solutum, multas ventris et gulæ vitio myriadas nummorum profudisse, ac varia placentarum genera ejus nomine vocitari (Athenæ., lib. I Deipnosoph. cap. 1, pag. 7). Plura etiam de illo Seneca, cujus hæc tantum, quæ ad propositum nostrum magis faciunt, verba transcribemus: Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi, velut corruptores juventutis

abire jussi sunt, scientiam propriam professus, disciplina A propter scelus aliquod aut conjectus in carcerem, aut sua sæculum infecit (Senec. lib. de Consol ad Helvid. cap. 10, pag. 781). Alibi autem ille, sicut Plinius (Plin., lib. IX natur. Hist. cap. 17, pag. 308), et Hieronymus Apicii (Hieronym., lib. II adv. Jovin.) ejusque helluationis et immensæ gulæ meminerunt. Tres porro Casaubonus notat Apicios, eosque gulæ vitio infames (Casaubon. in lib. II Athen. cap. 6, pag. 22 et seqq.). In superiori autem dissertatione (Dissert. in Arnob. cap. 23, art. 4) non semel citavimus Apicii de re coquinaria editam commentationem. Neque magno labore nobis persuadebis hunc esse, de quo Tertullianus loquitur.

ad bestias damnatus, sed suum duntaxat ob nomen, quod nihil plane mali habebat. Palam enim et asseveranter Tertullianus affirmat: Nullus illic christianus, nisi hoc tantum propter suum nomen: aut si et aliud, id est, capitalis alicujus sceleris reus et convictus, jam non christianus (Tertullian. loc. cit.), sed christianæ religionis apostata et desertor. Nihil ergo iniquius, ac divinis et humanis legibus magis contrarium, quam innocentes christianos, nunquam auditos et defensos, suum solum ob nomen condemnare, ac quibuslibet gravissimis suppliciis excarnificare et occidere.

CAPUT XVIII.

candosque christianos quibusdam suis legibus teneri, qui quaslibet sanctiores tam sæpe, quam impune violabant.

At quicumque fuerit, nullus tamen gentilis unquam dixit propter illius, aut aliorum quos recensuimus, solum nomen odio dignam esse institutam a B Quam absurde ethnici objectarent se ad vexandos nequolibet sectam, nisi prius constiterit in ea aliquid esse mali. Gentiles ergo non debebant odisse Christianos, nec propter suum, nec propter auctoris sui nomen, nisi exploratum ante habuissent illos esse malos. Atqui jam ostendimus eosdem gentiles neque scivisse, neque scire, aut inquirere unquam voluisse utrum illi aliquid agerent, quod odio et pœna esset prosequendum.

ARTICULUS PRIMUS.

Quibus rationibus Tertullianus ostendat nulla, vel lege, vel auctoritate, ullum hominem cogi posse ad eum, quem falsum novit, deum colendum, aut cuivis libertatem adimi, quam veram credit, religionem amplexandi.

Gentiles in summas angustias adducti, ad legum suarum auctoritatem, tanquam ultimum propugnaculum, confugere nitebantur. Nostris, inquiebant, adstringimur legibus, quæ præcipiunt vexari christia

go, ad eos torquendos, scire sufficit revera esse christianos, nec qui qualesve sint amplius perquirendum (Tertull. Apologet. c. 3, p. 282). Sed Tertullianus respondet vanam esse ac plane absurdam hanc argumentationem, et ipsosmet ethnicos sic alloquitur : Si per leges vestras fas et necesse putatis christianos inauditos et indefensos condemnare, vim profitemini, el iniquam ex arce dominationem (Ibidem); ex arce, inquit, id est, forsitan, ex edito et ipso vertice civitatis (Ibid. cap. 1, p. 259), quemadmo.lum initio hujus libri dixerat. Qui enim quemvis accusatum, inaudita caussa, condemnat, jubetque interfici, is procul dubio non æqui judicis fungitur ofticio, sed dominationem exercet iniquissimam, ac intolerandam tyrannidem.

Contra tamen nemini prorsus incompertum erat Christianos suo titulo, sive suum duntaxat ob nomen actibus ac sententiis praesidum statim condemnari, atque oblati illis fuerant. Nam propter hoc ipsum soJum nomen ab illis condemnari vestros, hoc est, judicum, inquiebat Tertullianus, jam contestamur actus, qui quotidie judicandis custodiis, id est, carceri man- C nos, et ad internecionem usque excruciari. Nobis ercipalis, præsidetis, qui sententiis elogia dispungitis (Tertullian. Apologet. cap. 44, pag. 496), sive reorum accusationes examinatis; numquid inter illos omnes aliquis inventus est sicarius, seu homicida? num aliquis manticularius (Ibid. Cf. Fest. ad v. Manticularius), sive qui repositam in aliorum marsupiis pecuniam furatus sit? num aliquis lavantium prædo, aut, ut alibi dixit, fur balnearum, qui lavantium vestes aut argentum subripiebat? At certe bi omnes ethnici erant (Apulei Apolog. 1 ante fin.), et nullum ibi invenistis christianæ religionis verum sectatorem. Non enim de nostris, pergit Tertullianus, sed de vestris semper æstunt carcer (Plaut. Captiv. act. IV, scen. 2), totusque scelestis vestris gentilibus repletus est. De vestris quoque semper metalla suspirant (Ter-D tull. lib. de Fuga, cap. 13), de iis scilicet, qui scelerum convicti, metalla effodere cogebantur. Denique de vestris semper bestiæ saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt (Tertullian. Apolog. cap. 44, p. 497). Munerarii autem, uti jam a nobis alibi observatum est (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 13, art. 1, et Dissert. in Lactant. cap. 27, art. 1), ii erant, qui gladiatorum spectacula edebant. Hi autem pascebant et alebant noxios, qui ad bestias damnati debebant cum illis pugnare. Si autem victi fuissent, tum victrices bestiæ carnibus illorum saginabantur.

Nullus itaque ex horum numero erat christianus

Verum ut gentilium pertinaciam penitus frangat, aliud argumentum inde eruit, quod omnibus et singulis dabant quemlibet, uno et vero excepto, deum co. lendi facultatem. Nam cum dixisset unum ab uno, et alium ab alio libere et licenter coli, illos sic urget: Videte ne hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adi. mere libertatem religionis, et interdicere optionem divimitatis ; ut non liceat mihi colere, quem velim, sed cogar colere, quem nolim (Ibid., cap. 24, p. 418)? Religiosus etenim cultus liber, inquit, et voluntarius esse debet, nec ullus unquam ab ullo homine aut ulla lege cogi potest ad eam, quam falsam esse novit, amplexandam religionem : Divinæ siquidem rei, uti ille postea dixit, faciundæ libens animus indicitur (Ibid.,

lerabilius forsitan scriptam esset Fidii, quem gentiles, ut canit Ovidius, Jovis filium et deum esse opinabantur (Ovid. lib. VI Fastor. § 4). Recte autem Fidei, cujus tanquam deæ templum erat in Capitolio, quemadmodum alibi observavimus (Tom. 1 Apparat. p. 866).

cap. 28, p. 435). Rationem vero si postules, hane A tur Fidiæ, sed librariorum procul dubio errore. Totibi dabit: Humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod pulaverit, colere; nec alii obest, aut prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, quæ sponte suscipi debeat, non vi; cum et hostiæ ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificandum, nihil præstabitis diis vestris. Ab invitis enim sacrificia non desiderabunt, nisi contentiosi sint. Contentiosus enim Deus non est (Idem, lib. ad Scapul. cap. 2).

Audis certe quibus Auctor noster rationum mo. mentis ostendat juri, non solum humano, sed etiam naturali repugnare, ut quis unquam ulla vi ad suscipiendam aliquam falsam religionem aut falsi dei cultum compellatur. Cujuslibet siquidem religio nec prodest, nec nocet alteri, qui proximi sui bono aut malo B nec melior nec pejor efficitur.

Deinde vero Deus ab invito et reluctante sacrificia non desiderat, nisi contentiosus sit, id est, lites et jurgia seminare velit. At talis Deus verus esse nequaquam potest. Quin etiam nemo, ait adhuc Tertullianus, ab invito coli volet, ne homo quidem (Idem, Apologel. cap. 24, p. 418). Nam damnanda plane est simulatio, et nefaria hypocrisis, qua is se eum colere exterius fingit, quem interius spernit atque detestatur.

Ad hæc vero, ea sane est hominis fragilitas, ut Deum verum sæpe sæpius offendat. Atqui placare illum nequit, nisi libera ac sincera animi conversione et pœnitentia, aut facto maxima libertate sacrificio. Summa igitur sine injustitia nemo cogere me potest C ad sacrificandum Jovi, aut cuilibet alteri deo, quem non curo an mihi propitius sit, vel iratus; multo minus si illum hominem fuisse, nec amplius existere certo certius cognoverim.

Instat adhuc Tertullianus, et colat, inquit, alius Deum, alius Jovem, alius ad cœlum supplices manus tendat; alius ad aram Fidei : alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria; alius animam suam deo suo voveat, alius hirci (Ibid.). Nonne hi omnes æquo jure aut tolerari aut condemnari debebant, nec uni potius quam alteri eripiendam, quem voluerit, colendi libertatem?

Ad Judæos vero spectare videntur subsequentia Auctoris nostri verba: Alius, si hoc putatis, nubes numeret orans. Nam de iisdem Judæis Juvenalis cecinit: Quidam sortiti metuentem sabbata patrem, Nil præter nubes et cœli numen adorant.

(Juvenal. Satir. 16, v. 916.)

Cur autem adjecit Tertullianus: Si hoc putatis? Nonne
his verbis eosdem Judaeos denotare voluit, quos
ethnici et nubes et cœlum adorare falso putabant?
Huic autem a Tertulliano opponitur alius, gentilis, qui
colebat lacunaria suorum scilicet templorum, nt infra
ostendemus. Pergit ille, et alius, inquit, puta christia-
nus, suam animam Deo suo voveat, et consecret; contra
vero alius, ethnicus, hirci animam falso deo voveat. Ca-
nit enim Virgilius:

Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis, lancesve et liba feremus;
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram.
(Virgil. lib. u Georg. v. 595.)

Martialis vero :

Vite nocens rosea stabat moriturus ad aras Hircus, Bacche, tuis victima grata sacris. (Martial. lib. III, epigram. 21.) Verum quid obstat quominus Tertullianus hæc omnia non Christianis et Judæis, sed solis gentilibus tribuat? Nonne Menecæus, Codrus et Mures, de quibus nos in superiori dissertatione post Lactantium (Lactant., lib. III, cap. 12, pag. 370) disputavimus (Dissertat. in Lactant., cap, 10, art. 4), animam suam diis voverunt. Aristophanes autem Socratem inducit nubes orantem et invocantem ( Aristoph., com. Nubes, act. 1, scen. 3). Gentiles quoque sublatis, ut dictum est, in cœlum manibus, deos suos precabantur. Ergo Tertullianus de his solis loqui potius videtur, et majus inde argumentationi ejus robur accedet. Recte quidem, inquies, nisi ille Jovi opponeret Deum baud dubie verum, quem adhuc singulari numero deinde appellavit. Sed quid vetat quominus ille Jovi maximo gentilium deo alium quemlibet sive majorum, sive minorum

Sed non clara omnino ac perspicua sunt hæc Tertulliani verba, ac forsitan dubitandi locus est utrum loquatur tantum de gentilibus, aut de iis simul et D gentium deum opposuerit? Quoquo autem modo verba christianis, ut pluribus visum est. Quid vero si utrosque atque insuper Judæos designasse dicatur? De Christianis siquidem et Judæis scribere potuit: Colat alius Deum, unicum videlicet, atque omnipotentem; de ethnicis vero: Alius Jovem, sicut incompertum nemini est. De iisdem etiam Christianis dicere adhuc potuit: Alius ad cœlum supplices manus tendat. Nam hi, uti vidimas (Supr. cap. 14, art. 3), expansis manibus Deum orabant. Tametsi enim ethnicus simili modo deos suos precaretur; is christiano tamen opponi a Tertulliano videtur, qui ibidem dixit: Alius vero, nimirum gentilis, mánus similiter tendat ad aram Fidei in codicibus nostris manuscriptis legi

ejus intelligantur, ex iis recte omnino concludit ethnicos contra jus omne et fas ademisse Christianis veri Dei colendi facultatem. Per illos siquidem cæteris omnibus licebat non solum Jovem, sed, uno duntaxat vero Deo excepto, quemcumque colere falsum ac ridiculum deum. Qua enim crudelitate impii homines Christianis verum Deum honorandi tollebant li centiam, pari indulgentia patiebantur qualibet in civitate ac provincia, ut infra dicetur, a quovis homine, quem libuisset deum, etiamsi aliis penitus incognitum, coli, et adorari.

Sed jam aliquem audire nobis videmur, qui nobis in aurem insusurrat ibi Tertullianum tota via errasse,

« PoprzedniaDalej »